Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5119. 1641 maart 30. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Quod Catalanis relicta libertas non est, ut prudenter iudicat illustris Dom. vestra, magis cum Gallorum ingenio summum bonum in propagandis finibus suis ponentium quam cum communi totius Europae bono convenit. Portugallici legatiGa naar voetnoot2 hic sunt. Introducti sunt a marescallo Galliae,Ga naar voetnoot3 cum regum legati a principum aliquo recipi soleant. Sed forte corrigetur id, ubi regem adituri sunt. Legatus AnglicusGa naar voetnoot4 nondum, quomodo se erga eos gerere debeat, mandata accepit. Itali papae exemplum respicient. Batavorum praecipue est uti datis tam pulchre occasionibus. Nam alii reges extricare se a bello possunt aliquando. Ipsorum perpetua cum Hispano lucta est, id est aut bellum aut pax infida. Quae cum duce convenerunt Lotharingo,Ga naar voetnoot5 publicae quidem notitiae non fiunt, sed audimus reddi illi ducatum utrunque et, si velit, ius habitandi in urbe Nanciaci, ita tamen ut eius custodiam ad pacem usque rex retineat, quemadmodum et Lamottae et Moienvici, nisi de duobus his locis interea aliud actum fuerit. Videtur enim rex ea emere velle. De ducatus utriusque reditibus uxor,Ga naar voetnoot6 quam is tamen pro uxore recusat agnoscere, percipiet sexaginta scutatorum milliaGa naar voetnoot7 annua. Urget dux, ut bellum inferatur Theodonisvillae aut comitatui Burgundiae, pro | |
quo belli malis eximendo iterum Helvetii scripsere, sed eorum, ut olim Μεγαρέων, οὐδεὶς λόγος.Ga naar voetnoot8 Scripsere iidem ad archiducissam TirolensemGa naar voetnoot9 se de urbe Constantia nihil facturos contra vetera pacta. Galliae qui ibi est legatusGa naar voetnoot10 gnarus infensos sibi romanenses, caeteros quoque ob non solutas pensiones parum aequos, in conventu qui Badae habeturGa naar voetnoot11 nihil locutus nisi solennia, constituit de milite legendo cum pagis singulis agere et, prout annuerint abnuerintve, pensiones solitas solvere aut retinere. Fuere et sermones de arctius adstringendo inter Helvetios ipsos foedere. Sed ea res intra sermones stat. Anglicas quod attinet res, minime dubium habeo multa regem facere temporis causa dolente animo, praesertim illa de triennali conventu.Ga naar voetnoot12 Quo magis vereor, ut multum proficiat ibi elector,Ga naar voetnoot13 praesertim cum videam ad vetera temporis dispendia rediri, id est ad colloquia cum Bavaro, homine tenace. De praefecto HiberniaeGa naar voetnoot14 video melius quam antehac sperari. ArchiepiscopoGa naar voetnoot15 maius periculum est, non tantum ex religionis crimine valido semper apud plebem, verum etiam inde, quod augendae potestati regiae allaborasse creditur terrente Anglos Galliae exemplo, ubi dominatio iam ultra quo crescat non habet. Nam et in Vindocinensem ducemGa naar voetnoot16 prehensio et, si ea fieri non possit, citatio decreta est, non aut a parlemento aut a collegis eius ducibus ac paribus, sed a lectis quibusdam ex ordine marescallorum et parlamenti praesidum. Oblivio illa, de qua Ratisbonae tractari coepit, tot habet κρησφύγετα, ut dici posset: Nusquam tuta fides.Ga naar voetnoot17 Refert autem multum, quas conditiones in Suediam attulerint qui eo missi sunt ex Germaniae conventuGa naar voetnoot18 et quid futurum sit de Suediae Galliaeque federe,Ga naar voetnoot19 cuius negotii finem anxie opperiuntur marescallus Hornius et Iohannes Waertius.Ga naar voetnoot20 Audio etiam a caesarianis et Bavaricis cum Bannerio agi de prohibendis incendiis et populationibus, quod velim succedat nec ob regum delicta Achivi plectantur.Ga naar voetnoot21 Tubadelio et RosaeGa naar voetnoot22 Hasfurdam in praedam cessisse intelligimus et agrum Wurceburgicum tributa eis pendere. Sunt et alibi prospera, quaedam non magna quidem, sed tamen iunctim valentia: Montisferratenses, qui Gallis favent, arcem Gabianam cepere, Catalani vero cas- | |
tellum, quod Leonis dicitur, in Arana valle, quae Arragoniam respicit. OssenvilliusGa naar voetnoot23 vero Oberkircham cepit et Ossemburgum arcem et ei arci propinquum oppidum Gegenbachum. Nunc Offenburgo imminet, sed ei loco servando profectas audimus Bavaricas cohortes aliquot. Caetera Badensis agri Galli tenent. De matrimonio reginae nostrae curam libens relinquo iis, quibus eam leges dedere. Satis interim video, si id eveniat de quo scribit illustrissima Dominatio vestra,Ga naar voetnoot24 magnam fore Suediae potentiam, protestantium per Germaniam res validas; etiam Polonis protestantibus, si qua fiat iniuria, paratum praesidium. Si Suedia pacem factura non est nisi Gallis consentientibus, pacem nunquam factura est, dura quidem res GalliaeGa naar voetnoot25 erit in quorum est manu. D. HagaeGa naar voetnoot26 non haberi quae deberet rationem doleo, nec tam ipsius quam reipublicae causa. Sed cogitandum: Scipio Africanus Linterni.Ga naar voetnoot27 Vitia sunt magnis parvisque civitatibus communia, ignorantia recti et invidia.Ga naar voetnoot28 Μόνον δὲ τοῦτο φασ᾽ ἁμιλλᾶσθαι βίῳ,
Γνώμην δικαίαν κἀγαθήν, ὅτῳ παρῇ.Ga naar voetnoot29
Reginae matri suaeGa naar voetnoot30 rex mittit centum millia francorum. Tantum pro ea cardinalis obtinuit. Deum rogo ill. Dominationi vestrae eiusque domui semper sit propitius. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XX/XXX Martii MDCXLI.
Legati Portugallici ad regem deducti sunt a ChevreusioGa naar voetnoot31 omnesque adepti honores, quos legati regum solent. Petunt a rege VI millia peditum, equites mille ducentos. Classis, quae auxilio ivit Catalaniae,Ga naar voetnoot32 est navium longarum XII, galeonum X, flutarum octo, duarum ad incendia. Inter conditiones cum Lotharingo pactas est, ut Marsale diruatur. Rumores sunt, sed incerti, de defectionibus aut motibus in Baria, regni Neapolitani parte, Cremona et in Africa Tingi et Septa. Eunt hinc noviGa naar voetnoot33 legati, Romam Fontamanlius, in Angliam Fertimbautius, Hamburgum Melianus.Ga naar voetnoot34 | |
In de copie te Uppsala staat in margine: MP. |
|