Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4996. 1641 januari 5. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime atque illustrissime domine, Acceptis modo literis serenissimae ac potentissimae reginae nostraeGa naar voetnoot2 aditum ad regem exspecto, quem nactus explebo mandata. Hic omnia strepunt paratu nuptiarum ducis Anguiani.Ga naar voetnoot3 Machinae ad theatrum, quod domi suae fecit cardinalis, constitisse audio D millibus scutatorum. BeverwaerdiusGa naar voetnoot4 a Batavis huc venit regisque commodum opperitur, ut eum conscium faciat sponsalium inter principis Arausionensis filium et filiam Angliae, habens et secretiora quaedam a principe in mandatis ad domus Nassoviae magnitudinem spectantia. Comes SuessionensisGa naar voetnoot5 adhuc Sedani est neque diutius permissum regis habet ibi manendi quam ad Iulium mensem. Interea captivi, qui hic sunt, quidam dicuntur eundem comitem arguere ut participem consiliorum ducis ValettaeGa naar voetnoot6 contra regni huius quietem. Domesticus comitis,Ga naar voetnoot7 cum id ipsi a cardinali diceretur, animose respondit, qui captivos tenent, eos facile a captivis expromere quae volunt verba. | |
OssenvilliusGa naar voetnoot8 Brisaco exiit, ut castellum Bellifortium liberet obsessum a comite Sancto Martinio.Ga naar voetnoot9 Est id oppidum in comitatu Burgundiae. ErlachiusGa naar voetnoot10 etiamnum hic retinetur. Venere huc princeps Condaeus, dux Anguianus, WindebanckiusGa naar voetnoot11 et Catalani tres,Ga naar voetnoot12 qui ut legati regum haberi voluere. Concessum illis non regem, sed principes regii sanguinis tecto capite alloqui. EspernonusGa naar voetnoot13 Barcinone est cum equitibus XL, cohortes et turmae eius ad IV millia in locis vicinis. In eadem Catalania Tarragonae deprehensa consilia faciendae deditionis interfectis a plebe auctoribus expiata sunt et, quia multum per agros incendiis grassatur Hispanus, sub gravibus poenis iussi nobiles in urbem Barcinonem se referre. Tortosa a Catalanis nondum quidem obsessa est, sed ab eorum copiis circumvenitur eminus. At ex Italia literae credi volunt spem propinquam pacis inter Catalanos et Hispaniae regem restituto legum usu, per quas proxime libertatem olim egerunt; in id missos a Catalanis episcoposGa naar voetnoot14 agere Madritii. De duobus principibus Sabaudis sermones ambigui, vulgantibus Gallis cardinalem Sabaudum iturum Romam ut protectorem Gallici nominis cum reditu annuo CM scutatorum a rege Galliae; principem vero Thomam ob detectos adversum se dolos LeganesiiGa naar voetnoot15 Gallicam amicitiam plane amplecti, aliis vero non credentibus aut hunc principem, qui tanta pignora apud Hispanum habeat, ab eo posse avelli aut illum, qui Nicaeam tenet urbem maritimam, quicquam de eo concessurum Gallis. Comiti GuichioGa naar voetnoot16 promittitur, ubi ver appetet, proprius exercitus. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae vitam, valetudinem et consilia prosperet. Tuae Subl. cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Ianuarii anni 1641, ut hic numeramus, quem annum Suediae Suedisque omnibus felicem precor.
Multis ex locis audimus etiam Ulyssipone in Portugallia motum aliquem esse plebis. In Flandriam ex Hispania venere literae cambii de quinque millionibus et dimidio ducatorum. Etiam ad Leganesium pecunia aliqua pervenit in tribus navibus longis. Regi autem Galliae Britannia Armorica dat duos milliones francorum et CCCC millia eiusdem nummi. De Astae arce Gallis capta falsus fuit rumor. Permutatio captivorum dilata in Martium. Dux CarolusGa naar voetnoot17 est Marchae in Famina habens secum decem alas equitum, quator peditum cohortes. Insulam in lacu ad Constantiam capere volentes caesariani ab indigenis sunt prohibiti. Sperant Galli partem eam, quae Leodii oppressa est, revicturam. |
|