Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5028. 1641 januari 26. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Regi Angliae, quantum video, neque auctoritas constat apud parlamentum neque gratia. Nam eos, quorum opera consiliisque usus est, neque palam tutari audet neque dolet eos sibimet ipsis consulere ac se servare in tempora ipsis secundiora. Viae autem istae mediae saepe regibus periculum adferunt, ubi populi neque metu neque amore retinentur. Mittitur hinc in Angliam legatus Fertimbaiotius,Ga naar voetnoot2 ut etiamnunc regi Angliae ea offerat, quae oblata fuere Hamburgi. Haec aura haud dubium quin perflatura sit ad parlamentum usque ac multum animi additura iis, qui Palatinae domui rebusque protestantium favent. Si rex Angliae hoc tempore ad se vocet electorem,Ga naar voetnoot3 valde id mihi placeat. Nam eum principem rem non facturum suam | |
apud Danum arbitror tum ob alia, tum quia Danus calide admodum expetit ab imperatore investituram comitatus Schaumburgici. Nescio an verum sit ab Altenburgico, Culembachio, Onspachio principibusGa naar voetnoot4 domum revocatos a Ratisbona legatos impendiorum taedio. Dicitur autem venturus Ratisbonam Bavarus et esse valde concors imperatori. Scire autem operae pretium erit, quid et Lunemburgicis et Hassicis oblaturus sit imperator. Quantum adhuc iudicare possumus, videtur Bohemiam repetere Bannerius et facile res venire posse ad praelium, cuius exitus secundus aut adversus ingens momentum adferre posset. De Catalaniae Portugalliaeque rebus difficilis est iudicatio, magna initia, processus incerti. Rex educere vult e Catalania EspenanumGa naar voetnoot5 et alios, qui fidem suam hosti obstrinxere ne militent; mittere autem alios, qui Catalanis auxilio sint, ad decem, ita fama est, peditum, equitum autem tria millia. Quae de Portugalliae motibus antehac intelleximus, ea multis multorum a Madritio literis confirmantur. Sed ibi quoque civitates sunt, quae novo regi non accedunt. Dicitur autem rex novus mittere in Africam, Brasiliam et Indiam Asiaticam, ut qui ibi sunt praefecti, eos in suas trahat partes. Parari etiam legationes Romam, ad Galliae Angliaeque reges et ad BatavosGa naar voetnoot6 tum ad probandam causam, tum ad opem impetrandam. Hispanus nihil omittet eorum, quae poterit ad hos conatus in semine opprimendos. Sed tot longinquis praesidiis exhausta Hispania sibi tuendae non sufficit; deinde praeter Castellanos, qui sane pauciores sunt quam ut et Hispaniae caetera et tot provincias coerceant, nulli sunt populi, qui id sub quo sunt imperium ament. Quod si ii, qui iam ab isto imperio defecerunt, diu sustentare se poterunt, credibile est manaturum latius exemplum atque ita multis accedentibus alimentis flagraturum vehementius hoc incendium. Boni ominis est quod legati BataviGa naar voetnoot7 in Angliam venere cum rostrata corona. BeverwaertiusGa naar voetnoot8 cardinalem vidit exceptus satis frigide, regem nondum. Dicit autem in Anglia de novo agi federe, de nuptiisGa naar voetnoot9 tantum. Princeps Thomas cum fratre cardinali Sabaudo Nicaeae est. Pro his autem venit in Galliam comes Philippus,Ga naar voetnoot10 amicus viduae Sabaudicae, eritque in carcere Silvae Vicennensis cis paucos dies. Pontifex quae habebat controversa cum Gallis et Hispanis composuit. Cum Lucensibus res putatur prope transactionem esse. Hispanus illorum causam ad omnes principes pertinen- | |
tem non deseret. Gaudeo probari Excellentiae vestrae quae pro Lucensibus scripta sunt.Ga naar voetnoot11 Iesuitae liberGa naar voetnoot12 nondum hic comparet. Hoc quoque inter belli mala est, quod libri et difficulter et non sine periculo commeant. Rusdorfianus liberGa naar voetnoot13 plenus est historiae et omnigenae eruditionis dignusque lectu. Sed quae addidit de sociatis cum Bavaro consiliis, ea neque Bagnio ad pontificatum adipiscendum proderunt neque Riceliaco ad devinciendos sibi Germanorum protestantium animos. Non dubito tamen, quin τῷ μακαρίτῃ causae suae fuerint, cur negotio isti supparum detraheret. Sicut auspicantibus munus bene precamur, ita aequum est nos bene precari etiam gravem sarcinam commode deponentibus. Quare Excellentiae vestrae laetum opto otium et in alto adhuc navigans portum apprehendenti gratulor. Excell. vestrae perennis observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXVI Ianuarii MDCXLI. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hago, anno 1641 2 Febr. st. n. MP. |
|