Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5479. 1641 november 23. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir eximie, Bene procedat valetudo generosi domini Skyttii,Ga naar voetnoot2 qui mihi literas a Praestantia tua et quidem tam uberes attulit. Nihil est quod non ei debeam et Suedo et nobili et amico veteri; et tamen si quid ad haec adduci potest, efficiam ut videat magnum apud me pondus habere qui abs te veniunt. Filiumne vero etiam tuumGa naar voetnoot3 mihi commendandum censes, primum Vossium Vossii filium, deinde eius ingenii, eius eruditionis, eius modestiae, ob quae cuivis etiam ante ignoto carus esse debeat? Summa mea cum voluptate vidi, qua amicitia se mutuo complectantur ille et Gronovius,Ga naar voetnoot4 par lectissimum, qui nunc itinera inter se commutant, hic ex Italia in Batavos, tuus e Batavis in Italiam. Nostra quod attinet, non tantum Annotata nostra, sed et tres libelli et AppendixGa naar voetnoot5 in duos homines αὐθαδεστάτουςGa naar voetnoot6 multis hic placent. Rogo, ut te adiuvante editio, si qua sequatur,Ga naar voetnoot7 melior esse possit; nemo enim est, a quo putem meGa naar voetnoot8 firmiora auxilia posse consequi. | |
Mitto tibi exemplum eorum, quae Cassandri vestigia secuti pacis ecclesiasticae studio annotavimus.Ga naar voetnoot9 Sorbonici complures gratias mihi egerunt et ex reformatis doctissimi Codurrus et Iustellus et Mileterius.Ga naar voetnoot10 Non dicam eis omnibus ista probari, ne te cogere videar, ut eorum iudicio subscribas. Certe dedi opusculum hoc publico eadem mente, qua sua scripsit Cassander. Furiosis illis declamatoribus noli, quaeso, me purgare, ne laterem laves.Ga naar voetnoot11 Quin male mihi velint homines factiosi, non dubito. Ego Deo favente operam dabo, sive hic sim sive alibi, ne nocere mihi possint. Adversa tua partim novi, partim coniectura assequor, ad quae toleranda magnum tibi esse animum ex animo gaudeo. Utque id perpetuum sit ac crescat etiam, Deum precor atque ita fore confido: Fortem facit vicina libertas senem.Ga naar voetnoot12
Exspectabimus tua de Idololatria.Ga naar voetnoot13 Περὶ προσφωνήσεωςGa naar voetnoot14 nihil potuit melius. In cleri Anglicani nomine inest τῇ δυνάμει is,Ga naar voetnoot15 cuius vices dolemus et cui mente id opus voveras, quem faxit Deus, ut aliquando audiamus in loco esse meliore: Οὐ γὰρ μήνας ἄγων ἐκάμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτούς.Ga naar voetnoot16
Multum eum bonis omnibus hoc commendat, quod qui inimici ei sunt, inimici sunt episcopatui et quod sequi rex Iacobus saepe praedixerat regi. Sumus hic aliquammulti, qui nulla honoris aut commodi spe, sola misericordia ducti, lacerati orbis christiani remedia circumspicimus, quibus quod ades tuis ad Deum precibus magna est gratia, sed et consilio potes si quis hominum. Vertuntur Biblia regis iussu in sermonem Gallicum ad usum populi.Ga naar voetnoot17 In ecclesiis nonnullis huius urbis psalmi, oratio Dominica, symbolum, Decalogus canuntur Gallice. Homiliae omnes quae fiunt, ad mores emendandos, non ad ventilandas controversias pertinent. Episcopi eliguntur pii et eruditi. Non est quidem in his tota quam optamus emendatio, est tamen, cur ex istis seminibus bonam segetem speremus. Erasmi natalemGa naar voetnoot18 non miror abs te homine Erasmo simillimo celebratum tecumque opto, ut multi sint, qui illud placidissimum ingenium imitari malint quam Borboritas et durae frontis Frontones.Ga naar voetnoot19 Vale, vir praestantissime. Tui celeberrimi nominis studiosissimus
| |
Lutetiae, XXIII Novembris MDCXLI. |
|