Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5264. 1641 juli 6. Aan G. Horn.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Omnes literas Excellentiae vestraeGa naar voetnoot2 recte accepi vidique et audivi libenter D. SnodskiiGa naar voetnoot3 ab epistolis eius. Inter negotia mihi a regina regnoque Suedico impositaGa naar voetnoot4 nullum est, quod mihi perpetuo magis cordi fuerit quam libertas Excellentiae vestrae tum regni causa, tum ob eximias ipsius virtutes, quas consentiens fama praedicat, tum etiam magni cancellariiGa naar voetnoot5 causa, cui fortunae meae in patria afflictae restitutionem debeo, nullam omisi occasionem, nullum tempus pro ea libertate laborandi et nunc etiam nihil magis ago aut magis agam, donec perfecero. Deus, sine cuius providente permissu nulla piis adversa accidunt et qui pie ea ferentibus ingentia praestat solatia, maiores nobis in hoc negotio quam ante spes alliciet easque non uniusmodi, ita ut de bono celerique exitu nihil dubitem. Summae felicitatis ducam loco, si tantum hospitem Lutetiae mihi excipere liceat. Gothica frugalitate brevior ero, quia dicet quae dici opus est qui has fert vir optimus regnoque Suedico et Excellentiae vestrae fidissimus.Ga naar voetnoot6 Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram omnium rerum temporalium commodis diu privatam magis magisque locupletet donis spiritualibus in aeternum profuturis. Excell. vestrae semper inservire paratissimus
| |
Lutetiae, 6 Iulii novi Cal., quo hic utimur, anni 1641. |
|