Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5183. 1641 mei 13. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Varie me affecerunt tuae litterae, quas IV huius mensis ad me dedisti.Ga naar voetnoot2 Grata fuere quae de ByaeoGa naar voetnoot3 scribis eique respondes, quanquam de istoc scripto nihil unquam aut vidi aut intellexi. Sed magno cum dolore legi quae de TrezelioGa naar voetnoot4 subnectis, gravia sane, nisi quid spei e Gallia affulgeat; nam hinc nihil magnae rei vobis expectandum est, ut ad uxorem scripsi.Ga naar voetnoot5 Arrestum super iis, quae Trezelius hic habet, impetravi a Curia et per apparitorem executioni mandari iussi. Caeterum restat, ut in ultimo huius provintiae fine fiant proclamata et deinde litterae in Galliam mittantur, ut moris esse nosti. Quod si fiat, ipse fere nihil egeris, rem vero gratam aliis creditoribus praestiteris. Sed de his alias. | |
Nunc illud scribam Danielem Schonkium,Ga naar voetnoot6 qui mea opera utitur, haec mihi tradidisse scripta, super quibus obnixe rogat, ut sententiam tuam velis promere. Mirum mihi videtur, quod tutores Overbekii putent deberi sibi usuras ex ista parte usurarum, quam matri Overbekianae persolverint; neque enim ex sorte quicquam decedere aut potuit aut debuit, cum tamen ipsi iniquum esse contenderint usuras usurarum a se exigi ideoque cum Schonkio, Overbekiae marito, ea de re transegerint hoc pacto, ut ipsi usuras pro ratione sex in centena singula tantum solverent. Si memoriam tuam recolere, si viro nostri amantissimo potes benefacere, id rogo, facere ne graveris, sed quid tibi sit compertum vel ad me vel ad ipsum - et quidem Belgice potius - transcribas.Ga naar voetnoot7 Illud iuvat, quod meas res tibi curae esse video, cum de salario ab exteris principibus accipiendo mentionem facis.Ga naar voetnoot8 Ego sane ut quae bona fors obtulerit adversari nolo, ita neque unquam ambire potero et, quomodo quippiam ab exteris sperem, cum comites Hohenloici, quibus pater tam diu operam praestitit,Ga naar voetnoot9 me non dignentur ipsi substituere, imo nec matri stipendium eius anni, in quo pater diem obiit summum, hactenus persolverint. Tum vero intelligo istos principes suis ministris parva dare congiaria, quod ubi fit, parum id emolumenti affert iis, quibus a forensibus actionibus vix quicquam superest temporis. Interea si quid hic mihi se offerat, libenter tecum agam, tu vicissim, si quid tibi in mentem venerit, me facias certiorem. Consiliarius AsprenasGa naar voetnoot10 hac nocte obiit. Itaque ego iam tam diu forum frequentavi, ut omnimodam Supremi Senatus viderim mutationem, neque in Curia Hollandiae ullus est praeter Couwenburgium,Ga naar voetnoot11 qui tuo tempore senator fuerit. Ita iam omnium rerum vicissitudo est. BellimontiumGa naar voetnoot12 in praesidis locum successurum non credo, WijngardioGa naar voetnoot13 maior spes, sed minus ille ob varias rationes a multis promovebitur. Sunt qui de KinschotioGa naar voetnoot14 iterum loquantur, nisi frater, qui iam in senatus est, ei obstaret. Quid futurum, videbimus. | |
Blavius quae misit, per VergoesiumGa naar voetnoot15 accipies. Nescio, cur ille nostrae intentioni adversari velit aut operas ei non satisfacere patiatur. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XIII Maii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22. En in dorso: 13 Maii 1641 W. de Groot. |
|