Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5004. 1641 januari 12. Aan Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Dedi regi literas augustae Maiestatis tuae scriptas IV NovembrisGa naar voetnoot2 addidique ea, quae ad gratulationem ob novam prolem virilem additam domui regiaeGa naar voetnoot3 et ob redditam regis sororiGa naar voetnoot4 urbem Taurinorum pertinebant. Commendavi etiam res amicorum in Germania ostendique eas et celeris et validi auxilii egere tantis circum se fundentibus hostium copiis. Voluit rex Maiestati tuae gratias agi, quod regis res prosperas ad se pertinere sentiat sibique cordi esse ostendat; sibi quoque nihil fore gratius, quam Maiestatis tuae bonos successus cognoscere; quas in Germania haberet copias aucturum esse neque ad pacem venturum absque tua Maiestate. Cum vero novum nobis inchoare annum Deus concesserit, eum sequentesque omnes ut Maiestati tuae augustae et florentissimo sub ipsius ductu regno Suediae felices largiatur, ipsum precor sumque, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, t[uae] a[ugust]ae M[aiesta]tis h[umillimus] et o[bedientissimus] s[ubditus]
| |
II/XII Ianuarii MDCXLI, Lutetiae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gratulationes regi Galliarum factas recenset. Auxilia Gallorum in Germania urget. Pacem sine Suediae consensu non a Gallis faciendam asserit. |
|