Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5039. 1641 februari 2. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Hoc tempore, quo adveniunt literae, nihil abs te habui. Ego autem anteacta hebdomade directe ad te misi literas;Ga naar voetnoot2 ante eam per Spiringium,Ga naar voetnoot3 quas perlatas arbitror. Pro tuis accepi | |
literas doctissimi D. Vossii,Ga naar voetnoot4 qui paullo plus mihi honoris habuit quam antehac. Nam ante subscripserat ‘illustris Dominationis,’ nunc autem ‘illustrissimae.’ Est hoc aliquid, nempe tale quod regum legati dant ducum legatis. Ego autem regni et quidem magni vices hic tueor. Ne VenetusGa naar voetnoot5 quidem tales reciperet literas. Tum vero ego, qui D. Vossium mihi amicum esse credo, cogor dubitare an ab Anglia an ab aliquibus apud Batavos potentibus hoc iussum acceperit. Nam video omnes Batavos, quasi in Velabro olearius,Ga naar voetnoot6 in hoc conspirare, ne mihi dent vocabula, quae regiis legatis debentur. At ego mandati mihi muneris memor literis eorum, qui in ea re errant, non respondebo; qui vero ad me veniunt et pariter errant, non recipiam. Τοῦτο κέκριται. Caetera Vossianae epistolae digna sunt ipso. Ostendit se quaedam correxisse in iis, quae non vidi.Ga naar voetnoot7 Gratiam habeo. Quodsi per occupationes aut luctus domesticos aut etiam per motus quosdam sive ἔσωθεν sive ἔξωθεν ipsi admotos liberum ipsi fuisset idem quod miseram ἀπόγραφον relegere et in accentibus ac literis emendare ac, si quid in sensu ipso dubitaret, de eo me edocere, rem fecisset mihi pergratam et publico, ut credo, non inutilem. Nunc, dum ego longe absum, tu et amici mei minus longe, sed tamen longius quam opus desiderabat, factum est, ut correctoresGa naar voetnoot8 sensus meos de industria mutaverint, caetera autem quae scribae sunt errata quasi de industria reliquerint. Doleo mihi id mali evenisse, ut nulla pridem fuerit editio inquinatior. Erratorum indicem ad Qq misi. Misissem et aliorum, sed nondum sequentes paginas accepi. Confido autem adfuturas propediem, ut saltem constet me fecisse quicquid a tam longe absente exspectari poterat. Spero autem fore non ut praecipitentur, sed ut maturentur quae de Annotatis edenda restant, deinde tres diatribae et egregia Appendix,Ga naar voetnoot9 quam utilissimam fore orbi christiano - etsi forte fructus non ita subito sunt apparituri - pro certo habeo. Rogo, quantum potes, adiuves nec ullorum hominum christianorum, quocumque nomine appellentur, auxilium defugias. Aequum est ab omnibus adiuvari eum, qui omnes adiuvat. Velim etiam scire, an Blaviis post illa de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot10 placeat edere nostra ad Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot11 quae aliis operibus praevertenda duco; et an correctores habere possent idoneos, qui Graeca et Hebraica intelligant et emendent quae a scribis peccantur, si quid in scripto ipso peccatum putant, me admoneant; tum vero si quid de Notis ad Lucanum,Ga naar voetnoot12 de poematum reliquiis,Ga naar voetnoot13 de AnthologiaGa naar voetnoot14 in vestris locis sperare debeam, ut, si talium avidi apud vos non sunt, cogitem, quid hic fieri possit. Plane enim constitui, sicut et antehac scripsi,Ga naar voetnoot15 nihil haeredibus edendum relinquere idque iustissimis de causis. Doleo valetudinem D. Vossii non esse eam quam velim Deumque precor, ut viro optimo, optime de literis sacris profanisque merito sit propitius. Erant in litera D. Vossii literae Duraei.Ga naar voetnoot16 Eis respondeo et simul pariculum - ita legendum | |
in CodiceGa naar voetnoot17 ‘de sententiis ex pariculo recitandis’, non ‘ex periculis’, nam pariculum est τὸ ἴσον Graecis - tibi mitto. Certe quae lutheranos calvinistis obiicere scribit D. Vossius, non sunt verba et voces; multum rei subest. Illud quoque verum arbitror, si ecclesiae Suedicae ac Danicae cum illa ecclesia Lutherum magistrum non profitente coalescere potuissent, potuisse cum anglicana tum ob ritus quosdam communes, tum quod non aeque usi sint Angli in alios nigra illa thesi.Ga naar voetnoot18 ArchiepiscopiGa naar voetnoot19 vicem doleo, viri optimi, eruditissimi, pacis ecclesiasticae amantissimi. Sed non debemus crucis vexilla secuti, crucem recusare. Deus suos explorat ubi vult, quando vult, quantum vult. Nostrum est facere officium et malis temporariis non territari. Id omni modo agentibus Deus afflabit vires, quod ut etiam optimo archiepiscopo praestet, summam ipsius Dei bonitatem veneror. Dicitur Calvinum vocasse nebulonem;Ga naar voetnoot20 nescio an verum sit. Sed si hoc fecisset, quid in eo plus esset criminis quam quod Calvinus pari nomine appellavit Balduinum, Cassandrum, Castellionem,Ga naar voetnoot21 viros pios et eruditos admodum? Nihil interest, nisi quod tres illi nullam validam factionem reliquere, ut Calvinus. Si tenues natales obiicere bonis episcopis licet, quid de apostolis fiet, quid de OnesimoGa naar voetnoot22 et aliis, qui ex servis facti sunt episcopi? Tantum abest, ut eum archiepiscopum papistam credam; vix est in Gallia archiepiscopus aut episcopus, cui iure id nomen competat. Canonas in Anglia factos anno superioreGa naar voetnoot23 non vidi. Habebat elector Palatinus,Ga naar voetnoot24 cum hic esset, sed sermone Anglico. Latino sermone eos videre desidero, quia multi multa dicunt, de quibus recte iudicare non possumus non ipsis verbis inspectis. Non est quod D. Vossius propter adversantem tanto viro fortunam aut clam habeat aut exiguum putet quod ei placuerit. Timidior est D. Vossius quam virum eius aetatis esse oportet. Ego quae de Antichristo scripsiGa naar voetnoot25 vera arbitror nec vera tantum, sed et perutilia. Cum ita mihi persuasum sit, putasne me, quem Deus in hoc asylo collocavit ut ipsius veritati pacique servirem, virulentos calamos Maraisii, Molinaei,Ga naar voetnoot26 adde et aliorum eius gregis, debere pertimescere? Si vivam, tuebor quae dixi. Ubi moriar, reperiam defensores, si non istos meticulosos, at alios paullo fortiores. Multum gaudeo nostris ad Evangelia Annotatis indicem addi, utinam a perita manu. Multum enim id prodesse lectori poterit. Quodsi ad alteram editionem adornandam reperiatur | |
qui et Hebraica et Graeca transferat, mihi quidem nihil ea in re seratur, sed multum posteris, quorum utilitatibus me dedidi.Ga naar voetnoot27 Dolet mihi, quod opus D. VossiiGa naar voetnoot28 tam diu trahitur et, siquidem ob sequiorem ipsius valetudinem, hoc magis dolet; sin exspectat, donec archiepiscopus dignitatem recuperet, velim id quamprimum fiat. Sed haec Θεοῦ ἐν γόνασι κεῖται.Ga naar voetnoot29 Multum refert, ut quae posthac edentur mea edantur emendatius quam ista Annotata ad Evangelia vel in hoc, ne Maraisius et Molinaeus me Graecae Hebraicaeque linguae imperitum et merum ostentatorem clamitent. Id quomodo fieri possit, rogo tu et amici cogitetis. In meis relegendis, ut quae probe mihi nota sunt, soleo multum festinare ideoque et praetervidere multa. In literis, in accentibus facile do ius mutandi homini talium perito, in sensu nihil nisi me consulto. D. Salmasius videtur mihi propior ad Batavos rediturus. Magna hic offeruntur, sed omnia sunt incerta nec scribendi et edendi ea quae in Batavis libertas. Memmius, BaliolusGa naar voetnoot30 praesides, tantum quod eorum in parlamento libertas metuatur, relegati sunt. Haec pro tua prudentia dispartieris. Hoc iterum iterumque monebo, ne separentur diatribae et Appendix ab opere Annotatorum et ut haec saltem postrema corrigantur quam diligentissime. Ego me papistam sive socinianum sive aliter appellent homines factiosi, nihil moror nec cuiquam suadeam, ut id flocci faciat. Ante omnia te rogo, ut paginae istae de quibus scripseramGa naar voetnoot31 totae recudantur ac prius cusae aboleantur. Damnum ferre non recuso. Id quamprimum fiat, quaeso. Valde enim id opus est, antequam errores in textu Notarum commissi in indicem irrepant. Quieto non ero animo, donec id factum sit. Si illa ad Vetus Testamentum ibi edi possunt, e re sit prius illa relegi ab aliquo Hebraice et Graece docto, priusquam tradantur typographo. Vale cum matre, uxore, liberis, amicis. 2 Februarii 1641.
Literas meas alteras Vergoesio nostro,Ga naar voetnoot32 si is nondum venit, fratri eius tradas rogo. De tribus eremitis,Ga naar voetnoot33 qui de veneno in cardinalem ducem accusaverant Vendocinensem, quaestio habita est gravis; unus paullo post exspiravit. An venturus sit huc Vendocinensis, ita ut a rege iussus est, dubitatur. Nam relegati qui sunt praesides, amici ipsi erant. Etiam comes Suessionensis an venturus sit, non minus ambigitur. Si datur crimini societas consiliorum cum duce Valetta,Ga naar voetnoot34 paratus est se purgare parlamento, dum securus sit contra carcerem. Rex vult eum venire sine conditionibus. Sedanenses a Galliae commercio exclusi sunt ob eius comitis hospitium. Comes Philippus SabaudusGa naar voetnoot35 in carcere est Vicennensi. Video esse qui id moliuntur, ut aut tres diatribae aut certe Appendix divellantur a corpore Annotatorum. Te autem impensissime rogo, facias ut ea in re aliisque meis rebus mea voluntas | |
valeat. Scripsi antehac non pauca abreptus amore patriae, quibus remedium aut lenimentum aliquod adhibendum etiam conscientiae meae exonerandae causa necessarium iudico. Id fiet per istam Appendicem. Indicem satius erit et operi et opusculis subnecti. |
|