Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5097. 1641 maart 11. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quae Amstelodami super editione tuorum operum constituimus, ea ut absolvantur, ita ut iussisti, allaboravimus.Ga naar voetnoot2 Singula non enumerabo, sed singulis septimanis quo res loco sit significabo. Terniones usque ad AaaaGa naar voetnoot3 brevi accipies. Multae enim praeterita septimana naves in Galliam abnavigavere. Folia recusaGa naar voetnoot4 proxime missa iam puto acceperis. Errata ad nos nondum venere, quare iterum ad Blavium scribo, qui saepiuscule tardius quam vellem respondet nimiis impeditus negotiis. Sed iam quamprimum se missurum ait ea, in quibus peccatum est, ut aboleantur. De correctione AppendicisGa naar voetnoot5 scripsit iam Vergoesius.Ga naar voetnoot6 De Veteris Testamenti editioneGa naar voetnoot7 et opera iudaei iterum interpellabo Blavium. De AnthologiaGa naar voetnoot8 hoc dicam, Blavium et eam et omnia tua libenter impressurum, caeterum cum duo aut amplius praela tuis occupentur operibus et in posterum successura sit editio Notarum in Vetus Testamentum, forte et Historia,Ga naar voetnoot9 necesse est, ut illa editio tam diu cesset. Interim de Historia illud monebo saepius me interpellatum ab Hoofdio, qui Belgice eandem tractet | |
materiam,Ga naar voetnoot10 ut sibi scripti tui videndi fiat copia. Ego id qua potui excusavi teque consulendum duxi. Cogita an ante editionem eam Hoofdio, amico sane et nostratium rerum gnaro, perlegendam velis dare vel in hunc usum, ut errata aut corrigat aut annotet. Neque enim in parvi temporis intervallo quod editionem antecedet, magnum potest esse praeiudicium neque ipse interea sua poterit edere, ut gratiam tibi praeripiat. Salmasius denuo huc misit schedia de Primatu papae,Ga naar voetnoot11 in quibus miror eum tam directe receptae antiquorum sententiae adversari. De reliquiis poematum tuorumGa naar voetnoot12 agam cum Blavio. Consilium certe tuum de paranda tali editione, qua sacra edita sunt, non improbo. Si quid praefatiunculae loco praefigi velis, fieri id poterit. Ego sane in calce addendas puto dedicatorias epistolas singularum partium et imprimis prolegomena in Phoenissas.Ga naar voetnoot13 Epitaphium tuumGa naar voetnoot14 reliquis poematis addam. Caeterum cum in libellum HugeniiGa naar voetnoot15 iam ad te missum composuerim hosce versiculos, et illos ad te mitto:Ga naar voetnoot16 Hactenus in nostris siluerunt organa templis
Aut mutos tantum concinuere modos.
Unus adhuc deerat, qui munia prisca referret
Auderetque sacris restituisse sonos.
Tu modulis animas animos vocique maritans
Organa, sic Dominum concelebrare doces.
Hoc Batavum est patriae non tantum libera iura,
Sed quoque, qua fas est, libera velle sacra.
Dixerunt alii, quid lex iubeatque vetetque.
Quod licet, ut liceat qui facit, ille vir est.
De carminibus tuis ex Gabria versisGa naar voetnoot17 interpellabo senatorem. Cum omnes tuae literae me beent, tum eae vel maxime, quae iudicium tuum de rebus publicis continent,Ga naar voetnoot18 quare pro iis, quae de duce Carolo, comite Suessionensi aliisque scribis, gratias summas habeo. Elector PalatinusGa naar voetnoot19 ab Anglico parlamento evocatus iam illuc contendat [sic]. Utinam hoc rerum cardine Angli aliquid audeant pro restitutione Palatinatus. Iuvenis Arausionensis ad sponsalia sua magna cum pompa proficiscetur.Ga naar voetnoot20 Haerebit ei comes Rivetus,Ga naar voetnoot21 qui procul dubio aliquid illic molietur. Mirantur omnes neque legatum ab imperatoreGa naar voetnoot22 | |
Colonia migrare neque Portugallia huc mitti.Ga naar voetnoot23 Interea Societas Indica Orientalis ubicunque potest loca a Lusitanis antea possessa sui iuris facit et iam Malaccam tenere creditur. Deus Opt. Max. te tuis, nobis et reipublicae christianae diu servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XI Martii 1641.
Postquam haec scripsissem, attulit mihi Vergoesius recusa, quae a Blavio acceperat, sed mihi tantum. Itaque meum exemplar explevi. Pro benevolentia in filium gratiam habeo.Ga naar voetnoot24 Ita eum educabo, ut tibi aliquando possit esse usui. De scriba cum Reigersbergio agam. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy très-chrestien, à Paris. Port. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19. En in dorso: 11 Martii 1641 W. de Groot. |
|