Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5231. 1641 juni 15. Aan M. Mylonius.Ga naar voetnoot1Amplissime domine, Scripseram Ampl. vestrae 12 Ianuarii.Ga naar voetnoot2 Ex eo nihil ab ipsa accepi. Sicut autem satis nota mihi sunt excell. D. cancellariiGa naar voetnoot3 negotia perpetua, quae non permittunt, ut legatos de singulis, de quibus eum consulunt, instruat, ita velim esse cui ea cura pernecessaria iniungatur nullique eam iniungi malim quam Ampl. vestrae, cuius mihi et iudicium et diligentia et bonitas perspecta est. Multa autem incidant in legationibus, quae expediri recte tutoque non possunt nisi cognita imperantium voluntate. Est nunc in manibus negotium de libertate marescalli Hornii,Ga naar voetnoot4 in quo quid agere, quid dicere debeam, quam saepissime edoceri et velim et opus habeo diligentissime praescripta secuturus. Ad Airam obsidio bene procedit et Crucenaci arx bene defenditur. Longavillanus dux itineri in Germaniam cum copiis se parat. Nec quicquam est, quod non de huius anni processibus bene sperare nos iubeat praeter metum belli civilis a Bulionio duce, Sedani principe, et hospitibus eius comite Suessionensi, regii sanguinis principe, et duce Guisio, cuius magnae per Galliam sunt opes. Multi laborant, ut his principibus metus, qui eos maxime videtur ad bellum impellere, dematur. Catalania prope omni extra Tarragonam excidit Hispanus. Princeps autem Condaeus Ruscinonensem in Pirenaeis iugis tractum invasit. Apud Bernam rustici contra urbis magistratum seditionem movent. Sum eroque semper Ampl. vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 5/15 Iunii 1641. |