Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5060. 1641 februari 16. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Non illis tantum gratulandum censeo, quibus nova aliqua dignitas accedit, sed et iis, qui toleratam diu sarcinam commode deponunt et post multas iactationes reddunt se suavi otio et amicis et literis et velut ex portu conspiciunt alios navigantes. Quid enim optabilius homini erudito quam in aetate laboribus impari veteres historias novasque repetere animo et ex utrisque deprehendere omnium rerum humanarum instabilitatem, respublicas in regna versas, regna in respublicas, bella crudelia, paces subdolas et omnia talia, quae commendare nobis possint finem vitae appropinquantem? Haec ego bona ill. Dominationi vestrae concessa mihi pono ob oculos ipse quoque, ubi Deus et ii quibus in nos ius est voluerint, ambabus ulnis excepturus parem tranquillitatem. Galli nunc demumGa naar voetnoot2 fortiter incipiunt promovere res Catalanas, postquam Galliae res agitur. Nam fessi malis Catalani metuque - quia rex Hispaniae omnia praeter Barcinonem tenebat nec in urbe discordiae aberant - Galliae regem principem Catalaniae comitemque Barcinonensem dixere regemque iam non ut liberi, sed ut subditi salutaverunt. Pugnae interim quaedam ad Barcinonem pugnatae sunt. XXII die Ianuarii eventus contra Catalanos et Gallos fuit. At XXVI aiunt Galli ita se pugnasse feliciter, ut bis mille hostes ceciderint, caeteri multum ab urbe retro acti sunt. | |
Novus Portugalliae rex legatum nomine MascarengamGa naar voetnoot3 miserat ad Catalanos auxilia offerens, quorum ipse indiget. Divisa vero in partes Portugallia incertum valde est et ex eventibus suspensum, utris se addituri sint Portugallorum illi, qui in longinquis provinciis versantur. Nam Algarbam addidisse se novo regi et a Portugallis in Castellanos fines excursus factos Burdegala ad nos scribitur. De Andalosia et de MedinisidoniaGa naar voetnoot4 video rumores etiamnunc esse incertos. Si veri essent et res Portugallicae ex voto Iohannis IV succederent - nam Barcinonem quin bene iam defensuri sint Galli terra marique, non dubito - possent similia evenire in regno Neapolitano et Siculo et apud Mediolanum. Tum vero quae Belgae cardinali Hispano dixere,Ga naar voetnoot5 etsi forte more saeculi in maius aucta, ostendunt tamen res ibi perplexas,Ga naar voetnoot6 nec miror. Premuntur enim utrinque ab hoste valido, cessant commercia, crescunt onera. Accedit inter Hispanos Belgasque magna ingeniorum diversitas. Quae Bannerii copiae Danubium transierant, eae retro se tulisse dicuntur. Quare quid nunc aggressurus sit Bannerius, exspectandum est. Si in Bavariam, deinde in Austriam penetrari posset, facilis ibi vita esset militi. Sed oppidis opus esset ad commeatus et receptum. Neque ea capi posse diffidam, si exercitum habet, ut hic dicitur, XXV millium, machinas autem CXX. Comes Auerspergius,Ga naar voetnoot7 ut puto, praeter rem Coloniensis electoris tentabit an aures induciarum sermonibus pateant. Sed praevalebit Galli cantus. Perterrita est haec aula rumore perlato scriptas a Ratisbonensi conventu ad reginam Suediae de pace literas.Ga naar voetnoot8 Placet interim quod non otiosi sunt Hassici et LunaeburgiciGa naar voetnoot9. Elector PalatinusGa naar voetnoot10 a Daniae rege obtinebit bona verba et larga pocula. Spes ipsius in Anglia potius sitae sunt faventque ei multa, si modo rex adventum eius expetat. Illud mihi dolet, quod quotidie maiora erumpunt inter regem ac ordines Angliae dissidia, quando audimus et pontificium sacerdotemGa naar voetnoot11 a parlamento damnatum capitis per regis indulgentiam vitasse periculum. ArchiepiscopiGa naar voetnoot12 negotium trahitur nec quicquam ei mali evenire poterit sine magno regis dolore. De federe si quid in Anglia agere Batavi volent,Ga naar voetnoot13 opus erit id rege Galliae conscio faciant. Alioqui exardescent iactae iam suspicionum scintillae. Batavica ista classis Daniae minari videtur diciturque et in Suedia par institui paratus. | |
VendocinensisGa naar voetnoot14 in Angliae insulas se recepit. De Suessionensi quid futurum sit, incertum est. Princeps Condaeus iam cardinalis affinitate subnixusGa naar voetnoot15 speciem praefert deprecantis periculum a cognato Suessionensi. Repeto bona vota maneoque Ill. Dom. vestrae perpetua devinctus observantia
| |
Lutetiae, VI/XVI Februarii MDCXLI.
Audio mitti Barcinonem a Massilia XII naves longas, totidem alias cum milite; octo alia millia militum sub Motta HodincurtioGa naar voetnoot16 eodem ire terra. Sedanum et Geneva exclusa manent a Galliae commercio. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae a.o 1641 d. 14/24 Februarii. MP. |
|