Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5111. 1641 maart 23. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Accepi per VergoesiumGa naar voetnoot2 primum recusa folia, deinde Bbbb, Cccc, Dddd. Sed magna illa congeries per PrinciumGa naar voetnoot3 missa nondum comparet. Quare fac quamprimum norim nomen nautae aut nautarum et de eis inquirat Treselius.Ga naar voetnoot4 De nostris ad Vetus TestamentumGa naar voetnoot5 velim curare pergas. Hebraea sunt multa, plura Graeca. Quare correctore opus, qui utraque intelligat. De AnthologiaGa naar voetnoot6 poterimus exspectare, donec absoluta sit nova editio de Iure belli ac pacis.Ga naar voetnoot7 Interim non excident animo tuo poemata nostraGa naar voetnoot8 et illa ad Lucanum.Ga naar voetnoot9 Historiam, quamdiu ultimam ei nondum imposui manum, multis de causis nolim a quoquam conspici;Ga naar voetnoot10 quare honeste id excusabis. Tu interim lege et quae monenda putabis me mone. Adversus Trapezitici foenoris librumGa naar voetnoot11 scripsit iam Petavius.Ga naar voetnoot12 Multa alia recte, sed acerbe examinat. Ipsam θέσιν de trapezitico foenore non refellit, sed infamat. Dedit autem Petavius mihi exemplum et alterum pro D. Heinsio, quod mittam, ubi commodum nactus fuero. | |
Poemata puto praefatione non egere. De epistolis dedicatoriis addendis placet quod suggeris,Ga naar voetnoot13 ut et Hugenii commentatio de organisGa naar voetnoot14 et tuum de ea epigramma.Ga naar voetnoot15 De GabriaGa naar voetnoot16 memineris. RivetusGa naar voetnoot17 in Anglia non quiescet quidem, sed nec multum, ut arbitror, promovebit. Si verum est de Malacca quod scribis, magna res est. Puto autem Indicanam in Batavis Societatem nihil malle quam ut bellum in Portugallia manens sibi occasiones agendi praebeat. Huc illud Taciti: Dum alii Vespasianum, alii Vitellium fovent, patere locum adversus utrunque.Ga naar voetnoot18 Scripsit ad me per ingens intervallum Petrus.Ga naar voetnoot19 Nihil rescribo. Videbo, quid sit acturus. Tibi opto tuorum educatio bene procedat et ut aliquando tuorum alicui vicem reddere queam pro tantis laboribus, quos mea causa suscipis. VendocinensiGa naar voetnoot20 dies dicta est a Francis marescallis in id a rege convocatis. EnckefortiusGa naar voetnoot21 et captivi quidam alii cum Gallis in Belgica captivis commutantur. Iohannes WaertiusGa naar voetnoot22 Nanciaci manet. In Germania nihil magni agitur. Helvetii deliberant de Constantia et Geneva in suum corpus recipienda. Sed deliberant tantum. Metus hic magnus est, ne Suedi se bello subtrahant federe nondum renovatoGa naar voetnoot23 et Banerio imperatoris uxoriGa naar voetnoot24 largito tutum iter Viennam et D. Salvio multum colloquente cum residente caesariano Hamburgi.Ga naar voetnoot25 Haec dies in lucem protrahet. Suspecta mihi nonnihil tanta Blavii in edendis ad Evangelia nostris cunctatio post tantam antehac festinationem eoque magis, quod etiam antehac, cum pagellae de AntichristoGa naar voetnoot26 edendae essent, mirum in modum exspectationem meam traxit. Unde hoc eveniat, velim studiose inquiras. Nam si in rebus meis alios potius quam me audit et tempora gratificatur inimicis, quid in posterum de eo sperem? Vale, mi frater, cum uxore, liberis, matre, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
23 Martii 1641. |
|