Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5046. 1641 februari 4. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Tuis XXVI Ianuarii ad me datisGa naar voetnoot2 ut respondeam, hoc habe: nihil in editione tuaGa naar voetnoot3 dolo commissum neque inimicos tuos tantum apud quenquam valuisse aut valere, ut in ea quippiam | |
immutatum sit aut immutari valeat; itaque nec opus esse, ut alieni homines cum operis et nominis tui invidia isti curae admoveantur. Potes quod sentis scribere et tamen eorum opera non uti. Desidia forte et ignorantia si quid peccatum est in magno opere, in appendiceGa naar voetnoot4 ne quid ad eum modum fiat, qua possum curabo. Ego persto in ea sententia, ut post octiduum Amstelodamum excurram aliquot ibi dies substiturus, ut omnia componam. Interea tres libellos prius anonymos cum erratis ternionis N et praefatiuncula ad Blavium misi. Appendicem, ubi tempus erit, tradi curabo. Tu quaeso indices, quid exemplaribus,Ga naar voetnoot5 ubi editio perfecta fuerit, fieri velis. Neque enim iam memini, quid scripseris aut diei quo scripseris, ut litteras tuas possim relegere. Imprimis fac sciam, quibus hic dari velis exemplaria et quibus compacta, quibus incompacta. Reliqua in Galliam mittenda non dubito. Ad PrinciumGa naar voetnoot6 iam misi omnes quotquot apud me fuere terniones, sed is an iam eos ad te destinaverit et per quem, curabo ut intelligam. Addidi et Vatem Molinaei,Ga naar voetnoot7 quem tibi nondum visum doleo. Nunc hic prodiit tractatus incerti auctorisGa naar voetnoot8 contra libellum Halli,Ga naar voetnoot9 quo contendere nititur episcopatum esse iuris divini. Scriptus is est a Belga et tanquam in Anglia excusus. In eo procul dubio vapulabunt episcopi. Possem ad rationes, quas allegasGa naar voetnoot10 pro publicatione sententiae tuae de concordia ecclesiarum, nonnulla reponere, sed malo tecum tua consilia Dei providentiae permittere. Quae de Anglicis rebus scribis, scio esse vera, sed nihilominus archiepiscopoGa naar voetnoot11 metuo, qui ob nimium pro pontificiis et contra zelotas zelum odium fere totius gentis incurrit, quod nostri invidiose augere non desinent. Et audio iam in Anglia scribi librum,Ga naar voetnoot12 quo ostenditur papam esse antichristum, quale scripti genus paulo antea illic non prodiisset. Pro iis, quae de Catalanis et Lusitanis scribis, gratias habeo. De MemmioGa naar voetnoot13 doleo, de Vindocinensi miror eum iterum in eundem lapidem impingere. Hic rumor Noriberga - ut aiunt - ortus fert Banerium glacie stratum transisse Danubium et Ratisbonam, in qua imperator est, obsidere. Forte stulti sibi somnia fingunt. Ordines Hollandiae vix ulla re gesta discessere ante exitum huius mensis redituri. Egi his diebus cum viro physicarum rerum non imperitoGa naar voetnoot14 de saxo quod in terram decidis- | |
se scribis.Ga naar voetnoot15 Negabat ille factum, id est casum saxi, sed a tonitru et fulmine mutatam saxi, quod illic antea iacebat, formam, factam scrobem, versos alios in calcem lapides etc. Aut si decidisse ponamus, asserebat saxum illud ex magna caloris et frigoris vehementia et collisu subito enatum - ut aliquando quae alias temporis spatio opus habent magna agentis vi fere in instanti protruduntur - ideoque non diu in aere suspensum fuisse. Addebat et alibi in terram decidisse saxa quindecim pondo, quae eodem modo formata arguebat. Duo ab imperatore commissariiGa naar voetnoot16 huc mitti dicuntur neque longe a confiniis abesse et iam missas litteras salvi conductus. Hi quid novi allaturi sint, etiamnum ignoratur. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, IV Febr. 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Recu 14 Febr. In dorso: 4 Febr. 1641 W. de Groot. En: W. Grotio, Heinsio, Corsellio, Vossio, Reigersbergiis.Ga naar voetnoot17 Evesques en France.Ga naar voetnoot18 Destin de moi.Ga naar voetnoot19 |
|