Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5005. 1641 januari 12. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Nihil abs te nunc quidem literarum habui, mi frater, quod per absentiam tuam aut negotia magis urgentia evenisse non dubito. Ego tibi pergo commendare omnia, quae scripsi hactenus de editionibus nostris,Ga naar voetnoot2 praesertim ut pagellae ipsae quas indicavi Annotatorum recudantur meo sumtu,Ga naar voetnoot3 ut errata bene exprimantur, ut tria hactenus ἀνώνυμαGa naar voetnoot4 ad finem accedant ἀχωρίστως, deinde et Appendix de Antichristo.Ga naar voetnoot5 Gaudebo autem doceri, quando huius editionis finem praesumant librarii. In aliis, quae mihi edenda restant, possum exitum aliquem vel hic reperire. Sed Blavios, si id velint, caeteris praeferam, modo de correctore sibi prospiciant Graeca et Hebraea intelligente neque tamen tam audace, ut sensus meos immutet, quod fecere nunc correctoresGa naar voetnoot6 aliquoties. Exspecto per te ternionem N, deinde et caeteros a Qq ad finem, ut et ibi commissa annotem. CatalaniGa naar voetnoot7 hic a rege auditi sunt tecto capite deducti a marescallo Franciae plane ac Batavi. Sed interim cladem accepere in montibus ad Tortosam, ubi ipsorum miles et totum auxilium e Gallia excepta una cohorte, quae Barcinone manserat, coacti sunt se dedere, Galli cum EspernonioGa naar voetnoot8 vita salva, Catalani ad arbitrium victoris. Plane furculae Caudinae. At Barcinone mortis supplicio affecti qui cum rege Hispaniae de pace seorsim egerant. Fiunt hic dilectus ac supplementa pro Longavillani copiis. Tum vero comoediis et choreis strepunt omnia.Ga naar voetnoot9 Papa suas res et cum Hispano et cum Gallo composuit. Cardinalis Riceliacus reconciliationem ecclesiarum plane putat fieri posse et strenue in eo laborat Mileterius.Ga naar voetnoot10 Salmasius vero dubitat, an hic manere debeat. Vale, mi frater, et mea, ut soles, cura. Tibi obligatissimus frater
| |
12 Ianuarii anni 1641, quem felicem matri, uxori tuae liberisque et amicis precor, Lutetiae.
Dux CarolusGa naar voetnoot11 est in Lutsenburgico cum peditum duobus millibus, equitibus mille. Nam hiberna Treverensis agri eripuit ei Lamboius.Ga naar voetnoot12 Multa pecunia ex Hispania Genuam venit. Neapoli vero paratur classis XL navium longarum, aliarum centum. De Portugalliae seditionibus magna hic narrantur, sed parum liquida fide. |
|