Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5194. 1641 mei 26. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, ArnimiusGa naar voetnoot2 hic mortuus nuntiatur. Parantur autem ad S. Desiderii urbem duodecim cohor- | |
tes, id est regimenta, quae in Germaniam eant, incertum an una ituro duce Longavillano.Ga naar voetnoot3 Mittuntur et Brisacum septem turmae, nescio an non magis ad firmandum OssenvilliiGa naar voetnoot4 imperium quam contra hostem. GleniumGa naar voetnoot5 audimus a Bavaro accepisse cohortes novem. Audimus et magnas largitiones fieri ab Hispanico legato,Ga naar voetnoot6 qui Ratisbonae est; suaderi autem ab eo inducias, quod non miror. Ab imperatore ipso omnem dari operam, ut Brandenburgicus retineatur, etiam res eius in Polonia commendando, reconcilietur vero Luneburgicus, etiamsi opus esset Wolfenbuttelum ei concedere. Apud EporediamGa naar voetnoot7 cladis aliquid a principe Thoma Galli accepere. Itaque obsidione derelicta retinentur a Gallis castella quaedam urbi incommodatura. In Catalania Galli terra marique Taragonam circumveniunt. Mari Burdegalensis archiepiscopusGa naar voetnoot8 cepit Salam, Alfaquiam obsidet; terra autem Motta HodincurtiusGa naar voetnoot9 Constantinam aut obsidet aut cepit. Ad finem Belgicum pro Bapalma, ubi aquae penuria pressura exercitum fuerat, Aira obsideri coepit, quod viam struit ad repetendam S. Audomari obsidionem.Ga naar voetnoot10 Interim et RansoviusGa naar voetnoot11 cum parte aliqua copiarum ipsi attributa conatur Lillerium capere, quod ab Aira abest non longe. Cardinalis Hispanus his molitionibus auditis Insulas se transtulit cum CantelmoGa naar voetnoot12 et decem millibus. Totidem alia oppositurus dicitur Batavis Fontanus comes;Ga naar voetnoot13 sex millia futura sub BeckioGa naar voetnoot14 in Lutsenburgico et ad Mosam quatuor, si forte in eas partes incumbat dux Lotharingus. Praeterea ab imperatore cardinalis Hispanus precatur auxilia supra illa sub Lamboio.Ga naar voetnoot15 Ducis Vindocinensis causa cum a iudicibus coram rege tractaretur iamque in eo esset, ut damnaretur absens poenis maiestatis, misit cardinalis qui diceret satis sibi esse, quod paterent consilia contra vitam suam suscepta; se Vindocinensi condonare hanc culpam, rogare regem, idem ut faciat. Rex multum laudata cardinalis clementia suum sibi ius dixit incolume; se eo usurum abstenturumve, prout in posterum se gereret Vindocinensis. Itaque inhibita est traductio imaginis eiusGa naar voetnoot16 et bonorum confiscatio, quamdiu regi ita videtur. Hoc spei ac metus temperamento creditur futurum, ut Vindocinensis retineatur, ne se adiungat duci Bulionio, qui haud | |
dubium est, quin cum Hispano pepigerit aliquidGa naar voetnoot17 pecuniasque denuo acceperit. Suessionensis vero et dux Guisius dicuntur non quidem ei federi subscripsisse, quia ius summi imperii non habent, quale habet dux Bulionius, sed fidem suam perscriptam dedisse Bulionio se communem cum ipso fortunam habituros. Ea res CastilionaeumGa naar voetnoot18 cum copiis ad Retelium retinet neque ullam amplius spem video componendi, ut optaveram, huius negotii. Apud Airam tria hostium castella partim capta, partim derelicta in potestatem Gallorum venere. De federe inter Suedos GallosqueGa naar voetnoot19 bona omnia ominor. Nihil tamen certi habeo. Portugalliae res multum mihi videntur nutare, praesertim quod praefectos trans mare non videam novo regi accedere et supplicia illa de proceribus sumtaGa naar voetnoot20 soleant irarum semina relinquere. In re Palatina nihil video, quod speremus, priusquam et Scotici et Anglici motus certam quietem acceperint. Valde exspecto scire, an pactam suam secum sit adducturus minor princeps Arausionensis,Ga naar voetnoot21 et quale fedus Angli cum Batavis desiderent. Cum Dano Batavos conventuros puto quam minimo poterunt damno. Nolent enim ultra Hispanicum bellum aliud sibi insuper accersere. Exspectatur hic, ut magni aliquid efficiant aut certe tentent Batavi alioqui non evitaturi offensas huius aulae iam nonnihil commotae ob datum aditum legato caesariano.Ga naar voetnoot22 Deo publica negotia simulque omnia ad ill. Dom. vestram pertinentia seria prece commendo. Illust. vestrae Dom. perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 26 Maii MDCXLI.
Sanctogermanus et alii quidamGa naar voetnoot23 ex Anglia huc se receperunt parlamenti metu. Marescallo Castilionaeo imperatum, ut se adiungat duci Lotharingo et HalerioGa naar voetnoot24 inter Mosam et Sambram. Detectae sunt insidiae comitis Suessionensis in montem Olympi.Ga naar voetnoot25 Rex autem praesidium posuit in Ioinvilla. Speratur Aira Gallorum fore cis dies quadraginta. Nec minor spes de Tarragona, per famem, si vis non succedat. |
|