Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5078. 1641 februari 25. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De editione Annotatorum in EvangeliaGa naar voetnoot2 scripsi praeterita septimana Amstelodamo. Nos iam in horas expectamus exemplaria recusorum foliorum et quae prius excusa fuerunt omnia, ut ea nostris manibus in ignem proiiciamus, ne quid supersit. Interea, dum tua lego, occurrit locus Luc. XXIV ad illud προσεπο[ι]εῖτο πορροτέρω [sic] πορεύεσθαι,Ga naar voetnoot3 ubi notas Christum | |
aliqua figurate dixisse, quae ab apostolis accipiebantur proprie, ut de sessione in duodecim sedibus; qui nescio an satis quadret cum notis in c. 1 ad Eph. vers. 20,Ga naar voetnoot4 ubi ea verba proprie accipienda dicis de soliis apostolorum et allegas Luc. XX:30. De AppendiceGa naar voetnoot5 scripsi et nuper. Nunc illud addo, vereri me ne asperitas scripti occasionem det prohibendi totum opus, quod profecto nollem. Nosti ministrorum ingenia; et sane ea res Blaviis non bene cederet. Interea apographum supprimimus, ut in tuis ad VergoesiumGa naar voetnoot6 litteris iubes, qui et ipse latius hac de re ad te scribet. Commentarius de Iure belliGa naar voetnoot7 iam recudi incipit. Monebo Blavium, ut annum 1625 praefationi subiungat, Notas in LucanumGa naar voetnoot8 Blavio tradidi traditurus et poematum reliquias,Ga naar voetnoot9 ubi priora prodierint. De AnthologiaGa naar voetnoot10 tunc cogitabimus, cum commentarius de Iure belli et pacis fuerit absolutus. De Annotatis in Vetus TestamentumGa naar voetnoot11 puto me iam tibi satisfecisse. Ubi certius quid de correctore, qui haberi possit, intellexero, faciam te certiorem. PrinciusGa naar voetnoot12 negat occasionem sibi datam mittendi ad te terniones post Qq. Facturum vero se id, ubi ventus favebit, pollicetur. Eadem opera et MolinaeiGa naar voetnoot13 Vatem accipies. De scriba tibi quaerendoGa naar voetnoot14 cogito sane et amicos consulo, sed nihil mihi adhuc sese offert. Pro iis, quae de Catalanis nuntias, gratias habeo. Videntur immemores fuisse veteris versiculi Qui rex est regem, Maxime, non habeat.Ga naar voetnoot15
Salmasio quomodo pro salario bene caveri potuerit - nam de eo, ut ex te intellexi, maxime laborat - scire aveo. Gaudebit sane Heinsius, CapricornusGa naar voetnoot16 et alii. Quid de libro, quem de Primatu papae inscripsit,Ga naar voetnoot17 futurum sit, dubito. Is enim non ultra quadrantem impressus est. Cabelliavus,Ga naar voetnoot18 novus iuris Amstelodami professor, habuit illic orationem inauguralem de Praeparamentis ad studium iuris, in qua omnia ἀρχαικῶς effert, quasi cum Euandri matreGa naar voetnoot19 loqueretur. Neutra omnia active, deponentia passive sumit; ‘facitur’, ‘id mihi opus est’ et reli- | |
qua eius generis passim occurrunt. Bartolum accusat oblivionis supra Messalam Corvinum.Ga naar voetnoot20 Sic ille studia iuris auspicatur. Prodiit et his diebus alius de Organorum in reformatis ecclesiis usu libellus auctore Constantino Hugenio,Ga naar voetnoot21 quem non ob excellentiam materiae, sed ob bonum auctoris scopum, qui sane a tuo non abludit, tibi mitto. Videbis sane inibi sententias, quae si ad maioris momenti quaestiones applicentur, non parum faciunt ad pacem ecclesiae. Spiringius,Ga naar voetnoot22 ut ex bonis auctoribus habeo, nuper cum deputatos Ordinum BatavorumGa naar voetnoot23 exciperet, dixit in Suecia decretum esse ne qui legatorum titulo, sed tantum agentium insigniantur, quos ipsi ad exteros mittunt, quare et te in eundem ordinem cogendum, quod etsi ab eo homine ad sui excusationem dictum facile intelligam, celare tamen te nolui, si forte aliqua in re tibi possit esse usui. In Anglia parlamentum regi leges quas vult praescribit. Nam et singulis trienniis convocationem sui conventus fieri debere et puniendos qui regis partibus adhaesere decreverunt. Id solum rex excepit, ne episcopali ordini sua abrogetur auctoritas. De Hiberniae prorege et archiepiscopoGa naar voetnoot24 videtur res esse conclamata. Totius enim fere populi suffragiis damnationi destinantur. Super matrimonio cum iuvene ArausionensiGa naar voetnoot25 nulla iam superest controversia, nisi quod Angli regiam filiam ante duodecimum aetatis annum Britannia exire nolunt contra tendentibus nostris legatis.Ga naar voetnoot26 Ex India Orientali multa nuntiantur nova de occupatis duobus in insula Ceilon castellis et obsessa per nostros Malacca,Ga naar voetnoot27 quae aliunde facile intelliges. Postquam haec scripsi, audio Salmasium in suis ad Rivetum litterisGa naar voetnoot28 etiamnum spem reditus sui ad Batavos facere, MileteriumGa naar voetnoot29 vero ad filium scripsisse Salmasium nullis in Gallia promissis velle retineri. Fac, quaeso, sciam, quo tandem haec res evasura sit et quibus conditionibus mansurus illic aut quo animo huc rediturus sit. | |
Vale, frater optime, cum uxore et liberis et a me meisque omnibus salve. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXV Februarii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 5 Martii. En in dorso: 25 Febr. 1641 W. de Groot. |
|