Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5154. 1641 april 22. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Dolet mihi, quod Barlaei filiumGa naar voetnoot2 tibi displicere scribis. Neque enim alium scio, qui iis sit instructus studiis quibus ille, neque de fide ullatenus dubito. Quod ad titulum paternae epistolae attinet,Ga naar voetnoot3 non putem eum destinato consilio perperam scripsisse nec inducor, ut credam esse qui te in residentium classem detrudere velint. SpiringiusGa naar voetnoot4 certe legati nomen libenter acciperet et sunt qui ei Excellentiae titulum quandoque tribuant. Praeterita septimana scripsi ad BlaviumGa naar voetnoot5 neque responsum accepi. Ubi quid recepero, curabo ne tu sis nescius. Errata ostendit mihi VergoesiusGa naar voetnoot6 eaque ad Blavium mittet et de recudenda pagina monebit. Ipse cum nihil iam Amstelodamo acceperit, hac vice non scribet Iuvenis princeps AuriacusGa naar voetnoot7 iam Brilae ventos expectat faventes, ut ad sponsam naviget. Putant hic aliqui regem Angliae eius opera usurum, ut pro Hiberniae proregeGa naar voetnoot8 apud parlamentum intercedat et ideo rem iam protrahi. ArchiepiscopiGa naar voetnoot9 causam omnino deploratam et a rege desertam esse multi hic contendunt. | |
PrincepsGa naar voetnoot10 ad duodecimum Maii milites ad Litoiam convenire iussit, ut in hostem moveat castra, utinam meliore quam priore anno fortuna. Exercitus ille, qui iam a duce Bulionaeo conscribitur Sedani, nostris hominibus, puto et Gallis, valde est suspectus. Videtur ille, ex quo religionem mutavit, Hispanicis accessisse partibus. Plura hoc tempore non scribam. Alias, ubi plus materiae se obtulerit, ero prolixior. Nunc abrumpam Deum venerans, ut te, uxorem, liberos diu nobis servet incolumes. Tibi ob(sequ)entissimus frater
| |
H(a)gae, XXII Aprilis 1641.
Postquam haec scripseram, litteras a Blavio accepi, quibus testatur sperare se finem operis post duas septimanas, urgere se opus quantum potest, moram sibi maxime nocere. Sed tunc de pagina, quae recudi debet, nihil adhuc sciebat, quae res magnam exhibitura est molestiam. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris. In dorso schreef Grotius: 22 April 1641 W. de Groot. |
|