Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5132. 1641 april 6. Aan G. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Dolorem percepi maximum ex morte viri incomparabilis domini parentis Illustr. vestrae,Ga naar voetnoot2 primum quod eum amisi, qui mihi praesidio se esse velle et verbis significaverat et rebus ostenderat, deinde quod tantum est in hac morte regni Suedici damnum, ut sensus eius non esse | |
gravissimus non possit etiam singulis ad rem Suedicam pertinentibus. Conatus essem solari Illustr. vestram, si ipse satis conquievero ab hoc luctu, cuius testis esse potest is, qui hic est, D. Crusius.Ga naar voetnoot3 Praeterea ei, qui a prima aetate christianae pietatis praeceptis imbutus est, qualis est Illustritas vestra, in hoc uno satis adversus tales ictus remedii est. Statim enim in mentem venit Deum esse, qui vitae mortisque momenta arbitratu suo dispensat, cuius legibus universum hoc regentibus obluctari tam iniqui sit quam irriti laboris. Tum vero id, quod summum homini propositum est bonum, evenisse nolle iis, quos amare nos dicemus, idque duntaxat quod nobis per id decessit commodi aliquid perbrevis, verae amicitiae repugnat regulis. Adde quod, quoties absunt amici, facimus ea, quae ipsis grata esse credimus. Quid autem malint qui in aeternam patriam praeivere quam nos quod hic transigendum est aevi transigere quam minimo cruciatu ipsorumque memoriam celebrare serenis animis. Haec cum cogito, non dubito, quin Illustritas vestra iam a moerore se ad imitationem excellentissimi illustrissimique parentis converterit simul cogitans non posse brevem videri eius vitam, cui ad summos honores summamque gloriam adipiscendam satis fuit spatii. Opto autem Illustritati vestrae, ut virtutum et felicitatis paternae haereditatem cernat. In felicitatis autem maxima parte pono ita amatum fuisse ab universis popularibus suis, ut a singulis aliquot nemo magis. Inter mea vero vota vel maximum est, ut quam in me benevolentiam testatus est vir summus pater, eandem servet similis tanto patri filius; quam ad rem mea ex parte nihil unquam patiar desiderari. Quod experientur non tantum is,Ga naar voetnoot4 quem suis literis mihi iam commendavit Illustritas vestra, sed et omnes, quos ipsi placere intellexero. Deus, illustris domine, suo favore omnem moestitiam ab Illustritate vestra abstergat eamque per paterna vestigia feliciter ducat. Illustritati vestrae devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Aprilis novi Cal. 1641. |
|