Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5055. 1641 februari 11. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Distuli Haga ad te scribere sperans ita eventurum, ut aliquantulum temporis mihi superesset Amstelodamo - quo cum Vergoesio nostroGa naar voetnoot2 ad res tuas curandas excucurri - scribendi, quemadmodum nunc facio. Et primum quidem gratias tibi ingentes agere non desinam pro amicissimis litteris, quas II huius mensisGa naar voetnoot3 dedisti, in quibus multa reperio, quae responso ampliore indigent quam nunc temporis ferunt angustiae, et non pauca, ad quae, ubi hic amicos allocutus fuero, melius respondebo. Interea hoc scias velim causam archiepiscopi Cantuar[i]ensis a nostris hic hominibus pro conclamata haberi, in Anglia vero esse qui in ipsius nomine WILL LAVDGa naar voetnoot4 Antichristum et bestiae apocalypticae numerum invenisse se putent additis versiculis id indicantibus. Hoc unum addam Hagae iam esse BeverowartiumGa naar voetnoot5 ibidemque pro certo haberi principi Arausionensi destinatam maiorem regis Angliae filiam,Ga naar voetnoot6 quod sane arguit propensum parlamenti in Batavos animum, qui et eatenus se extendit, ut et commissarios deputatos dicant, qui synodi Dordrechtanae decreta examinent, ut subscriptione pastorum Britannorum muniantur. En pro litteris sane prolixae humanitatis perbreves admodum, sed cogites velim et iter hodie perfectum et suscepti itineris rationem, quae ut longiorem epistolam scribam non permittunt. Id unum dicam me iam huc venisse, ut omnia tua qua fieri potest ex animi tui sententia componam teque de omnibus proxima vice certiorem reddam. Deus Opt. Max. te tibi,Ga naar voetnoot7 nobis et imprimis ecclesiae suae servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Amstelodami, XI Februarii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20. En in dorso: 11 Febr. 1641 W. de Groot. |
|