Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5074. 1641 februari 23. Aan I. Jasky.Ga naar voetnoot1Nobilissime domine, Recolligere christianos in tot membra sparsos non primus conatur D. Milleterius.Ga naar voetnoot2 Cucurrerunt idem stadium Erasmus, Cassander,Ga naar voetnoot3 Melanchthon, Wicelius,Ga naar voetnoot4 Casaubonus multique alii, quorum et syllabi sunt editi.Ga naar voetnoot5 Neque isti viri a magno et odioso labore passi sunt se absterreri difficultatibus sane manifestioribus quam ut eas non viderent. Sed successus regimen Deo omnipotenti permittentes, cuius est nosse tempora et articulos temporumGa naar voetnoot6, fecerunt, quod pios ac veritatis simul et pacis christianae amantes decebat. Vapulant utrinque, ut solent, qui rixas dirimunt. Sed Deus, qui Deus est pacis,Ga naar voetnoot7 de illis integre iudicabit. Neque vero desunt illis etiam hominum secunda iudicia, piorum atque eruditorum, qui contra aliorum numerum pondere valent. Quod dicitur synodo Constantiensi, quae synodorum universalium auctoritatem etiam in papas firmavit, definitum haereticis non habendam fidem,Ga naar voetnoot8 ea in re vereor, ne aliqua et ipsi synodo et iis populis, qui eam synodum receperunt, quos inter sunt Galli, fiat iniuria. Dicuntur | |
quidem eius synodi consessores datam Husso fidem violasse. Defendit eos RosweidusGa naar voetnoot9 dicens fidem ei tantum datam tuti itineris. Alii rem aliter se habuisse volunt. Facti est quaestio. In iuris quaestione omnes doctores, qui de casibus conscientiae scripserunt, conveniunt fidem servandam etiam haereticis. MolanusGa naar voetnoot10 etiam librum scripsit hoc titulo: Fidem haereticis servandam. Nec quisquam, quod sciam, episcoporum aut doctorum Galliae, qui Constantiensem synodum probant, hac de re dubitant. Scythae autem, vicini vestri,Ga naar voetnoot11 si contra fidem agunt, multum degenerarunt ab antiquis temporibus, cum dicerent se iurare non aliter quam colendo fidem et religionem se in ipsa fide nosse. Obtentum audio illos habere, quod non persoluta sint quae ex foedere debebantur. Mos autem est illarum gentium manu sibi ius dicere. An vero, etiamsi ipsi peccassent, rectum sit legatosGa naar voetnoot12 retineri, cogitandum est Polonis. Caesar apud Sallustium ait omnia mala exempla ex bonis initiis orta esse.Ga naar voetnoot13 Non satis intelligo, quae tricae nectantur in feudo Prussico. Nam si haereditario iure eiGa naar voetnoot14 debetur investitura, quis dubitat quin veteribus pactis stare debeant et senior et vasallus neque vero nolenti possit novum onus iniungi? Batavi iam didicerunt mordere fraenum et, si qui sunt quibus id dolet, solam retinent tacendi libertatem.Ga naar voetnoot15 Catalani dominum mutarunt. Iam eos Gallia ut suos tuebitur. Exspectamus hic legatumGa naar voetnoot16 a novo Portugalliae rege. Ita satis nunc domi turbarum habet qui alia regna turbare solebat. Felicem annum vicissim precor Nob. v. patriaeque ipsiusGa naar voetnoot17 et amicis. Nob. vestraeGa naar voetnoot18 addictissimus
| |
Lutetiae, XXIII Februarii MDCXLI.
Dux LotharingiaeGa naar voetnoot19 huc venit et regis Galliae arbitrio se permittit. |
|