Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5061. 1641 februari 16. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Multum gaudeo res tuas ferre, ut Amstelodamum eas. Spero enim te effecturum, ut recte prodeant quae adiicienda sunt Annotatis ad Evangelia.Ga naar voetnoot2 Ea si non me vivente pariunt effectum, qualem opto et ad qualem me, ut ita loquar, a matris visceribus destinatum arbitror, multum tamen erit serere arbores vel alii saeculo profuturas. Fuit apud me his diebus Anglus vir doctissimus,Ga naar voetnoot3 qui diu in Turcico vixit imperio et meum librum de Veritate religionis christianae in Arabicum vertit sermonemGa naar voetnoot4 curabitque, si potest, typis in Anglia edi. Is nullum librum putat esse utiliorem aut instruendis illarum partium christianis aut etiam convertendis mahumetistis, qui sunt in Turcico imperio aut Persico aut Tartarico aut Punico aut Indiano. Summopere autem me is vir valde pius rogavit, ut ei proposito, quod in fine libri illius patefeci,Ga naar voetnoot5 insisterem neque ullis me factionibus et calumniis paterer deterreri, quominus christianis omnibus propinem concordiae poculum. Nulla enim re magis a christianismo averti τοὺς ἔξω quam tot inter se divisis coetibus. Dixi ei quae mihi ex usu vide- | |
bantur. Neque dubito, quin multi tales sint in omnibus partibus terrae, qui aliorum vi opprimuntur. Ego plane constitui, quantum in me est, ostendere et causas dissidii et remedia. Rogo autem, ne putes ad existimationem meam pertinere, ut reformatis potius - hominibus seditiosis ferme omnibus - quam ut aliis non minus forte et magis christianis satisfaciam. Deus hanc legationem mihi dedit, ut libere loquar; quod, etiamsi legatio absit, alicubi facturus sum. Quare noli, quaeso, aut tu commoveri aut credere me ullo modo commoveri, si me dicant non ecclesiae hominem, papistam, socinianum aut ut volent.Ga naar voetnoot6 Hic episcopi theologique compluresGa naar voetnoot7 superstitionibus obstant palamque profitentur desiderium restituendi unitatem ecclesiae quam Christo debemus. Egone in tam bono opere cessator ero acceptis a Deo donis, pro quibus gratias satis magnas agere nunquam potero? Absit a me ista socordia et metus. Spero autem me cogniturum ex te, ubi Amstelodami fueris, an velint Blavii post opus de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot8 suscipere editionem Annotatorum ad Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot9 ut iam perfecta sunt, descripta autem tribus quartis, ni fallor, partibus; postea an velint, aut etiam eodem tempore, edere Anthologiam,Ga naar voetnoot10 illa ad LucanumGa naar voetnoot11 et poematum reliquias.Ga naar voetnoot12 Noli pati te eludi ambiguis responsis. Nam si de eorum voluntate certus non sim, alibi mihi consulam. Decrevi enim graves ob causas, quod vitae mihi dabit Deus impendere edendis quae utilia iudicabo nec quicquam relinquere fidei haeredum. In Annotatis ad Evangelia certum est sensus quosdam immutatos insigni aut dolo aut culpa. Interim exscriptoris culpae in accentibus et minutiis relictae sunt et additae aliae immenso numero. Ego potius vel iudaeorum uti opera velim quam pati tam inquinate me prodire et inimicis tam liberaliter praebere obtentum me irridendi. Exemplar compactumGa naar voetnoot13 retinebis tibi, par dabis Utenbogardo, Episcopio et quanquam non bene perfuncto susceptis partibus Curcellio,Ga naar voetnoot14 Vossio quoque et Heinsio, ReigersbergiisGa naar voetnoot15 tria aut quatuor compacta aut incompacta ut res feret, item Vergoesio.Ga naar voetnoot16 Caetera ad me mittantur. Rogo etiam si PrinciusGa naar voetnoot17 misit Amstelodamo paginas post Qq, nautae nomen norim, ut TreseliusGa naar voetnoot18 sive Rothomagi sive Diepae sine mora inquirat. | |
Cum quaeritur, an episcopatus iuris divini sit, saepe ὁμωνυμία admitti[tur]. Satis est Christum in apostolorum collegio id dedisse exemplum, apostolos id secutos et ecclesiae universae consensum manifestissimum, si paucos, et quidem nostri tantum saeculi novatores excipiantur. De archiepiscopoGa naar voetnoot19 Deum precor, ut iudices ei obtingant aequiores quam olim nobis. Omnia futura prospicere supra humanam prudentiam est. Deus nos respicit et hic male habitos spe meliore solatur. Si quid ad Batavos ex Anglia veniat de Antichristo,Ga naar voetnoot20 id legam avide ut et Vatem Molinaei,Ga naar voetnoot21 si huc venerit. De Suedis ita credas velim eos non minus sibi a Calvini seditioso quam a tyrannico pontificum spiritu metuere. Ea in re Suedia Et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.Ga naar voetnoot22
Catelani cum Gallis egere, ut cum Romanis olim Campani: Quandoquidem nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis.Ga naar voetnoot23 RegemGa naar voetnoot24 cunctantem certa auxilia fecere principem suum, id est comitem Barcinonis, et ut subditi ei locuti sunt, triste exemplum mutationis intra breve tempus peractae: pars Hispaniae, inde liberi ad momentum, nunc Galliae portio. Mittentur iam classes mari, cohortes terra. Suspendio necati Barcinonae cives tresGa naar voetnoot25 pacis avidiores quam expediebat regentibus. Rex in parlamentum ibit, ut novus principatus agglutinetur Galliae. Vidi actaGa naar voetnoot26 sub nomine novi Portugalliae regis cum omnibus titulis, in quibus ereptum aviae suae a Philippo II regnum et per Philippos duos detentum queritur. Legatum caesarianumGa naar voetnoot27 puto praeter res minores etiam de induciis acturum aliquid. De saxo non est improbabile quod scribis.Ga naar voetnoot28 Sunt tamen hic qui aliter sentiant. Rogo scribam talem qualem antehac depinxi;Ga naar voetnoot29 praecipue vero pium ac probum mihi quaerites amicosque, si opus est, ad eam rem tibi sumas adiutores. Pelsium enim pater, quantum potest, ad se vocat nec meum est obstare commodis veris aut creditis. Vale cum optima matre, uxore, liberis et propinquis omnibus. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 16 Februarii 1641.
Sedanum et Geneva exclusa manent a Galliae commercio. Ex Atrebatum urbe eiecti cives quasdam ob suspiciones. Salmasius hic manebit cum salario quater mille et quingentorum florenorum. Norim, quaeso, an nihil mutatum sit aut omissum in Batavica editione Veritatis christianae.Ga naar voetnoot30 Velim calamo corrigi duo errata, quae sensum vehementer transmutant, p. 238 ‘locum | |
Misnaeth,’ ita ut transmissis schedis emendandum dixi, et 321 ‘aliis’ pro ‘illis.’ De paginis recudendisGa naar voetnoot31 ante omnia fac, ne obliviscaris, et ubi res facta erit, me edoceas. Ubi edentur libri de Iure belli ac pacis, in fine praefationis ad regem - ne nunc ea scripta putetur - adscribendum ‘Anno Domini 1625.’Ga naar voetnoot32 |
|