Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5383. 1641 september 25. Van J. van Reigersberch.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine, Quamquam periculum loci, aliorum suggestus, certus error viarum me a scribendo deterreant, tamen tam multis et magnis Excellentiae vestrae beneficiis obstrictus non possum,Ga naar voetnoot2 quin has ad testificationem mei veteris et semper noviter incipientis amoris signum Excell. vestrae litteras perscribam et opinionem illam deleam, quam ex nimia mea negligentia poterit concepisse. Si fortuna mea illud felicitatis culmen tenuisset, ut aut Maecenatem aliquem aut fidum patronum in hac legatione reperisset, nunquam Exc. vestrae communicare distulissem quae aut diligens industria aut curiosa auris assequi potuissent. Sed quia hoc ipso nomine legato suspectus ac proinde omnium suorum conversationibus interdictus et nimia mea curiositate abreptus aliquamdiu in ultimis Hungariae, Austriae, Bohemiae barbarisque finibus peregrinatus sum, non potui citius occasionem arripere manus Excel. vestrae exosculandi et meum erga se et familiae suae studium deferendi, quod tanto minus est ut decrescat, ut more lunae absentis a sole de die in diem magis accrescat. Quod pro certissimo habeat Excel. vestra, plurimum oratam atque exoratam cupio, quam etiam ex utriusque filii sui et patrui mei litterisGa naar voetnoot3 intellexisse non dubito, quo affectu et inclinatione propensus fuerim in locum domini PelziiGa naar voetnoot4 succedendi, cum in Hollandia ipsius vacationem intellexissem. Sed quia operam meam inutilem putabam aut tales qualescunque honores felicioribus designari, silere tunc temporis ipse malui quam in repetendis Excel. vestrae beneficiis et in offerendo meo pauperi servitio molestus esse. Velim Exc. vestra sibi persuadeat hunc versum animum meum saepissime subire: O, mihi praeteritos referat si Iuppiter annosGa naar voetnoot5
et hoc nullum alium in finem quam ut retro actis tot annis meis et non gustatis suis erga me meritis spem aliquam habere possem utrisque cum maiori utilitate quam hactenus fruendi. Sed quia video mihi ut caeteris usu venire, qui semper de praeteritis queruli, de presentibus incuriosi, de futuris incerti totam vitam suam inutiliter transigunt, manu de eiuscemodi questibus levata meliora quaedam, quae post reditum meum diripui, Excell. vestrae transmittam et caetera vitae meae momenta in hodiernos actus pro paupertate ingenii mei diffundam, ut illos etiam pro rei veritate Exc. vestrae communicare possim. Sed cum Exc. vestrae tale studium meum promitto, videor in hac re aut aliquid posse praestare aut ipsius omnis scientiae tenorem oblivisci, quorum neutrum mihi unquam attribui nec animo meo praesumpsi. Spondeo tantum me illa repetiturum, quae aut priores alii aut perspicaciores viri Exc. vest. transcripsere aut multorum aliorum nuntiis innotuere, ne nihil aliud habendo et penitus silendo mutus aut, quod cane peius et angueGa naar voetnoot6 odi, Excell. vestrae ingratus habear. Verum ut haec promissio sibi constet, aequum non est ut sine factis Excell. vestrae manus tangat, ad quas etiam proinde, mihi polliceor, multo gratior perveniat. Angliae et Daniae legatiGa naar voetnoot7 magnopere sudant in re Palatina promovenda, sed tractatum | |
suum publicum nondum incepere. Heri praeparatoria sua absolvere et eorundem initium facere sub fine huius septimanae creduntur, quamquam aulicorum quidam non hic, sed Viennae futurum dicant. Constans fama est imperatorem decimo quarto proximi mensis abiturum et comitia haec, de quibus tanta spes fuit, infecta aliqua re dissolutum iri.Ga naar voetnoot8 Palatini legatiGa naar voetnoot9 quam maxime sollicitantur, ut eo etiam cum omnibus caeteris electorum legatis se transferant rem suam commodius ibi tractaturi. Verum ut super hac re literas suas uterque expectat, sic in affirmativam nondum iere. Dicunt sibi magnam spei scintillam ex imperatore allucere, ex quo solo gratiam sperare et cum quo solo rem habere iubentur. Hoc postremum dico, quia imperator, quando ab Anglo propter liberationem principis RobertiGa naar voetnoot10 premeretur, saepenumero responsum suum et consilio et duci Bavariae submisit, ad quod Anglus interrogare, num imperator esset, quod affirmanti respondere, se cum imperatore et non cum caeteris parvis huius imperii principibus negotiari velle, dominum suum clementissimum non ad ducem aliquem nec ad consilium quoddam legatum mandasse, sed ad ipsissimum imperatorem, de quo solo ille bene sperare. Cum igitur ad hanc rem omnes suas rationes persuasibiles adduxisset et imperatoriis manibus literas suas regias consignasset, imperator plenam animi sui volontatem in triduum distulit, in quo super hac re ducis consilium expectans tale ab ipso responsum accepit: se nullam fidem in mundo nec hominibus crediturum, si princeps ille contra contractum suum tam facile et tam cito liberaretur. Quo comperto Anglus imperatori per scriptum aut dictum, utrum nescio, indicare regem suum nescire duos in Germania imperatores esse et illos cum quasi eadem plenipotentia gubernare, quod si scivisset, duos etiam legatos in haec comitia mandasset, ut negotia et tractatus suos facilius expedirent. Verum ut aliis magno constitit haec libertas loquendi, sic verendum est, ut his non minoris constet, qui manu et vi erepturos se praedicant quod contra ius et decorum negatur. Loquuntur ampullas et sesquipedalia verbaGa naar voetnoot11
et minas efflando bellumque minitando rem suam corrumpunt, quam bonis et humillimis precibus facillime impetrarent. Nihil adhuc profecere et num Viennae meliorem successum obtinebunt [sic], quem quasi ipsi aliquando desperant, ex eventu poterimus cognoscere. Danus valde derisus fuit in negatione iusti tituli imperatoris, cum pro caesarea Maiestate ipsi caesaream Dignitatem offerret.Ga naar voetnoot12 Ultra tredecim dies sunt, ex quo iusto titulo a rege suo accepto admissionem apud imperatorem obtinuit. Enunciavit Anglo se rem strenue pressuram et omnibus imperialibus monstraturum se non adeo vaspamGa naar voetnoot13 esse, ut credunt. Expectatur hic ex Vienna legatus TurcicusGa naar voetnoot14 - aut ut quidam, tres baszae, inter quos et Constantinopolitanus - pacem cum imperatore pro viginti annis iterum renovaturus, quam in capienda arce quatuor millibus passuum a novo castello distante et in abducendis ultra quadringentos christianis Hungaris videri possunt interrupisse. Omnes quasi murmurant contra amnestiam, quae ubi generalis petebatur, ad particulares restricta est et ad suspendium condemnatur. Tota illius finis et intentio est coniunctio animorum et armorum omnium principum, ut ita facilius campum obtineat imperator. Ni magnitudo fasciculi prohiberet, Exc. vestrae transmitterem propositiones Luneb. et Brunsvic. legatorum,Ga naar voetnoot15 post quas iussi sunt ex hac aula decedere. Summa ipsarum capita quinque membris ab- | |
solvuntur. 1. Ad obtinendam pacem universalem generalis et universalis amnestia suadetur. 2. Demonstratur, quod amnestia summo cum reipublicae detrimento per modum relationis ad tractatus Praghensis restringitur et quod illi pro norma et sanctione Imperii pragmatica haberi et observari non possint. 3. Gravamina, unde motus hi intestini originem duxerunt, removenda asseritur. 4. Recensentur causae, quae hactenus ducibus Brunsvicensibus et Luneburgensibus ut et landgraviae HassiaeGa naar voetnoot16 impedimento fuerunt, quominus a partibus caesaribus per omnia stare potuerint, sed cum coronis Franciae et Sueciae arma sua coniungere coacti sunt. 5. Additur petitio. Nudiustertius hic mortuus est comes de Hohenlo,Ga naar voetnoot17 cuius filius Magdeburgi in custodia detinetur. Ingolstadii intellexi comitem HorniumGa naar voetnoot18 exinde amotum et in Neostadium Austriae deductum. Rumor hic fuit extraordinarios aliquos Sueciae legatos Parisios apud regem questos venisse, cur contra fidem datam WerthiumGa naar voetnoot19 detineat ac proinde se Horniumque decipiat. Locutus hic sum cum Smalzio,Ga naar voetnoot20 qui totus catholicus factus religionem et patriam suam simul abiuravit. Historiam suam mihi narravit ab ovo usque ad malaGa naar voetnoot21 et per quae fulmina et tonitrua ex favore sui Maecenatis deciderit, quam Excell. vestrae perscribere non supersederem, ni pluribus mendaciis illam aspersam et maioribus fabulis insertam iudicarem ac proinde Exc. vest. auribus taediosam. Imperatori per regem Poloniae recommandatus fuit, in cuius conspectum et alloquium cum venisset, causas et rationes exilii sui omnes et modos, quibus propter fidelia sua servitia tam crudeliter exceptus fuerat, tam studiose et feliciter enarravit, ut imperator compassione motus aurum ipsi numerari, domum assignari, victum praeberi et in caeterum apud se manere iusserit. Satis se laute pro fortuna sua accommodat et absque servis, quos duos post se trahit, tam devote et religiose loquitur, quam si monachum aliquem in purpura praedicantem audias. Primus sibi scopus fuit Romam petendi, quam adhuc etiam intendit, si adulatorum et aulicorum quorundam promissiones optatis suis respondent. Quid ibi proponat, facile potest coniecturari, si cultus, reverentia, respectus, quos religiosis defert et praecipue iesuitis, et res suae dubiae inspiciantur. Multa alia possem referre, ni altera epistolae meae pagina finem flagitaret. Si ex illo intelligam quod Exc. vestrae aut rebus suis possit obesse, non praetermittam ullam occasionem, ut ipsi hoc notum fiat. Odium in suos, zelus in hos facillime quid extorquebunt, quod prudens ratio et maturior consideratio silerent. De Dorstonia capta per Hatzfeld,Ga naar voetnoot22 de Manifesto regis Daniae,Ga naar voetnoot23 per quod Hamburgenses periuros suos subditos vocat, de separatione castrorum ante Wolfenbuttel et parum firma inter illos amicitia, de extrema necessitate GorletziiGa naar voetnoot24 a prudentioribus malim Exc. vest. cognoscat, quam ut in his dubiis determinandis ignorantiam meam percipiat. Intellexi heri ex secretario quodam Luneburgicum clam cum imperatore tractare et spem magnam fecisse a Sueciae partibus separationis. | |
Quod si usque hactenus Exc. vestrae serus mora fuerim, veniam det, quaeso, imprudenti et cum hac sola petitione digressum paranti, ut eadem mihi apud se, amantissimam uxorem dilectissimamque a me filiam conditio remaneat, qua de vobis tribus in Zelandiam sum profectus. Hoc Excell. v. vehementer etiam atque etiam rogo Deumque precor familiam suam cum prosperrima et longissima sanitate beet. Excellentiae vestrae humillimus et in omne genus officiorum paratissimus servus Ratisbonae, vigesimo quinto Septemb. MDCXXXXI. J. Reigersberg. | |
Adres: Madame madame Grotius, ambassadrice de la couronne de Suède à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Oct. En in dorso: (25) Sept. Joh. Reigersberg 1641. Voorts staat in dorso in andere, latere hand:Ga naar voetnoot25 Lit. N. Reigersb. H.G. |
|