Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5007. 1641 januari 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Annus qui exiit luctum mihi communem quidem cum multis, sed ita gravem ac si uni mihi prop[r]ius esset, attulit morte viri excellentissimi, domini archidapiferi,Ga naar voetnoot2 cuius bonitatem praedicabunt saecula, summam vero in me benevolentiam, non ullo ex meo merito, sed ex propenso | |
illius affectu in literas et literarum amantes, testantur humanissimae ad me literae,Ga naar voetnoot3 quas in solatium servo. Sed quando adversus stimulum calcitrare nihil prosit nec ullum potest offerri Deo sacrificium gratius, quam si de nostris ipsi desideriis faciamus holocaustum et de necessitate virtutem, quod licet et superest, votis cum eo agam, ut et hunc annum et sequentes multos felices prosperosque faciat illustrissimae ac optime de patria meritae domui Oxenstierniae, quod cum facio, tum vel maxime quam debeo Suediae fidem me praestare intelligo. Eo, qui proxime fuit, Lunae die regi tradidi literas serenissimae ac potentissimae reginae nostrae scriptas IV NovembrisGa naar voetnoot4 dixique literis congruentia. Rex gratias reginae egit pro gaudio, quod de prole virili alteraGa naar voetnoot5 regi et de redacta in obsequium viduae Sabaudicae Taurinorum urbeGa naar voetnoot6 testaretur; Germaniae res sibi cordi esse et aucturum se quas ibi habet copias. Addebat se pacem non facturum, nisi regina conscia ac volente. De induciis tacebat, quas per Italiam semper prorogari audio neque vero credi ab Italo quoquam aut Thomam principem aut cardinalem Sabaudum ad ullas pactiones venturos, quae Hispano improbentur. Pridie quam ego, aditum ad regem habuerunt Catalanorum obsides dicti antehac, nunc subito, ita volente cardinali, Catalaniae principatus - neque enim regnum est Catalania - facti legati,Ga naar voetnoot7 deducti a marescallo Franciae ad regem, qui rex et ipsos, ubi fari coeperant, iussit capite esse tecto. Hoc factum plane praeter morem et legato AnglicoGa naar voetnoot8 ob parem Scotorum causam minime probatum causam habere suspicamur, quod voluerit cardinalis Catalanos tanti iuris usurpatione reddere Hispaniae regi minus conciliabiles simulque Portugallensibus et aliis per Hispaniam Italiamque populis animos addere ad defectionem ab Hispanico imperio spe iniecta, ut alii reges tali facto et auctoritatem suam et auxilium accommodarent. Etiam reginae Galliae suas preces commendavere legati iidem, unus ex clero, alter e nobilitate, e plebe tertius, graviter inter caetera criminati Hispanos, quod eucharistiam proculcassent. Interim in Catalania ea evenerunt, quae haud sane longam nascenti reipublicae vitam videntur portendere. Nam primum in urbe Barcinone gravi mortis supplicio affecti sunt primores urbis hoc crimine, quod cum rege Hispaniae de pace egissent. Praeterea auxiliares Gallorum copiae, id est cohortes - sic regimenta voco - tres, alae equestres duae, postquam cum milite Hispano, quem ad Tortosam habet marchio Veles,Ga naar voetnoot9 minus feliciter pugnassent recepissentque se ad quendam in vicinis montibus locum, ab Hispanis eorum locorum peritioribus circumventi sunt coactique ad Caudinam prope deditionem omnes, Galli quidem vitam pacti salvam, Catalanorum autem, qui aderant, in arbitrium victoris. Dux ipse copiarum Gallicarum EspenanusGa naar voetnoot10 captivus manet. Caeteri Gallorum remittentur in Galliam, quo itinere volent Hispani, et lege imposita, ne intra annos tres adversus Hispaniae regem ferant arma. WindebanckiusGa naar voetnoot11 e carcere Anglico elapsus hic est. Nihil ei hic periculi est et vidit legatum Anglicum. Apparet, quod ei evenit mali, id conspiratione parlamentaria regi Angliae parum volenti extortum. Idem rex Angliae si ea ratione placare Scotos possit, concessurus illis est, ut, quando volunt, sine episcopis vivant. Adversus Cantuariensem archiepiscopumGa naar voetnoot12 querelae ad parlamentum delatae sunt, a parlamento ad regem nondum. Oblatae et parlamento preces signatae a multis millibus, ut in Anglia severior et propius ad Genevense exemplar instituatur sacrorum repurgatio. Comes Suessionensis, cum intellexisset quaedam adversus se spargi, significavit nihil se | |
malle quam rem suam cognosci a parlamento Parisiensi. Nulla re cardinalis Riceliacus iampridem gravius offensus fuit. Apologeticum CatalanorumGa naar voetnoot13 hic non sinitur edi, quia asperae querelae contra tributa et contra eos, qui in aula gratiosi regnant sub regio nomine, his locis temporibusque non conveniunt. Negat legatus Anglicus de filia regis sui cum principis Arausionensis filio facta sponsalia;Ga naar voetnoot14 tantum concessum a rege, ut nuptiae illae palam expeti possent. Neque arbitratur virginem regiam, vix sexennem, cum amatore suo ituram in Batavos. Metuitur hic valde, ne Lunaeburgicus et Hassica per legatos quos Ratisbonae habentGa naar voetnoot15 suis rebus seorsim consulant. Dixi ego ita me credere audituros eos quid offeratur, quod etiam PalatinumGa naar voetnoot16 facere Galli consultum iudicarint, sed transacturos nihil nisi sociis consciis. Irate etiam fert hic cardinalis, quod cum Rusdorffii libroGa naar voetnoot17 editae sunt Bagnii, nunc cardinalis tunc nuntii pontificalis, literae, per quas dispalescunt arcani ipsius sermones de miscendis cum Bavaro consiliis, quae res non magis Bavarum imperatori, quam Gallos protestantibus Germanis sociorumque aliis potest facere suspectos. Galli, qui Crutzenaci sunt, arcem quandam in vicinia cepere. OssenvilliusGa naar voetnoot18 Brisacum rediit. Subsistit etiamnunc hic Erlachius.Ga naar voetnoot19 Repeto vota, quae supra posui.
II/XII Ianuarii MDCXLI, Lutetiae.
Quae in Neapolitano regno paratur classis, dicitur esse XL navium longarum, aliarum centum. Ex eodem regno tum in terram Mediolanensem, tum in portus Hetruriae, quos Hispanus tenet, miles missus est. Pecunia, quae Genuam advenit, dicitur cistas habere CCCL regalium nummorum, quinque vero pistoriensium. SanctimartinusGa naar voetnoot20 omisit obsidium arcis in comitatu Burgundiae, cum Ossenvillium venire intelligeret. Itaque is confecto quod voluit domum reversus est. In Portugallia dicuntur arces Ulyssipponis et ipsa regia praefecta MargaritaGa naar voetnoot21 a populo teneri; rex autem a plebe dictus Bragantiae ducis frater minor. Archiepiscopus Cantuariensis honeste custoditur. Duo episcopiGa naar voetnoot22 evasere. | |
Quod monueram nuper,Ga naar voetnoot23 si quod foedus cum Gallia fiat, in eo speciatim stipulandum, ne legato Suedico, qui hic est eritve, minor habeatur honos quam habetur semper et Hispanicis et Anglicis, id repetere cogor, quia cum nuper regem adirem et ab eo redirem, praefectus satellitumGa naar voetnoot24 per absentiam utriusque admissionalisGa naar voetnoot25 - Brulonus in Armorica aberat, Berliscus aegrotabat - eo ivit loco, quem tenere sine despectu Suediae non potero. Ego autem nullam ei rei causam dedi, nam qui ad me a rege missi veniunt, eos excipio maiore cum honore quam ullus fecit regius legatus. Qui vero privatim salutandi causa me adeunt, in eos aliquanto etiam sum humanior quam Anglicus legatus, quem consului. Plane volunt aut me deprimere aut cogere, ut me ipsis deprimam, elati in rebus suis secundis saepe et malitiosi. Quod si ea quam dico interposita fuerit cautio, aut aequiores se gerent Galli aut Suedis liberum erit, si occasio sic tulerit, exire de federe. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Obitum Oxenstiernae archidapiferi Sueciae dolet. Eadem quae reginae in antecedentiGa naar voetnoot26 memoraverat, Oxenstiernae refert. Catalanorum defectionem et Riceliaci in ea fovenda artes exponit. Minus prosperum eventum auguratur. Varia Anglica. Suessionensis odia cum Riceliaco. Pactiones privatas Luneburgici et Hassicae metuit. Consilia Bavarum trahendi in partes Gallicas et Sueciae. Nova Italiae et Portugalliae et Angliae. Gallos accusat, quod minorem Sueciae quam Angliae et Hispaniae legato honorem habeant. |
|