Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5230. 1641 juni 15. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Et CrusiusGa naar voetnoot2 et Suedorum alii quidam quod peccatum erat correxerunt. Ego autem cum Crusio locutus non fueram, sed cum D. Hambraeo,Ga naar voetnoot3 qui mea quomodo retulerit, nescio. SpiringiusGa naar voetnoot4 autem in literis non modo scribae suae errorem correxit, sed et solita usus est comitate. Quare spero posthac quietem in talibus fore. Caeterum qui ei dixerat in ipsa ad me epistola fuisse Excellentiae titulum, eum decepit. Nullo sumptu constat iis, qui me per literas aut ore salutant, si mihi dent Excellentiae titulum, sine quo in hac urbe nemo aut publice aut privatim legatum regium salutaret, et si faceret, non impune ferret. Haec aliis exigua videntur. Sed magna haec est pars eorum, quae fidei ac diligentiae legatorum committuntur, ne ἀπαύγασμα, quod est in ipsis, regiae maiestatis deterius fieri patiantur, sed qualem accepere dignitatem, talem ad posteros transmittant. Plenae sunt de talibus rebus eae, quae editae sunt legatorum et ad legatos literae. De DebyaeiGa naar voetnoot5 scripto rogo inquiras. Quod munus iudiciale non ambis, prudenter facere te arbitror, credo et utiliter. Historica nostraGa naar voetnoot6 curae tibi esse gaudeo. Si Blavius stetisset promissis, iam ante sex menses nostraGa naar voetnoot7 prodiissent et parlamentariis | |
in Anglia nonnullis aliquid demere potuissent de calore. Nunc in Anglia ut prosint, aliquod forte tempus exspectandum erit; et forte id citius sperato veniet. Solet enim post saeva facta subire paenitentia et, quae accidunt quam rege invito accidant, satis apparet. StaffordiiGa naar voetnoot8 epistola ad regem et morientis verba magnam virtutem praeferunt. Pro archiepiscopoGa naar voetnoot9 Deum precor, ut aut iras hostium eius mitiget aut, si Deo videtur ipsius uti testimonio, spiritu suo adversus mortem ac contumelias eum confirmet. Caeterum in Gallia etiam in praesens usum nostra ista habebunt. Accesserunt me de intimo regis consilio catholici romanenses, ex reformatis ministri[s] Codurnes,Ga naar voetnoot10 qui ministerium etiamnunc retinet, qui concordiam futuram et quidem brevi sperant meisque consiliis multum utuntur. Deus pacis omnia haec dirigat ad veritatis ac pietatis custodiam. Blavius quae fecit, multis partibus mihi non probantur. Vereor, ne alii se immiscuerint. Multum refert mea, ne in indiceGa naar voetnoot11 sensus mei invertantur. Puto aliquos esse ex Blavianis operis mihi non aequos. Rogo, cum hucusque rem perduxeris, etiamsi quid curae restat, exhaurias. In castris ad Airam commeatus facili sunt pretio. Machinae ponuntur ad verberandam urbem. Fiunt accessus more obsidentium. Hostis nihil contra molitur. Sed in Germaniam Longavillanus nondum hinc abiit nec in Catalaniam marescallus Bressaeus nec in Portugalliam filius eius marchio.Ga naar voetnoot12 Et in Italia damni aliquid accepit HarcurtiusGa naar voetnoot13 et in Ruscinonensi tractu sanata fame auctisque praesidiis non multum promovebit princeps Condaeus. Tarragona strenue defenditur. Metuimus adhuc a Sedano procellam frustra collocutis inter se comite Suessionensi et Castilionaeo.Ga naar voetnoot14 Anna MantuanaGa naar voetnoot15 cum ad Sedanum iret, a militibus Gallis intercepta et, quanquam virili in habitu erat, cognita, fassa se ante quatuor annos matrimonium fecisse cum duce Guisio, honeste ad ipsum missa est. Ita nunc archiepiscopatus Remensis et sacerdotia multa in regis, id est cardinalis, erunt arbitratu.Ga naar voetnoot16 ErlachiusGa naar voetnoot17 Fullingam capere frustra speravit. Crutzenachi arx etiamnunc defenditur. Piccolominaeus magnas cogit copias. Nos pro libertate marescalli HorniiGa naar voetnoot18 laboramus. Petri negotiumGa naar voetnoot19 quod attinet, constitutum nobis est orsa aliena non retexere. Vale quam optime cum matre, uxore, liberis, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
15 Iunii 1641. |
|