Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5105. 1641 maart 18. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Multa tu quidem in litteris IXo MartiiGa naar voetnoot2 ad me datis de AppendiceGa naar voetnoot3 et pro ea scribis, sed forte apud surdas aures parum valitura. Nosti, quam hic a ministris omnia pendeant, etiam ii, quibus in ipsos potestas est, et quomodo is, qui recepta de religione dogmata tangit, statum ipsum convellere videatur. Deinde et apud infestos tibi homines multa in te licent, quae pro te licere nolent. Videbimus, quid constituturi sint quibus ea res est in manu. Et sane parum referret quid statuerent, si sola prodiret Appendix. Sed nunc reliqua Annotata in eadem sunt causa, ut aut simul stent aut cadant. De festinatione bene mones. De reliquo videbis, quid amicus scribat Vergoesii,Ga naar voetnoot4 qui, ne dissimilis sui suisque videatur, satis cavet. Praeterita septimana ad Blavium scripsi de editione commentarii de Iure belli et pacis,Ga naar voetnoot5 et quando ea sit absolvenda. Non possum iudicare eam editionem priori obstituram. Nunquam enim est, quin plura opera imprimat simul. Novem enim praela habet, sed aliqua ob operarum defectum cessare coguntur. Rogavi et ecquae boni correctorisGa naar voetnoot6 spes affulgeat in utriusque vestrum honorem et ipsius etiam commodum. PrinciusGa naar voetnoot7 ubi nomen nautae indicaverit, per quem tua misit, faciam te eius gnarum. Reliqua folia [ali]quot septimanis mittet Vergoesius. Scribam,Ga naar voetnoot8 qualem desideras, repperire nondum potui; consulo amicos notosque. Filius Petrus ad te venturus est, sed rogo urgeatur a te quamprimum ut veniat. Ita enim res postulat. Et scribat mater,Ga naar voetnoot9 quid eum vestium secum afferre velit, quantum viatici ipsi dari et an hinc an ex Selandia pedem efferre praestet, de quibus ad ipsam latius. Salmasius nisi a Lugdunensibus indignis esset exceptus modis, nunquam mansisset in Gal- | |
lia. Illud de PrimatuGa naar voetnoot10 ipse omnino prodire desiderat et eam ob rem nuper ad Rivetum schedia denuo transmisit. Vult ille et esse et videri sui iuris. Res Anglicae nondum bene sunt constitutae. Magna ubique hilaritas ob concessum singulis trienniis parlamentum.Ga naar voetnoot11 Interea regis adversarii queruntur WindebanckumGa naar voetnoot12 a legato, qui in Gallia est,Ga naar voetnoot13 visitari et foveri, KepperumGa naar voetnoot14 apud reginam BohemiaeGa naar voetnoot15 in honore esse, unde sibi nonnihil mali augurantur. Denique et tantum effecere, ut Kepperus absens capitis sit condemnatus. De praeside Hiberniae et archiepiscopoGa naar voetnoot16 quid futurum sit, merito ambigitur. Filium natu maximumGa naar voetnoot17 iam turmae equestris ductorem factum lubens intelligo, ut et in Gallia magnos fieri paratus belli, quod, spero, nobis aliquando pacem dabit. Est iam Roterodami ablegatus imperatoris,Ga naar voetnoot18 qui legati sibi titulum arrogare non videtur. Ille quid novi allaturus sit, audiemus. Nunc multa susurrari audio parlamentarios in Anglia nolle filiam regiamGa naar voetnoot19 ante aetatem nubilem regno exire; novari res in regno Neapolitano; item Gallos cum Hispanis iam de pace convenisse. Ecquid horum verum sit, dies docebit. Te interea, uxorem et liberos Deo commendamus. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XVIII Martii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 27 Martii. En in dorso: 18 Maert 1641 W. de Groot. |
|