Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5032. 1641 januari 28. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Venit tandem ad nos VergoesiusGa naar voetnoot2 fatis iactatus et alto,Ga naar voetnoot3 qui ad me detulit anonymos libellosGa naar voetnoot4 tua correctos manu. Accepi et hesterno die errata ternionis N et praefatiunculam tribus tractatibus praefigendam, quae ego ad Blavios mittere constitui. Misi et hodie Roterodamum ad PrinciumGa naar voetnoot5 folia a Qq usque ad Aaaa, quae marino itinere ad te deferentur, ut spero. Ubi rescivero, quo pacto et per quem ille curaverit ad te deferri, indicabo. De editione iam nihil aliud scribam quam quod Blavius antehac mihi promisit fore, ut finito hoc mense circum circa | |
absolvantur Annotata. Nunc aliquod temporis accedat oportet, ut ea, quae recudi iubes,Ga naar voetnoot6 recudantur. Ego ut de tota re certus sim tibique in hac parte satisfaciam, constitui feriis quadragesimalibusGa naar voetnoot7 Amstelodamum excurrere forte et mecum tracturus Vergoesium, ut simul aliquid constituamus. Ad reliqua ut veniam, proxima vice nihil quidem ad te dedi, quia tuae litteraeGa naar voetnoot8 mihi non fuerunt traditae - per quem curari volueris, nescio - ante octavam vespertinam, cum iam mittendum nuntio esset responsum. Nunc et prioribus illis et recentioribus, quas XIX Ianuarii ad me dedisti,Ga naar voetnoot9 ut respondeam, satis tibi magnas gratias agere non possum, cum quod me de historia rerum in Lusitania gestarum tam accurate edoces, tum quod ius partium et momenta decidendi aperis, quae ego iam in ConnestagioGa naar voetnoot10 latius repeto. AcostamGa naar voetnoot11 reperire nondum potui, sed audio et alium auctoremGa naar voetnoot12 eam controversiam late tractasse, quem ab amico, ut spero, accipiam. Est sane illustris ea controversia nec etiam in foro nostro ignobilis, nam eandem nobis fatum Watervlietii nuper exhibuit contendentibus Venissio, amitae filio, cum D.a in Sereinskinderen, patrui filia,Ga naar voetnoot13 cui ego tum fui advocatus, sed ea res, nisi amice sit composita, etiamnum hic pendet. Lusitani magnam rem satis feliciter incepere, sed an pares sint futuri Hispanicis, quae evocantur undique, copiis, de eo prudentiores hic valde ambigunt. Ordines Hollandiae, qui conventum erant dissoluturi, auditis his nuntiis etiamnum substitere.Ga naar voetnoot14 Pretium sortis in Societate Indiae Occidentalis positae ad 130 iam excrevit, cum prius sortem non excederet. Illud ad te pertinens oblivisci non debeo intellexisse me nuper ex homine novarum rerum avido, quandoque et gnaro,Ga naar voetnoot15 rumorem spargi de te ex legatione revocando, quasi Sueci nullis amplius legatis usuri sint, sed actoribus.Ga naar voetnoot16 Id an a CamerariiGa naar voetnoot17 amicis sic divulgetur ad minuendum quem ipse ex revocatione sentit dolorem, an ab inimicis, qui ubique hoc agunt ut tibi noceatur, tibi cogitandum relinquo. Addam et illud Camerarium nuper a SpiringioGa naar voetnoot18 septuaginta florenorum millia accepisse, ita ut praeter dona ipsi iam nihil e Suecia restet. Tibi non licet esse tam beato. Vale, frater optime, et haec nostra sterilis argumenti, quanquam pro uberrimis tuis litteris reponantur, boni tamen consulere ne graveris. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXVIII Ianuarii 1641. | |
Cognati Brasseri uxorGa naar voetnoot19 morbo repentino obiit. Salutant te mater, uxor, liberi, amici, inter quos et Breskesii dominus.Ga naar voetnoot20 | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy très-chrestien, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Febr. En in dorso: 28 Ian. 1641 W. de Groot. |
|