Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5168. 1641 mei 4. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater charissime, Miror nullas a Blavio paginas missas ad te aut Vergoesium.Ga naar voetnoot2 Plane enim id exspecto. Et cum non veniant, vereor ne aliquid deflexum sit a meis praeceptis et opuscula accessoria,Ga naar voetnoot3 aut eorum quartum maxime, divellatur a caeteris, id est, suffocetur, quod ego plane nolim. Et si fiat, amicitiae cum Blaviis sim renuntiaturus. Videte, quaeso, ne quid contra mea desideria in meis peccetur. De libris Mileterii super EucharistiaGa naar voetnoot4 mira res hic accidit, ut CarentoniensesGa naar voetnoot5 dicant ab eo non mala dici, sed aliena a romanae ecclesiae sententia, contra vero eam sententiam recte eis libris exprimi dicant et cardinalis et nuntius.Ga naar voetnoot6 Quod dixiGa naar voetnoot7 id agi in Batavis, ut ego per gradus quosdam, et quasi culpa mea, in residentium ordinem detrudar, non ex coniectura dixi, sed quia id comperi plus uno teste. Repertorem puto Arsenium,Ga naar voetnoot8 promotorem aliquem eo maiorem. Illi homines nunquam, dum vivam, a me vexando abstinebunt. Mihi contra tales conatus non prudentia tantum, sed et fortitudine opus est. Literas omnes, quae debitam compellationem non habent, comburam nec quicquam respondebo. Hiberniae praefectus,Ga naar voetnoot9 quantum audio, capitis periculum non adit. Itaque deprecatore novo maritoGa naar voetnoot10 opus non erit. ArchiepiscopumGa naar voetnoot11 in magno odio esse audio, magis tamen quod regis auctoritatem augere voluerit quam ob causas alias. A Sedanensibus vis quaedam coepit in milites regis, tum qui Romeliaci erant prope Mousonum, tum qui Doncheriaco exierant. Sunt tamen qui tolli putent posse hoc malum aequis conditionibus. Quod sane velim. Scripsit ad me Nicolaus de Bye,Ga naar voetnoot12 qui olim nobiscum in Gallia vixit, nunc Alcmariae vivit, | |
vir pius, gregis ut puto mennonitici, generis hominum non mali, libellum magis quam epistolam, in quo probare vult christianis omnibus, etiam in potestate constitutis, interdictum bellum et iudicia capitalia et respondere argumentis pro me productis in libro de Iure belli ac pacis. Pietatem eius et bonitatem laudo et, si eum videas, velim norit legationem hanc a me susceptam animo pacis procurandae et quidem quamprimum possem. In quo studio persevero nec quicquam omitto, quod eo facere possit, doleoque tamdiu meas preces ac labores fuisse sine fructu. Quod vero ad eam quam tractat quaestionem attinet, cogitet velim, an rex Poloniae teneatur pati a Tartaris interfici plurimos infantes et sic secundum quorundam bella omnia improbantium sententiam a regno coelesti excludi, quo per aetatem et vitam piam pervenire potuissent; feminas autem ea pati, eis affici contumeliis, quae castis morte graviores sunt, cum id impedire possit vim latrocinantem vi regia propulsando? Velim hac super re cognoscere aliorum, quibus illud scriptum legendum dedit, sententiam. Velim etiam scire, an putet per Christi legem furiosos posse vinculis coerceri, flagris caedi pueros, tormenta ex urbe aut arce explodi, ut eo territi hostes alio iter vertant. Nam et haec ad quaedam eius solvenda viam aliquam nobis videntur dare. Ego quam alienus sim a reponendis malis et alias ostendi et tunc cum eos, qui me in vitae summum periculum adduxerant iure gentium violato,Ga naar voetnoot13 supplicio exemi et bona cuncta eis reddidi ne orari quidem me passus. Monita autem mea omnia si sequerentur christiani principes, nulla inter eos bella essent. Mallent enim salva populi pace de iure suo cedere uterque aut pios sumere arbitros. VossiiGa naar voetnoot14 vicem doleo. Vide, quid sit filios assuescere ad spernenda parentum imperia. Velim scire, quid agat iuvenis Pelsius.Ga naar voetnoot15 Nam ad nos, ex quo abiit, nihil scripsit, quanquam dimissus honorifice. Cogita, an possis in honesta opera salarii aliquid accipere a Coloniensi, NieuburgicoGa naar voetnoot16 aut alio vicino aliquo principe. Constantinopoli pace cum Persa constitutaGa naar voetnoot17 bellum in Asacum strenue paratur ac Tartarus PraecopensisGa naar voetnoot18 monitus est, ut ad ipsum se paret. Omnia tibi, uxori, liberis, amicis bona opto, PetroGa naar voetnoot19 bonam mentem. Tui amantissimus frater
| |
Lutetiae, 4 Maii 1641.
Galli in Italia EporediamGa naar voetnoot20 cepere. Galli exercitus procedent medio hoc mense. TreseliusGa naar voetnoot21 decoxit nostro magno malo. Ingentes ei summas credidit uxor me nesciente. Mitto chirographum, ut arresto includantur omnia, quae eius habet Wouwii vidua.Ga naar voetnoot22 |
|