Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5073. 1641 februari 23. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo fuisse te, cum scriberes, Amstelodami. Spero enim fore, ut iam omnia certa de editionibus meis cognoscam.Ga naar voetnoot2 Et ut posthac in memoria habeas quae te rogavi, ne saepe eadem repetam, velim in charta aliqua breviter annotes omnia illa, quae in epistolis sunt meis ad editionem pertinentia. Epistolam meam postremamGa naar voetnoot3 tibi non ingratam fuisse gaudeo. Quae significanda mihi putabis super iis, quae in ea epistola continentur, cognoscam cum tempore. Pro archiepiscopo CantuariensiGa naar voetnoot4 Deum precor, ut iudices reperiat aequiores quam nos olim habuimus. Propositum eius puto tale fuisse, ut Deum de eo iudicem reformidare non debeat. Sed si quo unquam saeculo, hoc certe geruntur omnia factionibus. Qui in archiepiscopi nomine numerum se invenisse putant in Apocalypsi expressum, nimis de rebus divinis ludunt. Sic FeuardentiusGa naar voetnoot5 eo numero dixit exprimi Martin Lauter. De Angliae filiaGa naar voetnoot6 res adhuc intricata est. Nam rex Angliae simul vult fedus fieri cum Batavis; quod Galli, ni fallor, impedituri sunt, nisi Anglia aperte in causam nostram descendat et eorum, quae federe comprehenduntur, ipsi sint conscii. De synodo Dordrechtana puto esse in tertio ordine qui quod scribis moliantur.Ga naar voetnoot7 Sed quantum intelligere possum ex collatis multorum iudiciis, neque episcoporum pars maior neque nobilitatis eo venient, sed reducentur omnia | |
ad eam formam, quae fuit Elisabetae temporibus. Illa autem regina articulos Lambethanos,Ga naar voetnoot8 praelusionem quandam synodi Dordrechtanae, in cunabulis suffocavit. Rogo amicos ubiubi sunt salutes, praesertim liberos tuos, coniugem matremque nostram et nostra cures, ut soles, et scribas πάντα περὶ πάντων. Catalanos iam Gallos esse scripsi ante dies aliquot.Ga naar voetnoot9 Omnes dignitates parlamentares rex vult facere mutabiles pro suo arbitratu reddita pecunia itaque et Memmius et BalliolusGa naar voetnoot10 abdicare se cogentur. Vale, frater optime. Tibi obligatissimus frater
| |
23 Februarii 1641.
De recudendis paginisGa naar voetnoot11 non dubito, quin memor fueris. Scriba, qualem designavi, opus habeo quamprimum. PelsiusGa naar voetnoot12 enim eo non exspectato vult discedere. Circumspicite. Praeter alia norit etiam literas obsignare. Luneburgicus [sic]Ga naar voetnoot13 iam in Galliam venit. Ego tamen paginas post Qq nondum accepi. Fac sciam, per quem missae sint. Rex heri in parlamento fuitGa naar voetnoot14 conquestus abuti eos iure a regibus concesso; usurpatam ab ipsis post mortem Henrici IV potestatem regiminis deferendi ad reginam matrem;Ga naar voetnoot15 nulla iura esse, [ut] res latius gliscat; nolle se parlamenta semet immiscere rebus aut status aut aerarii; velle se edicta omnia sua statim, ut iussit, in acta parlamentaria referri sine ulla consultatione. Frater regisGa naar voetnoot16 podagra laborabat. Iussit eum rex in sella ferri in curiam, ut ipse praesens esset rescissioni parlamentarii decreti, quo temperatum fuerat regis edictum reos maiestatis pronuntians qui fratrem a se dissidentem erant secuti. Rogati regis permissu tantum cardinalis et principum qui aderant paucorumque praesidum et archiepiscopi sententiae. Pronuntiatum a scriba parlamentiGa naar voetnoot17 omnia haec inserenda actis sine ulla exceptione iisque parendum. Praesidum et senatorum, qui relegati sunt,Ga naar voetnoot18 exstinctae dignitates. Idem fiet in posterum, si quis se rebus, quarum cogitatio iure ipsis interdicta est, se ingerat. Magna ubique trepidatio. Acceleravit hoc consilium parlamentariorum in Anglia audacia in regiam auctoritatem palam insurgens, dein- | |
de metus ne, si quid regi humanitus accidat, regina,Ga naar voetnoot19 uxor regis, parlamentariis suffragiis regimen adipiscatur. Cis paucos dies erit Lutetiae dux Lotharingiae,Ga naar voetnoot20 qui deserto Hispano se suaque summittit regis arbitrio. |
|