Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5017. 1641 januari 19. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Primum Excellentiae vestrae opto commodiorem valetudinem, ut senectus, per se grave onus, eo toleretur levius et post tot labores liceat inter literarum oblectamenta respirare. De principe Thoma quid sit, necdum certo conspicimus. Sed dicitur cum sororeGa naar voetnoot2 se contulisse in oppidum Nicaeam, quod strenue munitur a cardinali Sabaudo. Interim magnum solatium accepere hi principes, quod inimicus eorum summus, comes Philippus,Ga naar voetnoot3 amicus autem viduae, regiae sororis, ipsa ignorante primum, deinde dolente, adeo ut et in morbum inciderit, iussu regis Galliae in urbe Taurinorum captus iam per Galliam ducitur in carcerem Silvae Vicennensis, ex quo heri abiit Iohannes WaertiusGa naar voetnoot4 sub bona custodia iturus Nanciacum ibique servandus, donec de federe cum Suedia aliquid constiterit;Ga naar voetnoot5 si id eveniat, liberandus pariter cum Hornio. Rex Hispaniae dum minora appetit, ut Cincium arcem apud Finale,Ga naar voetnoot6 imperatore, cuius id feudum est, allaborante ut loci dominus repensationem accipiat, periclitatur de regnis et provinciis. Malum apud Taragonem - id enim est oppidum, quo se Galli ex adverso praelio receperant - acceptum imminuunt Galli novasque copias terra ac mari mittunt ad confirman- | |
dos Catalanos, quos pontifex misso nuntio ad pacem hortatur. At de Portugalliae motu rege creato Iohanne Bragantiae duce, archiducissa praefectaGa naar voetnoot7 in monasterium detrusa, eius scriba trucidatoGa naar voetnoot8 literae hic sunt a nuntio scriptae pontificio, qui Madritii est.Ga naar voetnoot9 Ea res quo processura sit, valde adhuc incertum est. Nam et arx maritima, quae Ulyssipone est, dicitur populo resistere et urbes quaedam ad mare sitae, nonnullae et interiores. Praeterea eos qui circum sunt populos audimus Badaios convenisse ad ulciscendam hanc defectionem. Quatuor millia ex Ruscinonensi comitatu eodem a rege Hispaniae ire iussa et ex Italia accitur Leganesius.Ga naar voetnoot10 Hi impetus Hispanorum si retundi poterunt, novitas ista durando auctoritatem iuris accipiet et brevi, ut puto, habebimus hic legatosGa naar voetnoot10a a Iohanne IV, rege Portugalliae. Britanniae regnis pacem opto internam, quo melius ea vacare externis negotiis possit. Canonas illos,Ga naar voetnoot11 qui obiectantur archiepiscopo,Ga naar voetnoot12 non vidi. Multum autem probo regis Britanniae consilium, quod de re Palatina ipse ultro ad parlamentum retulerit. Omnino nihil boni a Bavaro exspectandum est, nisi is aliquid mali ex Britannia exspectet. Si verum est, quod hic dicitur, nullam anteactorum oblivionemGa naar voetnoot13 a Ratisbonensi conventu probari nisi pro iis, qui externas societates exuerint, neminem puto tam caecum fore, qui non videat hanc esse pacem quam lupi ovibus offerebant ea lege, ut canes abigerentur, qui latratu suo pacem turbarent.Ga naar voetnoot14 Quae iam consilia capturus sit novus elector Brandenburgicus,Ga naar voetnoot15 multum refert. Receptus illi forte tutus ad amicitiam Suedicam pateret, si de Pomerania nolit contendere. Defuncti D. archidapiferi Gabrielis OxenstiernaeGa naar voetnoot16 tantae praedicantur virtutes, ut pro magno Dei beneficio accipere debeamus, si quis ei succedat non multo impar. Regina mater SuedicaGa naar voetnoot17 bene fecerit, si redeat, unde abitum non oportuit. Videt exemplum Gallicae matris,Ga naar voetnoot18 quae hospitibus ubique suis oneri est. Fedus Suedos inter et BatavosGa naar voetnoot19 nondum, quantum audio, ultimam accepit manum. Sed fama tamen frui utrique possunt, Batavi apud Danum, Suedi apud imperatorem. Miror per Suedos non repeti naves, quas cepere Dunquercani, cum inter Suedos et Hispanos bellum non sit. Intelligimus hic desiderium esse parlamenti Anglicani, ut maior regis filia nubat Palatino electori.Ga naar voetnoot20 Tartari, vicinus Poloniae metus, facile id efficient, ne Poloni quicquam in alios cogitent. Nutare pacem Persicam apud TurcasGa naar voetnoot21 multae literae nuntiant. | |
Barcinonem obsideri ab Hispanis audimus. Rex Daniae eo minus creditur facturus pro principe Palatino, quod totus inhiet investiturae comitatus Scaumburgici impetrandae ab imperatore. Privata autem apud illum commoda plus publicis valent. Deus clemens respiciat bellis ac discordiis laceratum orbem christianum idemque Excellentiam vestram eiusque domum bene fortunet. Excell. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 19 Ianuarii MDCXLI. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|