Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5006. 1641 januari 12. Aan M. Mylonius.Ga naar voetnoot1Amplissime domine, Literas illas ab Upsalia non accepi.Ga naar voetnoot2 Quodsi accepissem, responsurus quamprimum fueram pro eo amore, quem semper exhibui viris literatis, quos inter Amplitudo vestra locum non obscurum obtinet; quae quod negotiis reginae nostrae arcanioribus tractandis admota est, de eo et mihi gaudeo, qui adiutorem me fidum firmumque habiturum confido, et Suediae gratulor, cuius plurimum refert rebus admoveri eos, qui et fide sunt egregia et rebus pares. Sicut vero hoc me delectat, ita commotus sum vehementer morte viri excellentissimi omnibus modis, domini archidapiferi,Ga naar voetnoot3 qui quam utilis fuerit regno, loquuntur omnes, et paucis verbis efficacissime exprimunt literae Amplitudinis vestrae.Ga naar voetnoot4 Mihi autem quam bene voluerit, testes habeo ipsius literas.Ga naar voetnoot5 Sed humana ferenda humanitus neque conquerendum de lege, ad quam nati sumus cum spe adipiscendae vitae melioris, si in hac officium facimus. Solatur me caeterorum regnum regentiumGa naar voetnoot6 vita ac commoda, ut spero, valetudo, praesertim magni D. cancellarii, cuius humeris pondus publicae rei tam feliciter innititur. Terra marique parari ea, quae aut tuendis domi finibus aut sustentandis per Germaniam exercitibus sunt necessaria, perlibens cognosco speroque abituram sine noxa illam a Borussa procellam. Hic quoque paratus non parvi fiunt, praecipue, ad iuvandos in Germania socios et ad fovendos Catalanorum motus. Italia adhuc quiescit. Deus optimus maximus conventus in Suedia institutiGa naar voetnoot7 consilia prosperet neque hunc tantum annum, sed et sequentes omnes regno, rectoribus atque Amplitudini vestrae bene fortunet. Ampl. vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 12 Ianuarii 1641.
Scribere soleo ad magnum dominum cancellarium septimo quoque die. Spero recte pervenire literas. Galli, qui Catalanis auxilio iverant, ingentem cladem ad Tortosam accepere. Periclitatur nascens ibi libertas. |
|