Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5101. 1641 maart 16. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Gratias habeo pro literis IV Martii datisGa naar voetnoot2 chartisque additis. Videram iam quae Germaniae ordines tum ad reginam tum ad Suediae ordines scripserant.Ga naar voetnoot3 Video eos malle cum Suedis seorsim agere quam simul cum Suedis Gallisque. In eo ad rem suam sapiunt. Sed cum non simul appareat, quibus legibus pacem imperator eiusque socii cum Suedia velint, haud facile Suedia, quae sapientibus consiliis regitur, per spem incertam a Galliae societate se patietur avelli. Literae tuti itineris pro iis, quos volet mittere princeps elector Palatinus,Ga naar voetnoot4 eiusmodi sunt, quales hoc tempore ac rerum statu ab imperatore sperari poterant. Audio autem sane cum dolore non satis gratum fore hoc tempore regi Angliae eius principis ad se adventum. Atque interim multa agitari in parlamento, quae regi non possunt placere. Pro certo hic habetur venturam huc Angliae reginam.Ga naar voetnoot5 MaterGa naar voetnoot6 et ad cardinalem et ad MillereiumGa naar voetnoot7 scripsit. Facilius pecuniolae aliquid impetraverit quam ut ei huc venire liceat. In Vendocinensem procedit inquisitio;Ga naar voetnoot8 dabuntur deinde iudices. Duci Bulionio et Sedano rex infestus manet. Creditur tamen comes Suessionensis matris suaeGa naar voetnoot9 et ducis Longavillani precibus obtenturus, ut sibi ad tempus adhuc aliquid morari Sedani liceat cum regis venia. Ad parlamentum Rothomagense additi sunt senatores quinquaginta, non quod opus essent, sed reperiendae pecuniae. Dux LotharingusGa naar voetnoot10 regem vidit ter posito genu ut vasallus pro Barrensi terra. Inde omnis illi honor exhibitus est, qui summis principibus exhiberi solet. Operam promittit in Hispanum, non in imperatorem. Valde infensus est iis, qui sub Hispano res Belgicas regunt. OssenvilliusGa naar voetnoot11 mature coepto bello Oberkircham et vicina quaedam loca cepit. Offenburgum eminus clausum tenet. Hostium cecidit aliquos ut et in Bambergensi agro Tubadelius,Ga naar voetnoot12 contra quem it cum Bavaricis Piccolominaeus;Ga naar voetnoot13 novem alia caesarianorum millia adversus Bannerium. Qui huc e Portugallia venit, Carolus MeloGa naar voetnoot14 vocatur eiusdem cognominis et generis cum eo, qui e Sicilia decessit.Ga naar voetnoot15 Est ex eadem Portugallia Castello Rodericus,Ga naar voetnoot16 quem rex Hispaniae Ratisbonam misit. Eum novus Portugalliae rex in patriam revocat, ut ei laboranti opem ferat, | |
alioqui bonorum quae magna habet dispendio mulctandus. Ita saepe cadunt res, ut damnum etiam prudentissimus quis vitare non possit. Dux AnguianusGa naar voetnoot17 revalescit. Princeps Thomas quid facturus sit, adhuc incertum est. Dicuntur Hispani ei dare quinque millia peditum, quingentos equites et quinquies centena millia ducatorum - multum in hac Hispani inopia - ad eas copias augendas. Pecunias a Gallis non ipse acceperat, ut dictum fuerat, sed homines eius. Montem Calvum in illis locis Galli obsident. Luca autem videtur adiuvante eam fortiter Ethrusco controversias, quas cum papa habet, compositura. Helvetii omnes Badam conveniunt.Ga naar voetnoot18 Agetur de comitatu Burgundiae tutando, item urbe Constantia, si eam Galli impetant, de restituendo in sua bona episcopo Basileensi.Ga naar voetnoot19 Galliae qui ibi est legatusGa naar voetnoot20 pontificiis Helvetiorum invisus protestantes etiam parum faventes habet, quod pecuniae militibus et publico non recte persolvantur. Itaque conscribendi novum militem aegre ei facultas dabitur. Venetiis vir nobilisGa naar voetnoot21 strangulatus, ut eorum mos est, in carcere, deinde mortuus ad columnam appensus est, quod pecuniis annuis ab Hispano legatoGa naar voetnoot22 emptus consilia ei reipublicae prodidisset. Legatus ipse Hispanicus tanto ibi in odio est, ut a nemine salutetur. Videbo, an exemplum editum nancisci possim Annotationum Ioachimi Camerarii ad Quintilianum.Ga naar voetnoot23 Et elector Palatinus et princeps Arausionensis causas mihi videntur habere iustas consilii, quod dant illustri Dom. vestrae de sede figenda Lugduni.Ga naar voetnoot24 Est ibi habitantibus literatis immunitas aliqua et multa librorum copia ac cum eruditis consuetudo et rerum, qui ubique aguntur, propinqua notitia. Tabula hic paratur imaginem equestrem regis habitura, in qua praeter regnorum titulos rex vocabitur comes tertius Barcinonensis, quia Galli eos, qui comites fuere, ex quo se Arragoniae addidere, pro iustis comitibus non habent.Ga naar voetnoot25 Non dubium est, quin pro ea urbe servanda rex omnia sit facturus. Non etiam dubito, quin, si res a Gallis Batavisque fortiter et prudenter, addo et concorditer, geratur, magni motus apud Belgas Hispanienses oriri possent. Neque vero aliter existimat dux Lotharingus. Anglicana illa sponsaliaGa naar voetnoot26 in iustas nuptias transire non possunt, nisi nubili virginis aetate. Et audio ante id tempus eam ex Anglia dimitti non placere parlamento; qua excusatione rex, virginis pater, libenter utetur lucrando tempori, quod multas saepe in talibus rebus adfert mutationes. Quantum intelligere hic possum, Danicus legatusGa naar voetnoot27 in Suedia nihil ex voto fecit. Non os- | |
tendit literas tuti itineris, quas regem suum ab imperatore accepisse dicebat. Abiit rectoribus insalutatis, forte quod paratus navales ei displicerent. Sed ab iis nihil exspecto aliud quam ut fama illa fruantur Batavi ad faciliorem cum Dano transactionem. Recte iudicat illustris Dom. vestra manere hic spes illas IosephicasGa naar voetnoot28 de Bavaro eamque causam fuisse, cur Gallicae et Vinarienses copiae a Bannerianis discederent suasque res agerent seorsim. Deum rogo, ut hos belli aestus commoda pace tranquillet ac illustri Dom. vestrae omnia concedat prospera ac salutaria. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 6/16 Martii anni 1641.
A Portugallia etiam alter legatus huc venit ordinarius futurus, Covellus Carvallus.Ga naar voetnoot29 Moncalvum in Montisferratensi ditione in suam potestatem pervenisse aiunt Galli. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. 13/23 Martii 1641. |
|