Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5027. 1641 januari 24. Van I. Jasky.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excell.me domine, domine observandissime, Domini MiletereiiGa naar voetnoot2 ardor in conciliandis pontificiis cum evangelicis, si ex pio zelo proficiscitur, non est omnimodo improbandus. Sed ut haec res est summae difficultatis, ita de succes- | |
su quasi despero. Nec mihi persuadere possum pontificios syncere nobiscum acturos, quamdiu perniciabilis illa thesis durabit haereticis non esse servandam fidem.Ga naar voetnoot3 Credo illos, qui Mahometis dogmata amplectuntur, canonem hunc concilii Constantiensis perdidicisse. Nam nuper Tartari contra fidem datam in Poloniam irruperunt, multum damni incolis intulerunt multosque secum in servitutem abduxerunt. Legatus ipsorum,Ga naar voetnoot4 qui apud regem annua regni donaria per aliquot annos certis de causis non soluta pro Tartaris sollicitabat, hoc perfidiae exemplo edito carceri inclusus est. Novas haec res turbas dabit et comitia accelerare posset, in quibus de feudo PrussiaeGa naar voetnoot5 electori Brandeburgico conferendo forte agetur. Illud enim, licet iure haereditario possideat, certis tamen pactis obligatur mortuo parente electore a rege homagio praestito petere. Simultanea investitura vivente defuncto electore ipsi iam collata fuit, ut a feudo excludi quidem non possit, interim novis difficultatibus implicatur et praestatio homagii in comitia ob solemnitatem actus differri posset. Matrimonium filii principis Auriaci cum filia regis AngliaeGa naar voetnoot6 ingens firmamentum est domus Auriaci et Hispanis spem accidit consequendae tantae in Anglia potentiae, ut quidem animo conceperant. Sed nescio, an ista principis Auriaci fortuna Belgis non sit suspecta. De matrimoniis, de quibus hic rumor erat de electore Brandenburgico et principe Casimiro,Ga naar voetnoot7 altum iam est silentium. Felicissimum huius novi anni progressum Excell. vestrae ex animo precor meque favori ipsius quam diligentissime commendo. Excell. vestrae obsequentissimus
| |
Dabam Gedani, 24 Ianuarii ao. 1641. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Febr. |