Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4994. 1641 januari 5. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Ad literas 24 Decembris datasGa naar voetnoot2 ut respondeam, primum annum hunc ineuntem rei Suedicae eiusque ministris ac nominatim Excellentiae vestrae felicem precor. WindebanckiusGa naar voetnoot3 in hac urbe est; nihil ei nocebitur. Princeps electorGa naar voetnoot4 ex rege Daniae intelliget quid ab imperatore et Bavaro, ex Anglia autem quid a rege Angliae exspectare debeat. Parlamentum haud dubie ipsi totique Germaniae favet. Inter imperatorem et Bavarum si quid frigusculi est, non tamen eo erumpet, ut inde magni aliquid aut nobis aut etiam Gallis sperandum sit. De morte Christiani landgravii et comitis SchaumburgiciGa naar voetnoot5 video pestilentiam accusari. Satis pestilens est morbus, qui hominem abripit, etiamsi ex coeno nascatur. Germani vero tantis a Deo malis castigati quantis gens ulla nondum tamen vitia sua bona fide dediscunt. Miror in Bohemia tam multos esse, qui Austriaca imperia gravate ferant, cum protestantes, ni fallor, omnes exsulent, nisi forte antiquas leges eversas ita ibi pontificii, ut in Catalania, dolent. Magna sit gloria Suediae, si per eam Bohemia restitui possit in meliorem statum. De RosaeGa naar voetnoot6 nova victoria eadem hic cognovimus. In Silesia Pomeraniaque res nostras esse felices gaudeo. De federe nostro cum GallisGa naar voetnoot7 nondum video confectum esse negotium. Ego D. SalvioGa naar voetnoot8 primas relinquens secundas agere non desino. Pecunia pridem Hamburgi est. Bene valent qui hic sunt Palatini principes.Ga naar voetnoot9 Rusdorfii VindiciasGa naar voetnoot10 legam libens. Utinam is liber Gallis adimat, si quid ipsis restat inanis in Bavarum fiduciae. | |
Est iam hic BeverwaertiusGa naar voetnoot11 cum mandatis partim notis, partim ignotis. Sunt et a Catalania hic legati,Ga naar voetnoot12 quibus permissum apud principes regii sanguinis caput tegere. Intelligimus autem EspernonumGa naar voetnoot13 cum equitibus paucis esse Barcinone; turmas eius et cohortes ad IV millia non longe ab ea urbe; Tarragonae, quod eiusdem Catalaniae oppidum est, a plebe interfectos qui deditionem regi Hispaniae facere moliebantur et ad cingendam Tortosam ivisse Catalanorum copias. Est tamen rumor etiam de pace, quae per episcopos procuretur. Galli sperare nos volunt principem ThomamGa naar voetnoot14 huc venturum, cardinalem autem fratrem eius iturum Romam, ut sit ibi Gallici nominis protector cum reditu CM scutatorum. ErlachiusGa naar voetnoot15 etiamnum hic est, OssenvilliusGa naar voetnoot16 profectus e Brisaco in comitatum Burgundiae, ut ibi arcem Bellifortiam Sancti MartiniiGa naar voetnoot17 eam obsidentis manibus eripiat. Habemus hic et principem Condaeum et filium eius ducem Anguianum,Ga naar voetnoot18 cuius nuptiis ornandis ingentes hic paratus immensique sumptus fiunt. VindiciasGa naar voetnoot19 iam nunc accipio; legam ut primum potero. Iam olim Hamburgi vidi initia operis. Dicitur et Ulyssipone plebs commota. Caesariani vero cum capere vellent insulam quandam in lacu Constantiensi, prohibiti ab indigenis. Regi Galliae Britannia Armorica dat extra ordinem IV milliones francorum et quater centena millia. Sperant Galli suam partem revicturam Leodii. Deus cuncta ad bonum vertat exitum. Excell. vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, V Ianuarii MDCXLI. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: MP. |
|