Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5085. 1641 maart 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Videtur se res comitis Suessionensis in melius flectere permissuro rege, ut is ad tempus Sedani maneat agaturque interim de eius matrimonio cum filia principis Condaei,Ga naar voetnoot2 qui princeps sponsor deinde apud regem fiat pro comite nihil eum moliturum, quod regi, regno aut cardinali nocere possit. Vindocinensis in Anglia est. De causa eius nihildum agitur. Regina Angliae huc ventura estGa naar voetnoot3 procedente vere, quod tempus infirmis corporibus refovendis optimum est. Paratur ei hospitium ad Fontem Bellae Aquae, ne propinqua sit regi. Suspecta enim est, ne aliquid pro matreGa naar voetnoot4 velit agere, quae ad dominam ducem EgiloniamGa naar voetnoot5 - ea est, quae olim Combaletta dicta est - literas scripsit valde blandas, ut sibi in Galliam venire liceat aut habere unde vivat Anglica liberalitate per parlamenti tenaciam accisa. Rex perstat suadere, ut Florentiam eat acceptura ibi, quae ipsi sunt necessaria. Id autem ut faciat, illa adduci nequit. In Portugallia audimus nunc praeter praesidia in armis esse XII ferme millia; oppida et loca munita fere omnia cessisse novo regi. De Andalusia autem et duce MedinisidonioGa naar voetnoot6 tantum abest a vero qui sparsus hic de defectione fuerat rumor, ut dux ille cum non spernendis copiis Portugallos oppugnet. Multum vero rebus communibus eorum, qui imminutam volunt Austriacam magnitudinem, nocuit Gallorum ardens cupiditas ad obtinendam Catalaniam, cum is populus defensus in arrepta libertate multos alios populos per Hispaniam, Italiam et longius ad facti sui imitationem trahere potuisset felice exemplo, nulli autem sint populi, qui periculis se obiicere velint, ut Hispanicum imperium Gallico permutent, praesertim ad summum iam fastigium adducto in Gallos regio dominatu et tributis ad modum vix tolerabilem. Comes Guichius,Ga naar voetnoot7 cardinalis cognatus, obviam ad fines profectus est duci Carolo,Ga naar voetnoot8 ad quem et uxor,Ga naar voetnoot9 quam ille pro uxore habere non vult, de suis misit. Quae sint conditiones huius pacis clam ab HalerioGa naar voetnoot10 factae et quidem adiuvante, ut dicitur, CantecroiaGa naar voetnoot11 quae per absentiam uxoris pro uxore fuit duci, ignotum adhuc est. Sed Margareta, ducis soror,Ga naar voetnoot12 dicitur probante rege in coniugium ventura fratri regio, qui iam et a spe regni abest longius ob interposi- | |
tos principes duosGa naar voetnoot13 ac praeterea in affinitatem iam transibit amicam, non, ut ante, hostilem. Nuper cum apud Condaeum coenaret cardinalis, cibi, sal, vinum, aromata omnia ab ipsius ministris praegustata delataque sunt. Quae res dubitare me cogit, an felices dicendi sint, qui magna quidem imperia obtinent florentque victoriis, interim in anxietate perpetua ac formidine aevum ducunt. Non videtur legatus DaniaeGa naar voetnoot14 satis commodo tempore venisse in Hispaniam bellis ardentem civilibus perque hoc et per longam emansionem Americanae classis egentem pecuniae, qua non accepta vix est, ut rex Daniae amittere velit Batavorum commercia Norvagiae sibique lucrosa. Neque vero Angliae is status est, ut inde sperare quicquam Danus possit.Ga naar voetnoot15 Quare non potuere Batavi ullam nancisci oportunitatem maiorem aliquid in Danum audendi quam est haec praesenti tempore accedentibus eiusdem Dani cum imperatore discordiis ob Pinnenbergam, Albim et Bremam.Ga naar voetnoot16 In Italia omnia adhuc quieta sunt et duo Sabaudi principes modo Hispanis modo Gallis aures praebent nec constituunt quicquam. Rhaetos puto mansuros in quo sunt statu, id est semilibero. Helvetii per internas discordias agere nihil valent. Ut aliquid mali patiantur, facile posset evenire. Gillo HasiusGa naar voetnoot17 an cum Meinunga captus sit a RosaGa naar voetnoot18 an adhuc obsideatur, incertus rumor est. Cambam in Palatinatu superiore captam a Banerio credunt omnes et citra Danubium venisse tum imperatoris tum Bavari copias, GoltziumGa naar voetnoot19 ad Bohemiam tutandam ire, Norembergae Suedico militi agere permitti. Sed Germanica haec, ut puto, et citius et certius tum Hamburgum tum ad Batavos perferuntur. Ballingam cepere Hohentvilani, qua de re aliisque scribet diligenter Marinus.Ga naar voetnoot20 Deum rogo, etc.
Lutetiae, XXI Februarii/II Martii MDCXLI.
Discimus stipulatum ducem Carolum, ne uxorem videat. Itaque rex ante mariti adventum eam iussit discedere Medonem. Equitatus ducis bonus est, ad II millia et quingentos. Princeps Thomas Eporediae est. Habet hominem res suas agentem in Hispania.Ga naar voetnoot21 Cardinalis TrivultiusGa naar voetnoot22 LeganesioGa naar voetnoot23 succedit in praefecturam Mediolanensem. NoceraGa naar voetnoot24 obsidens Aytonam oppidum Catalaniae a Catalanis coactus est discedere. De novis Galliae auxiliis pervenere Barcinonem navibus quingenti tantum. Contra marchio Vele- | |
sius,Ga naar voetnoot25 qui pro rege Hispaniae bellum ibi gerit, tribus hominum millibus auctus est mari advectis. Legatus Danicus, qui in Hispania est, dicitur accepisse CCC millia scutatorum, ut naves quinquaginta sine milite et machinis suppeditet Hispano mense Septembri. LeopoldusGa naar voetnoot26 in Austriam it, ut praesit ibi Ordinum conventui. Scotis audimus dari IV milliones florenorum pro impensis in bellum antehac factis idque praeter centum millia scutatorum menstrua, unde se nunc alunt. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Vindocinensis et Suess[i]onensis status. Conditiones matri a rege factae. Durum Gallorum iugum. Transactiones Lotharingicae. Cardinalis metus ne veneno pereat. Danorum consilia contra Batavos irrita. Varia nova. |
|