Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5083. 1641 maart 2. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, De capta Cambii urbeGa naar voetnoot2 est quod gaudeamus. Accedit nuntius de Ballinga capta ab Hohentwilanis. Dicuntur autem et imperatoris et Bavari copiae venisse cis Danubium, ita ut facile res ad praelium multas res secum tracturum venire possit. De Meininga capta et Gillone HasioGa naar voetnoot3 fama hic est, sed parum liquidae auctoritatis, ut et de ponte illo, quem reficere D. Bannerius dicitur. Imperator quid facturus sit, nescio. Ego vero sapienter facturum putem, si de pace serio cogitet. Opus enim ad bellum habet et auxiliis et pecuniis Hispaniae. Ea autem iam non procedent flagrante internis bellis Hispania et Americana classe diu iter in Hispaniam tardante, quae res facit, ut rex Hispaniae gravi sub faenore pecunias mutuas sumere cogatur et populos minime divites magnis tributis onerare; unde novarum ubique defectionum metus maiore etiam futuro inde periculo, si Catalaniam liberam relinquere visum esset Gallis. In Portugallia praeter praesidia satis valida - nam nunc loca omnia munita tenere novus rex dicitur - XII millia in armis esse dicuntur. Audio et Batavos mittere hominem idoneum BaexiumGa naar voetnoot4 nomine. Galli non mittent, sed legatumGa naar voetnoot5 hic exspectabunt. Quod si papae persuadere possent, ut Iohannem IV agnoscat Portugalliae regem, multum ea auctoritas, apud Italos praesertim principes, valitura esset. Andalusia et MedinisidoniusGa naar voetnoot6 non modo nihil movent contra regem Hispaniae, verum et Portugallos oppugnant. Pro Barcinone magni hic sunt paratus. Daniae legatusGa naar voetnoot7 vellet aliquod fedus in Hispania facere. Sed pecunias vellet pro iactura Norvegici commercii, si quid in Batavos facere constituat. Earum autem in Hispania ingens penuria est. Tributa nova in focos resque alias reperta, ut coepi dicere. Tam turbido et Hispaniae et Angliae statu non est unde Danus, siquid Batavi audeant, auxilia speret discors praesertim imperatori ob Pinnebergam, Albim et Bremam.Ga naar voetnoot8 Ut princeps electorGa naar voetnoot9 in Angliam bona voluntate Angliae regis venire possit, et opto et laborare paratus sum certusque idem facturam ill. Dom. vestram quibus est in locis; de cuius ego habitatione non audeo consilium dare per locorum tanta intervalla non satis gnarus, quas commoditates aut Groninga aut Haga ad rem familiae afferre possit.Ga naar voetnoot10 Sed quodcunque consilium captura est illustris Dominatio vestra, id ei ut optime cedat Deum precor. Vidi literas | |
imperatoris pro tuto itinere eorum, qui a Carolo comite Palatino eiusque fratribusGa naar voetnoot11 et agnatis venient. Is enim est tenor. Quid facturus sit elector Brandenburgicus, scire avebo. Optime eum facturum puto, si pro communi pace serio laboret. Sed et quam accepturus sit coniugem,Ga naar voetnoot12 multum refert et inde quoque de animo eius capi poterunt coniecturae. Comiti Suessionensi audio produci a rege tempus quo Sedani rege volente maneat. Interim agetur, ut multi aiunt, de matrimonio eius cum principis Condaei filia,Ga naar voetnoot13 pulcherrima virgine; quo facto princeps Condaeus pro agnato et genero fidem suam obstringet regi nihil eum facturum, quod regi, regno aut cardinali sit noxium. Vendocinensis in Anglia est. Causa eius adhuc quiescit. At regina Angliae huc ventura Aprili dicitur.Ga naar voetnoot14 Paratur ei hospitium ad Fontem Bellae Aquae, satis longe a rege. Metuitur, ne pro matreGa naar voetnoot15 aliquid moliatur, quae mater flebilibus literis ad EgiloniamGa naar voetnoot16 missis paupertatem suam deplorat. Anglos taedet sumtuum et ipsa non didicit parcere. At cardinalis, et ne praesens in Gallia turbas det et ne absens quoque si pecunias habeat ad factiones alendas iis utatur, metuit. Principes Sabaudi adhuc alternas praebent aures Gallis et Hispanis. Interim nihil agunt. Caetera quoque Italiae quieta sunt. Parmensem, ne quid iterum contra Hispanum moveat, retinet Ethruscus. Apud Rhaetos, in Engadino maxime, mira visa et voces dicuntur novas portendere calamitates. Si Galli vellent, non plane difficile illis esset res ibi iterum movere protestantibus praesentem statum aegre tolerantibus. Helvetios protestantes bonis verbis mulcet Gallicus legatus.Ga naar voetnoot17 LeganesiusGa naar voetnoot18 it in Hispaniam valens ibi gratia, quam frustra turbare voluit princeps Thomas. Cardinalis Hispani poenitentiariusGa naar voetnoot19 in Hispaniam venit ad diluendas quae contra eum principem nascebantur suspiciones. Sultanus TurcaGa naar voetnoot20 bene valet et creditur Polonica pax in periculo esse, nisi Poloni tutelam Transilvaniae, Moldaviae, Walachiae plane a se abdicent. Comes Guichius,Ga naar voetnoot21 propinquus cardinalis, obviam it duci CaroloGa naar voetnoot22 et quidam ab uxore eius,Ga naar voetnoot23 quam ipse pro uxore non vult agnoscere irretitus CantecroiaeGa naar voetnoot24 amoribus, quae hanc | |
cum Gallia pacem confecisse dicitur. Mira in exspectatione sunt omnes, quibus conditionibus facta sit haec pax per Hallerium.Ga naar voetnoot25 Credibile est sororem ducisGa naar voetnoot26 venturam in Galliam, ut a fratre regis tanquam iusta coniunx tractetur. De ipsius ducis matrimonio quid futurum sit, quid de Lotharingia, quid de Barrensi ditione, inter aulae arcana est. Deus ill. Dom. vestram cum suis omnibus paterne curet. Illust. Dom. vestrae perpetuo observantiae cultu devinctus
| |
Lutetiae, II Martii MDCXLI. | |
In margine in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, a.o 1641 d. 6/16 Martii. MP. |
|