Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5093. 1641 maart 9. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Crescunt semper tua in me beneficia, cum tam constanter in negotiis meis curandis perseveres. Locutionem de duodecim sedibus apostoliGa naar voetnoot2 illo tempore intelligebant de soliis patriarchalibus in populo iudaico, quos sibi spe terrena desponderant, cum intelligenda sint de potestate aliqua coelesti. Nam et Christi sessio talis est. Appendicem nostramGa naar voetnoot3 quod attinet, scis quibus conviciis et risibus et calumniis me, qui neminem laeseram, exceperint duo, quorum alter nomen meum posuit, alter quis essem non ignorabat. Maraisium antehac non novi. De Molinaeo multa poteram dicere vera, quae ad ipsum pertinerent. Abstinui neque eorum imperitiam ostendi, nisi in quibus ipsi meam nullo iure arguebant. Asperitas si qua est, ea verborum mitigatione non dulcescet. Res enim eos pungunt qualibuscunque verbis. Omnis autem, ni fallor, asperitas eos tantum tangit, qui schisma amant omniaque remedia praefracte repudiant et, ut id faciant, causas adferunt partim valde frigidas partim iniquas; deinde eos, qui a fato ita suspendunt omnia, ut hominibus tuto peccandi promittant commeatum; postremo eos, qui sub nomine Evangelii privata in reges aut alias legitimas potestates arma suscitant et, ubi praevaluere, vi alios opprimunt ac sic eadem faciunt, de quibus papas accusant. Ab his, qui se separant, qui haud dubie multi sunt, ii non habebunt quod de asperitate mea querantur. Reipublicae Batavicae quod nocere possit, nihil ibi est; multa, quae ad tuendam iustam rectorum auctoritatem ac populi quietem civilemque concordiam pertineant. Ne impediatur editio, festinandam eam censeo, simul incepta fuerit. Si postea clamant Stentores, ut facturi sunt, Blaviorum erit dicere se non vidisse causam, cur recusarent lucrum, quod alioque facturi essent Parisienses;Ga naar voetnoot4 merito credidisse nihil a legato Suedico proficisci, quod ei causae, in qua essent Suedi, nocere possit. Amstelodamensium autem magistratuum erit in re iusta civem tueri. Calvinus pro idolo esse non debet. Iniquum autem sit in civitate, quam facio maximi, IanssonioGa naar voetnoot5 contra Grotium - ut alia omittam - licere quod Blaviis pro Grotio non liceat. Quod si Blaviis haec non sufficiunt, meum erit in posterum alios sumere librarios; quod et in his scriptis fecissem, si putassem haec ipsis nocitura. Sed non debet eorum commodum eousque apud me valere, ut propterea cogar cum adversariis meis imparibus armis decertare neque mihi liceat ostendere adeo illos esse caecos, ut in suis non videant quae in aliis ut Antichristi notam traducunt. Gaudeo recudi nostra de Iure belliGa naar voetnoot6 et memorem te esse anni adscribendi itemque nostrorum ad LucanumGa naar voetnoot7 et posteriorum carminum.Ga naar voetnoot8 Si scirem, quando editio de Iure belli finem habitura esset, mitterem tibi aut omnia nostra ad Vetus Testamentum aut tam multa, ut pauca | |
restarent currente illic praelo describenda his in locis. De correctore bono edendorum operumGa naar voetnoot9 quod cogitatis, gaudeo. Et mea et Blaviorum interest, ne posthac tam multa et tam gravia peccentur. Princius,Ga naar voetnoot10 ut spero, nullam mittendi occasionem negliget. Et miror non missa per eos, qui Longavillanum ducemGa naar voetnoot11 huc vexere. Nautae, per quem misit aut missurus est, nomen fac sciam, ut TreseliusGa naar voetnoot12 de eo inquirat. ScribamGa naar voetnoot13 rogo adiuvantibus amicis quaeras qualem descripsi. Puto scripsisse me offerri Salmasio quater mille quingentos florenos annuos cum libertate habitandi in urbe aut ruri, ubi villas ei assignaturus est cardinalis. Sed vult videri a rege retentus, ut rex ipsum Batavis purget. Certitudo solutionis non alia quam quod Noierium,Ga naar voetnoot14 qui rebus praeest bellicis, eius negotii curam habere voluit cardinalis, ne cogatur Salmasius cursitare ad quaestores et ab eis trahi. Cardinalis domestici vellent illud de PrimatuGa naar voetnoot15 aut supprimi aut edi sine nomine, ne cardinali Romae odium suscitet in Salmasium favor. Legi Hugonis [sic] scriptum de Anemaulicis.Ga naar voetnoot16 Ostendit amorem musices et multum lectionis. Consilium eius non improbo. SpiringiusGa naar voetnoot17 dicet quod volet; ad me semper ut ad legatum scribitur neque patiar quicquam mihi ea in re detrahi ac potius privatus vivam quam a bobus descendam ad asinos.Ga naar voetnoot18 ArchiepiscopoGa naar voetnoot19 non puto de vita esse periculum. Rex ei haud dubie favet. Praeter illud, quod de aetate sponsae AnglicanaeGa naar voetnoot20 dicis, Angli simul cum matrimonio fedus aliquod cum Batavis expetunt. De rebus Ceilanae et Malaccae ubi certius quid habueris, rogo scribas. Suspectum mihi nonnihil est quod Blavii, contra quam volueram, auspicati sunt novam editionem de Iure belli ante absoluta illa, quae ad Evangelia pertinent. Vereor enim ne haec diutius quam par est trahantur. Dux CarolusGa naar voetnoot21 urbem hanc intravit nudiustertius comitantibus eum Harcurtio Guichioque.Ga naar voetnoot22 Hospitium ipsi in domo Espernonia. Uxor eius,Ga naar voetnoot23 quam videre non vult, sedecim hinc abest leucis. Princeps Thomas videtur Hispanicis partibus se reddere. Magni paratus hic pro Barcinone, in comitatum Burgundicum, in Belgas. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 9 Martii 1641. | |
Cum uxore expendi rem Petri.Ga naar voetnoot24 Ita iudicamus, si ullo modo adduci potest ut Amstelodamum eat, id ut fiat. Si non, dicatur ei ut huc veniat me in scribendo adiuturus et in iurisprudentia ea percepturus meo auxilio, quae forte aliunde accipere non posset. Sed sive veniat sive non veniat, scribam tamen rogo mihi invenias ac mittas, qui praeter caetera etiam literas bene norit obsignare. Ferat secum Petrus quae de Institutionibus Batavicis coepit vertere.Ga naar voetnoot25 Filius natu maximus iam turmae ductor factus est, minimum natu laudat dux Longavillanus.Ga naar voetnoot26 |
|