Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5153. 1641 april 21. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Misi errata iam omnia ad finem Pppp,Ga naar voetnoot2 id est quousque pagellas accepi. Vigilate, quaeso, ut et errata bene annotentur et quam optime edantur tria opuscula cum Appendice.Ga naar voetnoot3 Audio inter correctores Blavii esse quendam Aialam nomine,Ga naar voetnoot4 qui sacerdos fuit. Eum hominem metuo, ne turbas nobis det editionem aut impediendo aut corrumpendo. Deum serio precor, ne quid Appendici illi, quam aliquando utilem fore confido, mali quid [sic] eveniat. PetrusGa naar voetnoot5 huc ne veniat. Mihi enim molestiarum satis aliunde est. Pridem ille nihil agit eorum, quae volumus. Salmasius hicne mansurus sit an Lugdunum reversurus, nescimus. Sed PetaviusGa naar voetnoot6 librum eius de Primatu exspectat non parsurus ei, si quid reprehensioni sit obnoxium. Et quantum iudico, satis materiae praebebit Salmasius. De legato PortugallicoGa naar voetnoot7 quid in Anglia decretum sit, nondum ex legato qui hic est AnglicoGa naar voetnoot8 cognovi. Rumor de induciis BelgicisGa naar voetnoot9 artificium fuit Bruxellense ad sedandam spe pacis plebem satis alioqui inquietam. Hasselarius paterGa naar voetnoot10 mihi propinquum quendam suum pro scriba commendat; verum manus, quam mihi transmisit, non placet. Ei, qui mihi scriba sit futurus, necesse est, sit manus firma ad literam Italicam bene aequabilem, deinde ut et Graece bene pingat. Hoc an ille brevi tempore assequi possit, nescio. Itaque nihil certi habeo, quod respondeam. Caetera, quae de eo intelligo, bene conveniunt meis desideriis. Edidit Mileterius de Eucharistia libros duos,Ga naar voetnoot11 Eis contineri sensum romanae ecclesiae negant ministri Carentonienses Aubertinus, Daillaeus, Drelincurtius.Ga naar voetnoot12 At affirmat magnus cardinalis, qui addit ab id negantibus sententiam romanae ecclesiae non intelligi. In Catalania Motta HodincurtiusGa naar voetnoot13 hosti it obviam. In Portugalliam duces equestres mittuntur equos et equitem praebituris Portugallis. Eunt eo et legati a rege extraordinarius marchio Braezaeus, ordinarius Boulaeus.Ga naar voetnoot14 | |
A Sedano turbae metuuntur. Nam qui ibi sunt principesGa naar voetnoot15 fedus fecisse cum Hispano et pecunias ab eo accepisse constat. Et ipse Sues[s]ionensis milites regios armis aggressus est, quod commeatus e Lucemburgio Sedanum itantes prohiberent. Metuo ne iuvenilia consilia male illis cadant. Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos. Tibi obligatissimus frater
| |
21 Aprilis 1641.
Vereor ne peccatum sit in duobus, et quod nostra Annotata de Iure belliGa naar voetnoot16 data sint ante absolutum opus alterum et quod Appendix data sit, antequam esset opus. Rogo mea praescripta exacte sequaris et HistoriamGa naar voetnoot17 ne cuiquam communices. |
|