Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5120. 1641 maart 30. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Pridem commoveor, quod qui tam festini antehac fuere Blavii nunc testudineo gradu incedant et nobis ac veritati male volentibus tantum largiantur temporis.Ga naar voetnoot2 Rogo urgeantur, quantum fieri potest. Omnino tria ἀνώνυμα antehac, nunc φερώνυμα non patiar a reliquo Annotatorum corpore divelli. Sunt et in ipsis Annotatis plurima, quae ministris sunt displicitura. Et erunt etiam in illis ad Vetus Testamentum.Ga naar voetnoot3 Si Amstelodami, ubi missalia et breviaria eduntur, talia edi non possunt, de iis monitus aliter constituissem de rebus meis, ut et antehac tibi scripsi.Ga naar voetnoot4 Videamus, quid futurum sit. Ego non supprimam ea, quae meorum operum potissima et utilissima iudico, neque patiar a suo velut corpore divelli. Τοῦτο κέκριται. Qui sibi metuit, potest se negotio subducere. Interdictis libris crescit saepe et auctoritas et pretium. Exemplar Annotatorum ad Iura belli et pacisGa naar voetnoot5 ideo retineri ac nondum dari typographis volueram, ut ea exspectatione magis eos haberem in potestate. D. Vossius videtur mihi in meis sua agere, quod nolim. Librum, quem PetaviusGa naar voetnoot6 contra D. Salmasium scripsit Heinsioque dari voluit, accipies mari per Treselium,Ga naar voetnoot7 ad quem misi, ut ad te mittat. Acerbe tractatur Salmasius acerbiusque tractabitur, si liber ille Adversus papamGa naar voetnoot8 prodierit. Incertus adhuc est, in Batavos redire an hic manere debeat. Vellet hic manere, frui sex millibus francorum annuis et scribere quaecunque vult etiam contra Romam et romanenses,Ga naar voetnoot9 quos cardinalis levi de causa lacessere non vult. Quod si Salmasio talia scribenti bene faciat, in ipsum recidet invidia. De correctore quod Blavios mones,Ga naar voetnoot10 bene facis. Nam in paginis ad Iohannem plurima peccata video ignorantia Graeci, Hebraei et Arabici sermonis. Nomen nautae, quo usus est Princius,Ga naar voetnoot11 scire percupiam et nancisci scribam, qualem depinxi.Ga naar voetnoot12 PetriGa naar voetnoot13 adventus, si eo animo venturus est, ut nos sibi cogat obsequi, neque mihi neque matri gratus est futurus. Praefectus qui fuit HiberniaeGa naar voetnoot14 putatur bene se purgaturus. In archiepiscopumGa naar voetnoot15 maiora | |
sunt plebis odia, ut apparuit, cum in Turrim duceretur, concursu adversus ipsum iam satis infelicem tamen facto; quo tempore ipse satis apposite usurpavit illud Iuvenalis: Edita hic est Apologia brevis Scotorum,Ga naar voetnoot17 in qua se aiunt non contra regem et Anglos, sed contra archiepiscopum aliosque arminianos arma cepisse. Vides, quanto in odio sit veritas, id est moderatae veteresque sententiae. Ut filia regisGa naar voetnoot18 ante nuptias, id est ante aetatem nubilem, regno exeat, aegre impetrabitur. Neque ipsi neque patri neque matri neque ordinibus id placet. Videamus et quid effecturus sit elector.Ga naar voetnoot19 Parum arbitror. Nam nimis aperta sunt, etiamsi obvelentur, regis et ordinum Angliae dissidia. Mittit elector Ratisbonam,Ga naar voetnoot20 ut cum Bavaro colloquatur. Res trahitur ut antehac. Qui Galliam regunt, pacem nullam volunt. LotharingusGa naar voetnoot21 sua recipit Nanciaci aliisque locis nonnullis relictis in regis custodia, quamdiu bellum erit. De turbis in regno Neapolitano et Arragonia verum non puto. Et in Catalania magnus est Hispanorum exercitus. Barlaei filiumGa naar voetnoot22 pro scriba mihi commendat Wyckefortius. Sed nescio, an et omnia norit, quae mihi sunt opus. Bene vale cum matre, uxore, liberis. Tibi obligatissimus frater
| |
30 Martii 1641. |
|