Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5072. 1641 februari 23. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Gaudeo illustrem Dom. vestram in luctu domesticoGa naar voetnoot2 non deseri a solita sua constantia. Si faciamus officium, cariores Deo sumus quam nos nobis ipsis ac saepe ea nobis sunt utilissima, quae maxime reformidamus. Omnes ego vestri nominis semper feci plurimi. Legi pleraque aviGa naar voetnoot3 illustris Dom. vestrae; legi et Horas subsecivas PhilippiGa naar voetnoot4 omniaque illa dignissima iudico, quae ad posteritatem transeant; quod fieri optime poterit, si in corpus colligantur.Ga naar voetnoot5 Illa de herbisGa naar voetnoot6 alterius sane sunt generis, sed nihil vetet et haec mantissae loco caeteris accedere, ne alioqui segregata pereant. Barcinoni iam minus metuo, postquam rex in suam non fidem, sed ditionem eam urbem recepit. Satis intelliget cardinalis, quantum intersit regiae existimationis et exempli non deseri receptos. In Portugalliam iturus est Euskerckius.Ga naar voetnoot7 Per eum et Batavi et Galli quae opus sunt intelligent. Legatum novi regis Romam missumGa naar voetnoot8 audimus interceptum ab hostibus, quare Romam ire qui in Galliam erat destinatus; aliumGa naar voetnoot9 huc venire; esse novo regi pecunias et in armis ferme LIV millia; contra pro rege Castellae ex eo regno, Gallaecia, Andalosia armata XLVIII millia et speciosam classem ad Gades. Opus erit Portugallis exercito milite, machinis, armis, pulvere bellico. Creditur papa favere novis rebus metu Hispanicae magnitudinis. Sed an pro rege agniturus sit eum, qui Ulissiponem tenet, in dubio est. Pro regis istius fratreGa naar voetnoot10 pecunias et quidem magnas per traiectionem nominum esse Hamburgi constat. Ipse adhuc exspectabatur, cum postremae ad nos Hamburgo literae venerunt. BeverwaertiiGa naar voetnoot11 reditus hic exspectatur, et quidem cum promissis rerum magnarum, ad quas certe pulcherrimum tempus praebent tanti in Hispania motus. Quid vero si et alii per | |
Italiam accedant? Nam Mediolani libelli propositi sunt invitantes populum ad imitandos Catalanos.Ga naar voetnoot12 Et ex Belgico revocari creditur Hispanus cardinalisGa naar voetnoot13 per haec tempora ad novandum tam oportuna suspectus Hispanis. Si D. Bannerius utranque Danubii ripam tentet et immunit, magna spes est processuum, quibus Galli velut iam certis laetantur. Nec dubium est quin, si eousque arma nostra perveniant, populi Austriae iactaturi sint iugum quod eos premit, praesertim cum coelum ipsum videatur nihil aliud quam res novas instillare populorum animis. Sed hic literae sunt, quae nos de Straubinga capta iubent dubitare.Ga naar voetnoot14 Omissum Prussiae ducis titulum in Poloniae regis ad Brandeburgicum electoremGa naar voetnoot15 literis de industria, credibile est eoque magis, quod investitura differtur, non video quo obtentu, cum ius sit haereditarium et veteribus pactis nihil possit adiici nisi de mutuo consensu. Literas habeo e Polonia,Ga naar voetnoot16 quae Tartaros iam eo irrupisse dicunt multumque dedisse damni. Exasperabit gentem iracundam legatus ipsorumGa naar voetnoot17 sine more factus captivus. Fieri non potest, quin graviter irritatura sint imperatorem mandata ipsius Hamburgi detracta a rege Dano;Ga naar voetnoot18 cui etiam cum Hispaniae et Angliae regibus controversias haud leves intercedere non dolens intelligo. Miror, quo evasurum sit inquietum eius regis ingenium. Classis quae apud Suedos et Batavos paratur, ea minari videtur freto Danico. Securitatis literae pro legatis PalatiniGa naar voetnoot19 ab imperatore datae ad quam factae sint formulam, scire cupiam. Regina Angliae huc ventura est,Ga naar voetnoot20 ut valetudinem suam labascentem coelo aquisque Gallicis restituat. Fertaeus Imbautius,Ga naar voetnoot21 qui in Angliam legatus hinc destinatur, adhuc retinetur hic. Velim ab Essexio aut NorthumbrioGa naar voetnoot22 regi Angliae consilium dari advocandi hoc tempore ad se electoris.Ga naar voetnoot23 Nam duo illi et in parlamento multum habent auctoritatis et apud regem non exciderunt gratia. Video regem Angliae de nuptiisGa naar voetnoot24 nihil certi constituere velle, nisi simul et fedus Batavi secum faciant; quod quale futurum sit et an conscia Gallia an clam eam, plurimum refert. Utrumvis fiat, difficultates mihi prospicere video et moras graves. Exigitur etiam, ut princeps Arausionensis magnam pecuniae vim in Anglia deponat ad securitatem dotis et τοῦ ὑποβόλου. Federis autem inter Suediam et GalliamGa naar voetnoot25 nondum renovati culpa penes Gallos est pecuniam solvere negantes quam a Novembri debent, cum tamen ea pecunia sit Hamburgi. Miror, quo consilio id fiat, cum ad exitum facti antehac federis non multo plus duobus restet mensibus et multum concessurus sit Suedis imperator, ut eos a bello abducat. Ego hic monere non desino. | |
Deum precor, haec ut omnia ad bonum dirigat orbis christiani ac illustri Dom. vestrae det valetudinem caeteraque omnia prospera. Illust. vestrae Dom. perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, XXIII Februarii 1641.
Dux Lotharingiae CarolusGa naar voetnoot26 Lutetiae erit citra paucos dies; et se et sua omnia permittit regis arbitrio. Videbimus, an idem sit facturus princeps Thomas, qui nunc est Eporediae.Ga naar voetnoot27 In Portugallia inquisitio temperatur. Rex Galliae parlamento hic suo sub gravibus poenis interdixit, ne se rebus status publici aut aerarii immisceant. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. In margine in de copie te Uppsala: PS. in Gravenhagen, den 3 Martii st.n. an. 1641. MP. |
|