Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5076. 1641 februari 23. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Fuit rex heri in parlamento.Ga naar voetnoot2 Vult omnes dignitates parlamentarias posthac mutatorias esse, id est non diutius penes quemque manere quam rex velit, restitutis pecuniis quas erogarunt, non tamen sine aliquo detrimento. Eos qui relegati sunt praesidesGa naar voetnoot3 vult honoribus suis plane absistere. Caetera, quae rex proposuit, intra paucos dies discemus, nam senatus parlamentarius etiamnunc in timore est. Suessionensis et Vindocinensis causae adhuc quiescunt. Sed dicitur Bullionius dux permutationen a rege accepturus pro Sedano, urbe Galliae finitima et ad quam saepe receptum habuere ii, quibus cum aula non bene conveniebat. | |
ErlachiumGa naar voetnoot4 fama est accepturum pecunias annuas et castrensem marescallatum pro praefectura Brisacensi. Audimus velle huc venire in Aprili Angliae reginam,Ga naar voetnoot5 ut natalis caeli haustu reficiat corpus a phthisi periclitans. Longovillanus in Galliam venit, sed in aulam nondum. Venetus legatus,Ga naar voetnoot6 haud dubie suorum permissu, non modo adit cardinalem, sed et per horas multas exspectat eius commodum. Saepe eo non viso abit, saepe, si is prodeat, stans stantem alloquitur planeque se eius voluntati accommodat. Eo merito obtinuit, ut per cardinalis gratiam legatio ei praeter morem continuetur. In Anglia magis magisque apparent inter regem et parlamentum distractiones animorum. Nam sacerdotem pontificiumGa naar voetnoot7 a parlamento capitis damnatum rex pro ea, quam semper habuit, potestate poena liberavit. Volunt parlamentarii, ut, ni rex parlamentum convocet, sibi liceat per se convenire tertio quoque anno, ne rex poenam donet a parlamento damnatis. Exercitus ille Scotorum, qui Anglica pecunia alitur, mire utilis est Anglis ad territandum regem et augenda contra eum populi iura. ArchiepiscopiGa naar voetnoot8 causa trahitur. Maiore in periculo esse putatur is qui pro rege Hiberniam rexit.Ga naar voetnoot9 Edicta contra pontificios vetera nova publicatione resuscitata sunt. Controversia tum PinnenbergicaGa naar voetnoot10 tum altera de fraeno AlbisGa naar voetnoot11 spem dant Gallis futurum, ut Daniae rex alieniore sit animo ab imperatore. Dicitur in Portugallia fervere bellum; in armis esse pro novo rege LIV millia, pro rege Castellano ex Castella XX millia, ex Gallaecia X, octo ex Andalusia et classis valida apud Gades. Gallorum et Batavorum erit curare, ne tantae spes in herba pereant. De federe Suedico cum GallisGa naar voetnoot12 deque rebus D. Banerii sollicite hic quotidie inquiritur. Multus est rumor hic regem aliquos in suo regno archiduces facere velle, inter eos cardinalem. Reginae autem matri suaeGa naar voetnoot13 quanquam et inopi et multum precanti non videtur rex concessurus reditum. Det Deus, etc.
XIII/XXIII Februarii MDCXLI.
Interceptus est ab Hispano legatus GallicusGa naar voetnoot14 Romam missus. In Italia rumor est revocari in Hispaniam ob suspiciones cardinalem regis fratrem.Ga naar voetnoot15 Rex Galliae heri parlamento interdixit, ne se rebus ad aerarium aut ad statum regni pertinentibus miscerent, improbans, quod rege Henrico IV mortuo regni regimen reginae matri detulissent. Id eo maxime pertinet, ne regina, regis uxor, speret, si quid regi accidat, se parlamenti auctoritate regimen regni posse adipisci. Iussit ut edicta omnia regis sine deliberatione posthac in acta referrent. Etiam de regis fratre rescissum est decretum, quo temperatum a parlamento fuerat regis edictum, quo rei maiestatis iudicabantur quicunque fratrem regis a rege dissentientem erant secuti.Ga naar voetnoot16 | |
Rex Britanniae de matrimonio filiae suae cum principis Arausionensis filio nihil peragere vult, nisi simul Ordines Federatae Belgicae secum fedus ineant.Ga naar voetnoot17 Id autem si conscia fit Gallia, difficultates magnas habebit, si non conscia, magnas offensas, ita ut intricatum adhuc sit illud de nuptiis negotium. Fertaeus ImbautiusGa naar voetnoot18 hinc legatus in Angliam destinatus hic etiamnum retinetur. Dux LotharingiaeGa naar voetnoot19 tentatur iterum pacis conditionibus. Iam nunc intelligo eum citra paucos dies fore Lutetiae et deserto Hispano permittere eum se et sua omnia regis arbitrio. Copiae eius iam intra Galliam sunt. Fama etiam de aliis coniugiis vagatur, nempe de filia Condaei principisGa naar voetnoot20 danda comiti Suessionensi et sic comiti reconcilianda regis gratia; et de filia principis Arausionensis nuptura electori Brandeburgico.Ga naar voetnoot21 Catalani iuramentum obedientiae regi Galliae praestitere nudo capite nixi in genua. Qui Navarram pro rege Hispaniae regitGa naar voetnoot22 copias aliquas adducit ad marchionem VelesiumGa naar voetnoot23 contra Barcinonenses. Etiam qui ad Venetos ibat a Portugallia legatusGa naar voetnoot24 interceptus est ab Hispanis. In Angliam inde it Antonius Almeida, ad Batavos Tristanus Mendosa.Ga naar voetnoot25 Nova quaedam onera per Portugalliam abolita sunt et inquisitionis rigor temperatus praesidente ei archiepiscopo.Ga naar voetnoot26 Castellae ordines congregati auxilia contra Gallos promisere. Princeps ThomasGa naar voetnoot27 Eporediae est forte ex malis Hispaniae consilia sibi utilia capturus. Et in Picardia et in Campania magnae fiunt apothecae rerum belli et victus. Clerus Galliae Mandae laborat, ut sex milliones regi promissos reperiat.Ga naar voetnoot28 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Propositiones parlamento a rege factas refert. Varia nova. Legati Veneti erga cardinalem submissio. Anglica nova. Studium alienandi Daniae regem ab imperatore. Res Lusitanorum. Affectus regis erga cardinalem et odium erga matrem. Varia nova. Homagium a Catalaunis regi Galliarum praestitum. |
|