Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5084. 1641 maart 2. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gratissimae mihi fuere literae alterae tuae scriptae AmstelodamoGa naar voetnoot2 ea maxime parte, qua Blavios optime erga me meaque opera affectos nuntiant. Rogo eos in isto animo tam benevolo retineas spondeasque omnia, quae ipsis grata a me proficisci poterunt. Spero tua ac VergoesiiGa naar voetnoot3 opera prodituros emendate tres libellos cum Appendice.Ga naar voetnoot4 Dignus est Vergoesius, cui exemplum libri detur. De Annotatis ad Vetus TestamentumGa naar voetnoot5 bene admodum mones. Quaeram hic qui relegant. Gaudeo etiam prodituras ad Lucanum NotasGa naar voetnoot6 et quod de poematum reliquiisGa naar voetnoot7 spem facis; quibus addi poterit hoc, quod, ubi Deus me vocaverit, scribi mihi volo epitaphium: Grotius hic Hugo est, Batavum captivus et exul, Ubi recusaeGa naar voetnoot9 erunt paginae quas volui Annotatorum ad Evangelia, fac, quaeso, me gna- | |
rum et ubi perfecta erit tota ista editio et quo tempore speres illam de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot10 posse confieri et an post eam inchoare velint mea ad Vetus Testamentum. De AnthologiaGa naar voetnoot11 nihil scribis, forte quod id opus illis non allubescat. Si ita est, restat ut hic librarium quaeram. Utinam amicus ille Vergoesii,Ga naar voetnoot12 si eruditus est, ut dicit, velit in emendandis typographorum speciminibus operam suam mihi praestare. Sed id exigere ab ignoto inverecundum est. Iudaeus ille ad Christum conversusGa naar voetnoot13 utilis nobis esse posset, si bene nosset Graeca. Venio ad illud de titulo,Ga naar voetnoot14 non libens sane, sed commissae mihi dignitatis custos. Frivola est Vossii excusatio. In ipsis literis ‘tibi’ et ‘tu’ facile feram amans Latinitatis. In subscriptione cur, quaeso, magis barbarum ‘tuae Excellentiae’ quam ‘tuae illustr. Dominationis’, quomodo Vossius scripsit antehac? Imo Dominationis nomen vere barbarum, Excellentiae titulus praefectis praetoriis iam olim datus. Latet alia causa, quando et CurcelliusGa naar voetnoot15 de ea re monitus nihil ad me scribit et Vossius, quod miror, et dixit se solum illustris titulum mihi dare. Ego scribentibus ut oportet, respondebo. Ipsi D. Vossio liberisque eius opto omnia felicissima. In Ptolomaeo, qui hic est, semper est [C] pro senario.Ga naar voetnoot16 Si D. Vossius in meis explicationibus a me dissentit, facile id fero non aegre laturus etiam in aliis, si a convitiis abstinuissent. SalmasiusGa naar voetnoot17 amat tueri deplorata ab omnibus, nam Blondellus,Ga naar voetnoot18 minister reformatus in Gallia, in libro, qui Genevae imprimitur, defendit Petrum fuisse Romae. Feminam autem in papatu fuisse negat, quod adstructum it Salmasius.Ga naar voetnoot19 Puto autem Salmasium hic mansurum cum stipendio florenorum quater mille et quingentorum. Si filius tuusGa naar voetnoot20 eius esset aetatis et profectus in Graecis ac mediocri καλλιγραφίᾳ, nullo alio uti vellem et ubi voles utar. Interim quaeso cum amicis aliquem mihi quaeras, qualem descripsi, non calvinistam. Nam Pelsius iam a nobis abiit nec saltem exspectavit, dum successor advenisset, parum gratus adversum me. De historicis meisGa naar voetnoot21 multum vereor. Rogo et in tua custodia retineas. Video iuventuti male credi hoc saeculo. Nautam velim indices, per quem missae sunt paginae post Qq,Ga naar voetnoot22 si tamen missae sunt. Velim reliquias poematum edi iis formis, quibus editus est Sophompaneas et sacra | |
alia a Blavio,Ga naar voetnoot23 ut alterius illius editionisGa naar voetnoot24 - in qua multa sunt, quae non probo - nulla habeatur ratio. Erit hoc vice retractationum, quales edidit Augustinus.Ga naar voetnoot25 In historicis velim annotes ea, quae potius mea quam scribae errata putabis, ut corrigam. Puto esse apud senatorem Reigersbergium carmina quaedam mea ex tetrastichiis aant. versa Gabriae, qui apologos Graecos scripsit,Ga naar voetnoot26 et alia quaedam παραινετικά nondum edita, quae reliquiis poematum addi possint. Duci CaroloGa naar voetnoot27 obviam ivere a rege comes Guichius,Ga naar voetnoot28 ab uxore eiusGa naar voetnoot29 alii, quam ipse uxorem dicere non vult. Et creditur spes ei facta dirimendi eius matrimonii, quia CantecroiaGa naar voetnoot30 in cudenda hac pace cum Gallia praecipuas habuit partes. Ubi dux hic erit, rex non ultra obstiturus est, quominus valeant fratris sui cum sorore ducis nuptiae.Ga naar voetnoot31 Conditiones caeterae adhuc in obscuro sunt. Comiti Suessionensi tempus a rege prorogabitur, ut Sedani manere ei liceat. Interim conciliabitur inter comitem et Condaei iam in cardinalis amicitia primum habentis locum filiamGa naar voetnoot32 matrimonium, pignus fidei comitis. Id si fiat, etiam duo praesidesGa naar voetnoot33 relegati ob comitis amicitiam restituentur. Nam cum rex nuper in parlamento aliorumGa naar voetnoot34 officia exstingueret, horum nullam fecit mentionem. Novus Portugalliae rex creditur iam loca eius regni munita tenere et praeter praesidia in armis habere XII hominum millia. Principes Sabaudi adhuc audiunt tantum et Italia quiescit. Reginam Angliae Aprili exspectamus; non etiam matrem eius, quae venire percupit frustra.Ga naar voetnoot35 Legatus DanusGa naar voetnoot36 in Hispania fedus contra Batavos offert, sed alieno tempore. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 2 Martii 1641.
Dicitur legatus Daniae accepisse trecenta millia ducatorum, ut naves quinquaginta sine milite et machinis suppeditet Hispano mense Septembri. Dux Carolus uxorem ne videat stipulatus est. Itaque iussa a rege est discedere. | |
Non satis mirari possum contra quam dictum erat tamdiu retardatam esse editionem Annotatorum ad Evangelia. Et vereor, ne talia saepius eveniant arte eorum, qui se amicos simulant. |
|