Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5053. 1641 februari [9]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Memini literas istas, quae tam sero ad te pervenerunt,Ga naar voetnoot2 per SpiringiumGa naar voetnoot3 missas. Itaque posthac eo circuitu abstinebo. Exspectabo paginas a Qq ad Aaaa et menda annotabo atque transmittam.Ga naar voetnoot4 Si Amstelodamum excurris, spero et tibi et VergoesioGa naar voetnoot5 curae fore, ut certe haec postrema nitide edantur; simul intellecturum te ex Blavio, an post absolutam editionem novam de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot6 velit edere nostra Annotata ad Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot7 quae iam confecta sunt a me omnia exceptis paucis libris dubiae auctoritatis, ad quos nunc scribo pauca. Descripta autem sunt omnia ad Ezechielem usque, ita ut restent describenda tantum pars ad Ezechielem, ad Danielem et ad XII Prophetas minores, quod fieri poterit vel currente praelo. Erit opus, ut spero, perutile. Portugallensem controversiam gaudeo iam tibi percognitam, ut de ea ex arte nostra loqui possis.Ga naar voetnoot8 Universitas Conimbrica tota olim pro Catharina, unde orti sunt duces Bragantiae,Ga naar voetnoot9 respondit. Exspectantur hic legati inde,Ga naar voetnoot10 qui tanquam regis excipientur. Regnum Suediae nunc in aere meo non est. Recepi enim e Gallica pecunia quae mihi debebantur.Ga naar voetnoot11 De Brasseri uxoreGa naar voetnoot12 doleo. Quae de me revocando sparguntur, falsa esse non dubito. Quod si tamen id evenerit aliquando, possem in loco quieto quietus vivere. | |
PelsiusGa naar voetnoot13 nondum mihi, sed domesticis dixit abiturum se brevi ad patrem. Id si ita sit, mihi incommode eveniat carere scribentis auxilio. Quare quaeso dispicias, an quis reperiri possit καλλίγραφος, diligens, Latinae et Graecae linguae non ignarus. Si reperias, de eo me edoce. Postquam haec scripseram, dixit uxori Pelsius se patris iussu abire. Exspectabit, donec aliquis veniat, qui locum eius impleat. Sed diu exspectare non potest; quare properandum nobis erit. Opus est bene norit epistolas claudere. Salmasius aliquoties apud me fuit. Extima omnia parat defendere, etiam Petrum in Italia nunquam pedem posuisse.Ga naar voetnoot14 Miror tantum posse sectaria studia. De recudendis quas indicaveram paginisGa naar voetnoot15 noli quiescere, donec res confecta sit. Non ero securus, priusquam factum esse norim. Reginae matris morsGa naar voetnoot16 hic celatur, donec transierint choreae nuptiales.Ga naar voetnoot17 PetriGa naar voetnoot18 impudentiam miror, qui nobis emendum [se] putat et quidem, quanto ipse indicat, si officium faciat. Agit quae vult, feret quae non volet. Pro merito cuique suus erit honos. Rogo te omni modo historica nostraGa naar voetnoot19 facias tuae potestatis. Vides, in quo periculo futura sint apud υἱοὺς ἀπειθεῖς. Barcino ultra duos menses defendi non potest. Auxilia hic tarde procedunt forte ob cupiditatem Gallorum volentium a Catalanis exprimere ea, quae sponte non sunt concessuri. Portugallici legati, ut dixi, hic exspectantur ac sine dubio hic excipientur ut regis legati. Alii reges ea in re non sunt properaturi, sed speculaturi eventus. Nescio an verum sit Maderam et Terceram insulas novi regis accessisse partibus. Si id verum est, poterit idem sperari de India Asiatica et limites ibi poni Batavos inter et Portugallos. Nam in Brasilia dubium non est, quin Batavi arrepturi sint has Portugallorum discordias, ut quod ipsis deest recupere[n]t. In Italia quiescitur. Videntur res ire ad inducias longas. Principes Sabaudi volunt se bello eximere. Qui extra bellum sunt, ut Veneti et Mantuana,Ga naar voetnoot20 implicari bello nolunt. Persa pacem habet cum mogoreGa naar voetnoot21 et finitimis eoque facilius pacem firmam conficiet Constantinopoli, ubi et legatus Polonicus exspectatur. Helvetii et cum Hispanis multa habent controversa et plane diffidunt Gallis. | |
Vale, mi frater, cum optima matre, uxore et liberis. Noli, quaeso, Petri vitia ipsi aliquando pessime eventura fovere dissimulando. Tibi obligatissimus frater
| |
10 Februarii 1641.
Iohannes WaertiusGa naar voetnoot22 iam in arcem Nanciaci perductus est, ut permutetur cum marescallo Hornio. Videntur hostes iterum circumsessuri Hohentwilam. |
|