Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5103. 1641 maart 16. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Fuere apud me Itali,Ga naar voetnoot2 viri rerum prudentes, qui iudicant belli pacisque arbitrium hodie penes Suedos esse. Quare Deum precor, ut tanto Dei beneficio Suedia recte utatur, quod a Sublimitatis tuae prudentia non ego tantum, sed et christianus orbis exspectat. Galli magna sibi in hunc annum pollicentur. Dux LotharingusGa naar voetnoot3 - ita enim iam appellatur - regem salutavit ter posito genu ut vasallus eius pro Barrensi ditione. Deinde assedit regi tecto capite planeque ut summi imperii princeps excipitur. Adversus imperatorem militare detrectat, adversus Hispanum omnem operam pollicens gnarusque locorum Belgicorum non obsidionibus agendum, sed valido exercitu in intima penetrandum ducit. Esse ibi urbes magnas magis quam firmas et terrore, praesertim si proelii fortuna adfuerit, facile cessuras. Uxor ducis Lotharingi,Ga naar voetnoot4 quae discessisse dicebatur, in urbe iam est, sed latet. De principe Thoma nihil habemus certum. Pecuniam a Gallia non ipse acceperat, ut dictum fuit, sed homines eius. Dicuntur Hispani ei dare quingenta millia ducatorum, quod multum esset his Hispani temporibus. Interim Montem CalvumGa naar voetnoot5 suis copiis premunt Galli. Dux AnguianusGa naar voetnoot6 novus maritus ex morbo convaluit. Comitis Suessionis huc venire non audentis negotium ad matrisGa naar voetnoot7 et Longovillani, qui sororem eius in matrimonio habet, preces ita componi videtur, ut Sedani ei adhuc per biennium subsistere liceat cum pace regis. De Longovillani filia et haeredeGa naar voetnoot8 danda Breszaei filioGa naar voetnoot9 rumores sunt in aula. | |
Qui iam intra Galliae fines est a Portugallia legatus, Carolus MeloGa naar voetnoot10 dicitur, pari nomine ac sanguine, quo alter, qui Siciliae praefuit.Ga naar voetnoot11 Duci Bullionio infensus est rex manetque Sedanum seclusum a Galliae commercio. In VindocinensemGa naar voetnoot12 inquisitio procedit. Dabuntur deinde iudices et dies dicetur absenti. Angliae regina in mensem venturum exspectatur.Ga naar voetnoot13 De matreGa naar voetnoot14 pendet deliberatio: ut huc venire possit, non videtur obtentura, sed forte aliquantillum pecuniae praesentis accipiet aut et annua, si in Hollandiam redeat. Angliae parlamentum vult nominare octo homines,Ga naar voetnoot15 qui sint in regis consilio, novo plane more et inter barones plebemque ea de re dissensio est, quod non iidem omnibus placeant. Parlamento non placet filiam regisGa naar voetnoot16 nondum nubilem in Hollandiam mitti et de federe, quod cum Batavis molitur rex, cupiunt edoceri. Creduntur et qui Hiberniae praefectus fuit et archiepiscopusGa naar voetnoot17 non de vita, sed de dignitatibus periclitari. Regina autem, ut parlamento morem gereret, removit a se pontificios omnes, qui Anglicae gentis essent. Electori PalatinoGa naar voetnoot18 desideranti venire in Angliam, ut res suas promoveret, significatum a rege est, ne eum laborem caperet. Dicunt autem multi horum malorum regi Angliae causam esse Hispanum, non eo tantum quod suspicionibus arcanae alicuius inter ipsos coitionis regem Angliae oneraverit, verum etiam quod promissam pridem pecuniam non dederit, per quam motus Scotiae in ipsis initiis potuissent opprimi et demi necessitas convocandi per Angliam parlamenti. Controversia civitatis Lucensis cum papa videtur finem acceptura duce Ethrusco, qui item controversa nonnulla cum papa habet, transigere de eis nolente, nisi et de Lucensi re conveniat. Inter multas pecuniae hic faciendae rationes est et haec, quod ad parlamentum Rhotomagense novi adduntur senatores quinquaginta. Dicitur imperator novem millia militum colligere, quae Banerio opponat; Bavarici autem cum Piccolominaeo in Bambergensem ire agrum reprimendis TubadeliiGa naar voetnoot19 conatibus, qui Croatos quosdam cecidit et RosaeGa naar voetnoot20 accessu auctus est. At OssenvilliusGa naar voetnoot21 dum abit, ErlachiusGa naar voetnoot22 cepit Oberkircham, Gengenbacum, Wilstadum et caesis hostium paucis eminus Offenburgum circumvenit. An Stolhoviam ceperit, dubitat fama. Deus, etc.
Lutetiae, VI/XVI Martii anni MDCXLI.
Venetiis nobilis VenetusGa naar voetnoot23 strangulatus in carcere est ex eorum more, deinde suspensus | |
inter columnas fori, quod annuos mille scutatos accepisset a legato HispanicoGa naar voetnoot24 ad prodenda ei reipublicae consilia. Mater nobilis accepto nuntio e dolore decessit. Legatus Hispanicus tanto est in odio, ut a nemine per vias salutetur. Praeter Carolum de Melos alter etiam huc e Portugallia venit legatus futurus ordinarius; nomen ei Covillus Camillus.Ga naar voetnoot25 Quatuor millia militum a Genua, totidem a Mediolano in Hispaniam eunt subventuri rebus ibi laborantibus. Moncalvam Galli aiunt in sua nunc esse potestate, minantur autem Alexandriae Paleae aut Ponti Sturae. Barenia bene munitur; eunt illuc auxilia terra ac mari. Papa pacem commendat. Arma et victus pro milite in Picardiam congeruntur. Gloriantur Galli Franconiam et Badensem ditionem sibi iam tributa pendere. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Ceremoniale, quo Lotharingus exceptus. Iudicium eius quomodo bellum in Belgio gerendum. Varia nova statum Anglicanum, Germaniae et Italiae concernentia. Nobilis Venetus proditor suspendio mulctatus. |
|