Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5094. 1641 maart 9. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Venit in hanc urbem dux CarolusGa naar voetnoot2 deducentibus eum Harcurtio Guichioque,Ga naar voetnoot3 comitantibus autem carrucis ferme centum. UxorGa naar voetnoot4 quindecim hinc leucis abest. Creditur ei reddi et Lotharingia et ditio Barrensis manentibus penes regem locis munitioribus darique ei exercitus, quem regat. Mirus sane est rerum prosperarum regi affluxus hoc tempore. Copiae eius in apertum prodibunt Aprili. Cum huc venisset dux Longovillanus,Ga naar voetnoot5 compellandum eum mihi censui gratiasque ei agendas pro multis eius studiis ad iuvandam rem Suedicam. Multa eorum, quae ad Suediam pertinent, didicit Baneriani exercitus commercio. Reginam Suedicam matremGa naar voetnoot6 putabat alendam honeste iis in locis, in quibus esse quam in Suedia maluit, caeterum non permittendum, ut eo redeat, ubi dissidia in Suedia serere aut iam sata - ita enim ille existimabat - alere posset; cogitandum de dando reginaeGa naar voetnoot7 marito; videbatur autem electorem BrandeburgicumGa naar voetnoot8 praeferre caeteris ob magnas possessiones et iura et in Imperio auctoritatem. Sermone delapso ad renovationem federis inter Suediam Galliamque,Ga naar voetnoot9 cum ego narrassem conditiones a Suedia oblatas et pecuniam Hamburgi retentam, huius rei causam hanc adferebat, quod pars Gallicae pecuniae altera tantum ad Banerium perveniret, altera diceretur in Suediam ire. Respondi ego eius pecuniae administrationem D. SalvioGa naar voetnoot10 creditam, qui propinquus esset ad iussus ex Suedia ac- | |
cipiendas distribuendamque pecuniam ex usu publico; solvi inde debere pretia vestium pro militibus, armorum, machinarum, pulveris bellici et si qua similia bello serviunt. Putabat etiam D. marescallo HornioGa naar voetnoot11 ex longa captivitate vitium mentis obvenisse aliquod, de quo inquirendum nobis, ne permutatio iniqua publicoque damnosa fieret, eo maxime tempore, quo imperatori nihil magis quam boni duces deessent. Fama est principem Thomam post longam cunctationem et pecunias e Gallia acceptas reddere se Hispanicis partibus futurumque ei proprium, cui praesit, exercitum. Frater novi regis PortugalliaeGa naar voetnoot12 detinetur Ratisbonae. Dicitur imperator hoc anno valiturus equitatu ad XX millia. Praefecto, qui Cambium reddiderat,Ga naar voetnoot13 audimus a caesarianis praecisas cervices; Furthum, qua in silvas Bohemicas itur, captum a Banerianis; Meinungam et in ea Gillonem HasiumGa naar voetnoot14 obsideri adhuc; Bambergensem agrum vastari a Tupadelio;Ga naar voetnoot15 ab OssenvillioGa naar voetnoot16 Offenburgum circumveniri milite in spem obsidionis, ni vicinarum urbium caesariana praesidia id impediant. VidenturGa naar voetnoot17 Helvetii pontificii metuere a Gallis obsidionem Constantiae. Protestantes Helvetii, quanquam de Gallis multa queruntur eorumque vires suspectas habent, tamen a caeteris popularibus suis non patiuntur eousque se protrahi, ut, si quid tale eveniat, armis Gallicis arma opponant. Veneti quietis amantiores sunt, quam ut se in spem partiendae cum Gallis Mediolanensis terrae pacem longam exuant. Dati in custodiam a Polonis Tartarus, a Turcis Polonicus legatus missusGa naar voetnoot18 bellum inter eas gentes videntur portendere. Ver appetit maiores nobis res scribendas suppeditaturum. Deus, etc.
Lutetiae, XXVIII Februarii/IX Martii MDCXLI.
Catalanis dicentibus magnas in se parari copias respondit cardinalis Riceliacus, bono essent animo: anno, qui venturus est, non ausurum regem Hispaniae subsistere in Escuriali. Dux Carolus praeter equites bis mille habet pedites ter mille. Nova haec copiarum accessio in causa est, cur ErlachiusGa naar voetnoot19 non plus tribus turmis hinc acceperit. Tribuni quidam ducem Lotharingum deseruere. Magna munera missa sunt ad Cantecroiam,Ga naar voetnoot20 quae duci suasit amplecti Gallicas partes. Cardinalis ducem perbenigne excepit. Dux AnguianusGa naar voetnoot21 novus maritus aegrotat. Reginae matrisGa naar voetnoot22 literae etiam ad regem et cardinalem venere. De principe Thoma dubitatur adhuc. Lamottius Odincurtius,Ga naar voetnoot23 qui auxiliis Gallicis in Catalania praeest, habet secum bis mille quingentos Gallos, quater mille alios exspectat. Dux Lotharingus regis sumtu adhuc vivit mille scutatis constans in diem. Venit iam Rupellam legatus e Portugallia.Ga naar voetnoot24 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Reconciliatus Carolus Lotharingiae regi per Cantecroiam. Longuevillani iudicium de loco viduae Suedicae et marito Christinae Brandenburgico assignando. Hornius Nordlingae captus delirium passus. Varia nova. Venetis spes facta dividendi Mediolanensis agri a Gallis. Alia nova. |
|