Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5443. 1641 oktober 28. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Generosus baro Benedictus SkytteGa naar voetnoot2 relicta domi coniuge in Gallias redit parentibus, uxore, amicis, medicis etiam autoribus, qui sic arbitrantur valetudinem adversam, quam in corpore natura infirmo auxit bonorum liberum amissio, corrigi posse peregrinatiuncula et mutatione aëris. Gallias terris praetulit aliis, partim quia medicos habeat excellentiores, partim ob aëra temperatiorem, partim etiam Excellentiae tuae caussa, quam tam sibi faventem et propitiam exoptat quam persensit prius. Eoque fine aliquid etiam literarum a me petiit, quo Excellentiae tuae commendarem. Id vero facio lubens eoque lubentius, quod et ob ingenium doctrinamque et genus ac gentem per se sciam commendatissimum. Nimirum nihil hic opus circumspicere ex praecepto TheognidisGa naar voetnoot3 atque etiam HoratianoGa naar voetnoot4 ne mox
Incutiant aliena mihi commissa pudorem.
Gratias Excellentiae tuae ago immortales pro opere immortali et incomparabili Annotationum in quadrigam Evangelistarum.Ga naar voetnoot5 Quod ex quo accepi, iam dies est quartus, avide, sed pro occupationibus, queis premor, coepi devorare. Ac video esse reconditae eruditionis thesaurum. Utinam his epulis liceret animum magis pascere. Praeterquam quod avocaretur sic mens a cogitatione tot adversorum - quae interim mediocriter fero et fortasse magno animo -, etiam legendis tuis meliora possem reddere tam multa nostra in sacris, in quibus nunc limandis aliquantum occupor. Nihil in opere de Idololatria et naturae mirandisGa naar voetnoot6 superest praeter praefationem secundi voluminis hesternaque die excudi coepit. Inscripsi clero Anglicano; quod consilium meum gaudeo nec Excellentiae tuae improbari.Ga naar voetnoot7 Minus uret animum reverendissimi archiepiscopi,Ga naar voetnoot8 si opus - sibi destinatum quod sciat - videat saltem clero dicari quam si ad illustres irem Ordines nostros vel regnum Sueciae, ut plerique erant auctores. Illa adversus reverendissimum, de quibus scribis,Ga naar voetnoot9 ἀνέγνων, ἔγνων, κατέγνων. Valde me male habet, quod videam tam saevum animum eorum, qui doctores sunt religionis reformatae. Gaudeo interea, quod ipse in Galliis agas. Noli enim putare minus Excellentiae tuae esse infestos. Quod facile intelligo ex iis, quos hic habemus. Iam mihi cum nonnullis dissertandum | |
fuit. Illi colligunt ex postrema tua diatriba adversus Borboritam et FrontonemGa naar voetnoot10 Excellentiam tuam in gratiam cardinalis Richelieu hoc agere, ut redeant omnes ad errores pontificios. Contra contendi velle et Excellentiam tuam, ut romana ecclesia reformetur, sed putare a reformatoribus quibusdam, in his Calvino, modum esse excessum; quemadmodum vero non sequitur ‘nec Italus est nec Hispanus, ergo nec Belga aut Gallus’, itidem neque consequi ‘non placet illi reformatio Lutheri, minus etiam Calvini, ergo nec placet illi reformatio ulla romanae ecclesiae’, non quam CassanderGa naar voetnoot11 aut ante etiam Erasmus exoptabant quamque magnam partem secuti qui sub Eduardo VIGa naar voetnoot12 reformarunt ecclesiam anglicanam; sive hunc in modum malis ‘non placet reformari, ut volunt aliqui ἰδιογνώμονες καὶ αὐθέκαστοι,Ga naar voetnoot13 veteris ecclesiae contemptores, ergo nec eo modo, quem probant veteris ecclesiae gnari et amantes’. Confido me mentem tuam in illa diatriba melius perspexisse quam Excellentiae tuae inimicos iuratissimos. Qui nisi in Galliis viveres! Sed nihil caetera dicere attinet. Chartae tamen eorum dente TheoninoGa naar voetnoot14 vel leonino aut ursino, et si quid efferum magis, rodere et lacerare nomen non desinent. Nihil tam bene, tam vere dixeris, quin detorsuri sint aliam in mentem, alii malignitate, alii imperitia atque ἀλογιστίᾳ. Iam praevideo, quid sis dicturus mihi, nempe ut in Pietate OrdinumGa naar voetnoot15 facis: Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.Ga naar voetnoot16
Atque ita confido Deumque oro, ut tanta aggressum amore ecclesiae ita misere scissae spiritu sacro firmet magis ac magis. Intelligo iam Hagae esse apud fratrem libellum illum,Ga naar voetnoot17 de quo superioribus ad me literis scripseras.Ga naar voetnoot18 Gaudeo, quia inde melius Excellentiae tuae mentem perspicere erit. Eo lubentius post hebdomadem unam alteram me Hagam conferam, ut legendi istic potestas fiat. Etiam absque illo fortasse irem cum filiiGa naar voetnoot19 caussa, tum mea, ut colloquar cum oratore Anglico Boswello,Ga naar voetnoot20 quo melius volumina nostra Britanniae clero dicata eo transmittantur. Si tamen valetudo vel tempestas iter impedient, per literas exsequar. Simul scribam ad fratrem iurisconsultissimum,Ga naar voetnoot21 quem Annotata illa ad Consultationem Cassandri ad diem unum alterum communicaturum mecum non invitum prorsus habeo persuasum. Nihil erit periculi, ne in manus veniat aliorum culpa mea. Vale, illustrissime domine, meum etiam IsaacumGa naar voetnoot22 habe commendatum, quantum publica privataque sinunt. Dominae coniugi et familiae toti ab omnibus nobis salutem plurimam dicito. Illustrissimae Excellentiae tuae devotissimus
| |
Amstelodami, MDCXLI, XXVIII Octobris, h.e. ipso natali Erasmi, cuius herois memoria pagina hac exeunte pene ordirer novam. Nam eum quando cogito et tempora nostra confero, ecclesiae miserescit. Sed distentus exiguis distentissimum maximis non detinebo seu tolutiloquentia mea, ut casci dixere,Ga naar voetnoot23 seu aliter vitium hoc meum vocandum putabis. | |
Adres: Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum. |
|