Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5197. 1641 mei 26. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Riceliacus clementiae, virtutis raro sibi usurpatae, exemplum dedit in duce Vindocinensi. Significavit enim cancellario,Ga naar voetnoot2 qui cum aliis datis in Vindocinensem iudicibus regi aderat paratus ad damnandum, ut fit, absentem, sufficere sibi apparuisse iudicibus consilia a Vindocinensi contra suam salutem suscepta; se ei culpam condonare; rogare regem, idem ut faciat. Rex multum laudata cardinalis bonitate dixit ius suum sibi salvum esse; usurum se severitate aut lenitate, prout in posterum se gereret Vindocinensis. Ita supersedetur nunc bonorum confiscationi, Vindocinensis autem inter spem metumque haerens et status sui incertus retinetur eo maxime consilio, ne se principibus, qui Sedani sunt, adiungat, ubi dux Bulionius solus cum Hispano fedusGa naar voetnoot3 ad sui urbisque tutelam signasse dicitur et novas a Bruxellis accepisse pecunias, Suessionensis autem et Guisius promisisse Bulionio se suam causam ab ipsius causa nunquam segregaturos. Metus inde CastilionaeiGa naar voetnoot4 exercitum Reteliae, quod prope Sedanum est, retinet. At MileraiiGa naar voetnoot5 exercitus, cui adest comes Guichius,Ga naar voetnoot6 comperto apud Bapalmam incommodam esse aquationem ivit obsessum Airam, quod iter est ad oppidum S. Audomari infelicibus armis antehac petitum.Ga naar voetnoot7 Abest ab Aira non longe Lillerium, oppidum modicum. Ei quoque obsidendo copiae aliquae dicuntur RansovioGa naar voetnoot8 attributae. Additur tria apud Airam modica castella dedita GassioniGa naar voetnoot9 aut ab hoste derelicta. Cardinalis Hispanus audito movere se | |
Gallos cum CantelmoGa naar voetnoot10 Insulas Flandriae se transtulit. Habere secum dicitur decem militum millia. Totidem dicitur habere contra Batavos comes Fontanus,Ga naar voetnoot11 praeterea in Lutzenburgico sub BeckioGa naar voetnoot12 esse sex millia et ad Mosam ferme quatuor, ideo quod in eas partes iniecturus se credatur dux Lotharingus. Ad oppidum S. Desiderii duodecim cohortes paratae esse dicuntur itineri in Germaniam incerto adhuc, an cum iis iturus sit dux Longovillanus.Ga naar voetnoot13 Septem autem turmae, quae Brisacum mittuntur, OssenvillioGa naar voetnoot14 plus forte ad reprimendum ErlachiumGa naar voetnoot15 quam ad hostem lacessendum inservient. Ab obsidione EporediaeGa naar voetnoot16 in Italia destiterunt Galli nonnulla etiam clade accepta, ex quo princeps Thomas propinquis in locis se posuit. Manent tamen Gallorum castella quaedam arctos Eporediae facientia commeatus. At ex Catalania omnia fausta audimus. Tarragonam enim premi terra marique: terra per Mottam HodincurtiumGa naar voetnoot17 obsesso Constantini castello ei urbi propinquo, mari vero ab archiepiscopo BurdegalensiGa naar voetnoot18 capto castello Sala, oppugnato vero Alfaquio. Novem cohortes Bavaricas audimus se addidisse Glenio;Ga naar voetnoot19 imperatorem vero et Brandeburgico largiri quae petit et in Polonia quoque eius commendare negotia; dare etiam operam, ut Lunenburgicos ad se pertrahat concessione Wolfenbutteli; ab Hispano autem qui Ratisbonae est legatoGa naar voetnoot20 pecunias distribui multo quam haec tempora ferre credantur liberalius; suaderi autem ab eo inducias per Germaniam, optari eas et cum Batavis, ut rex Hispaniae melius explicare se possit a natis domi negotiis. Magnam vim armorum audimus contra Portugalliam surgere; Portugallos non quantum initio sperabatur concordes; auxilia externa lenta; Brasiliae praefectos, forte et alios, manere in regis Castellae partibus. Quae omnia et vetus regis AntoniiGa naar voetnoot21 exemplum faciunt, ut res illic novas non bene solida in sede locatas putem. Cardinalis Hispanus praeter LamboiumGa naar voetnoot22 alia quoque auxilia orat imperatorem. Det Deus etc.
Lutetiae, XXVI Maii MDCXLI.
Sanctogermanus et alii quidam primores AngliaeGa naar voetnoot23 metuentes procellam parlamentariam huc se receperunt. Iussus est Castilionaeus se adiungere duci Lotharingo et HalerioGa naar voetnoot24 inter Mosam et Sambram. Lugduni et Montalbani turbae sunt ob tributa. ConstantinaGa naar voetnoot25 non plane obsidetur a Gallis ad latus alterum positis Hispanorum castris. HarcurtiusGa naar voetnoot26 ab Eporedia ivit, ut subveniat Chivasio, cui obsidionem hostes minantur. | |
Deprehensae dicuntur insidiae, per quas Suessionensis comes Montem OlympiGa naar voetnoot27 - oppidum est modicum - suae potestatis facere voluit. Rex autem praesidium posuit in Ioinvilla, quae Guisii est oppidum in Campania. Sperant Galli Airam urbem suam fore intra quinque dierum hebdomadas. Tarragonam putant, si non vi, fame ad se perventuram. Habent autem Hispani in Catalania VIII millia peditum, equites mille. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis prudentia in excusando Vindocinensi et condonatione admissorum. Molimina Gallorum in oris Belgicis et Germanicis. Eporediae et Tarragonae obsessio. Imperatoris et Hispanorum studia ad conciliandum Brandenburgicum et Luneburgenses et suadendas inducias. |
|