Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5489. 1641 december 2. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Valde mihi se probat tua de Americanarum gentium origine coniectura bonis suffulta rationibus, quare non dubito, quin edenda sit Dissertatio.Ga naar voetnoot2 Neque tamen quicquam constituam nisi ex tuo decreto. Caeterum nescio, cur nomen tuum in fronte apparere nolis. Foetus enim ipse parentem satis manifestabit neque dedecori tibi esse poterit. Et priora, quae suppresso nomine edidisti,Ga naar voetnoot3 non ita processerunt, ut inde exemplum tibi sumere debeas. De Blavio et edendis librisGa naar voetnoot4 memor ero. Pro novis gratias habeo, sed dubito, an illa, quae de liberatione Airae scribis, tam sint certa quam tu credere videris. Nemo enim hic ea nova ex Brabantia, quae proximior nobis est, habet. Sed forte id est omen voti bene propediem adimplendi. Hic nihil fere rerum novarum est, nisi quod princeps tertiam natu filiam despondit comitis Embdani filio,Ga naar voetnoot5 parvam parvo; est enim uterque fere octo aut novem annorum. Sponsalia ab Ordinibus Foederatis probantur itemque ab Hollandis. Comes ipse etiam in commune foedus adoptari desiderat, si provintiae suffragium possit nancisci. Ego libenter ei comiti aliqua in parte inservirem, si opera mea uti vellet, sed neminem, qui alicuius apud ipsum sit auctoritatis, novi praeter Nordingium,Ga naar voetnoot6 qui collegam non quaeret. | |
Sunt hic typographi, qui libenter tua Annotata ad CassandrumGa naar voetnoot7 imprimerent, si exemplar nancisci possent. Cogita, an permittere velis, ut eo pacto vulgentur quae diu premi non poterunt. Melanchthonis et Hedionis litterasGa naar voetnoot8 tibi iam ante visas gaudeo. Vellem et hic extarent exemplaria. Ego nunquam audiveram esse inter protestantes qui animas in itinere terrae ad caelum purgari asserant neque SpanhemiiGa naar voetnoot9 scripta unquam vidi aut, quis ille vir sit, novi. Sane ista sententia et VossioGa naar voetnoot10 nova videbatur. Anthoboliam tuamGa naar voetnoot11 avide expectabo ut scriptum, quod nos propius tangit et in explicatione legum versatur. Deus Opt. Max. te nobis, tuis, nostris diu servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, II Decembris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Dec. Lettre à Spierinck.Ga naar voetnoot12 Livres donnés par Blaeu.Ga naar voetnoot13 En in dorso: 2 Dec. 1641 W. de Groot. |
|