Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5011. 1641 januari 14. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, vir incomparabilis, Prope interdum est, ut adaptem mihi Catullianum istoc:
| |
rit nobis egelidos veris tepores,Ga naar voetnoot4 qui foras sinent exire et ambulatiuncula discutere hunc, pene dixero, veternum. Id enim iam binis, ternis mensibus parum licuit ob aëra pene assidue nebulis foedum, sane magis quam a multis retro annis memini non in septentrionali hac Hollandia modo, sed australi etiam ac vicinis provinciis. Itaque alii alio morbo cubant; tussientium vero e catharris crebris ac molestis plena prope omnia. Haec qualecumque mihi solatiolum adferunt in morbo meo, magis tamen quod non prorsus cogar libros abiicere et non desint amici, qui alloquio reficiunt pio et erudito. In horum numero nunc est optime et egregie de ecclesia promerens Ioannes Duraeus.Ga naar voetnoot5 Iam quasi hebdomas est, quod e Germania huc venit a suis in Britanniam revocatus. Quid promoverit, ex litteris eiusGa naar voetnoot6 intelliges, quas ad te ut mitterem iussit. Plurimum autem metuo ne in irritum cadant quaecumque hactenus inter lutheranos egit. Iam decennio, antequam ille hanc provinciam susciperet, nihil aeque obiectabant lutherani quam pacificatores omnes agere hanc causam malo dolo, ut nempe, postquam pro fratribus agniti sint, simplicibus lutheranis os sublinant, errores suos affricent et numero auctiores facti γνησίους lutheranos sedibus expellant. Atque huius rei firmamenta adferebant partim ex veteribus exemplis, partim ex eo quod synodus Dordrechtana in damnanda remonstrantium sententia simul condemnarint lutheranam, partim etiam quod doctores in exilium eiecerit, auditorum coetus sub gravi poena interdixerit. Ergo inquiebant: ite ac prius componite controversias inter vos et remonstrantes, qui, etsi in sacramentario negotio aeque ac vos dissideant, in dogmate tamen de praedestinatione propius absunt a nobis, plerique etiam plane consentiunt. Quanquam vero adventu D. Duraei non omnino suam opinionem mutarant lutherani, plerique tamen aliquanto meliorem de eo sententiam conceperunt, eo quod missus foret a clero anglicano. Nam agnoscebant ecclesiam, qualis sub Eduardo,Ga naar voetnoot7 Elizabetha, Iacobo et hactenus sub Carolo fuit, seu doctrinam seu ritus considerarent, propius secum convenire. Praeterea videbant vel raro vel nunquam ab iis, qui regimen, liturgiam et disciplinam Angliae comprobarent, suas ecclesias convitiis et maledictis fuisse impetitas, quod aiebant a maxima parte aliarum ecclesiarum fieri solere. Sed quid animi nunc ad ineundum cum ecclesiis Gallicis et Belgicis fore putabimus, ubi cognorint hoc agi in Britannia, ut accusatis, damnatis, eiectis omnibus, quos non longe a se abire et omnino modestiae et pacis amantiores credebant, triumphant soli, quos ipsi calvinianos, in Anglia autem puritanos nuncupant? Equidem horreo, quando cogito quae Londino a plurimis, sed fere puritanis, perscribantur, praecipue de reverendissimo archiepiscopo,Ga naar voetnoot8 eum in custodiam abductum, perduellionis reum. Liber etiam his terris - urbem certe dicere non possem - Latine editurGa naar voetnoot9 huius argumenti, praecipites nimis fuisse Scotos in abiurando episcopatu nec Anglos sine hierarchia hac posse regi, sed recidenda stipendia, longe maximam partem sufficere singulis ternas, quaternas, summum quinas libras sterlingicas, meliores vero sufficiendos in locum multorum; in his Wrenni, Montacutii,Ga naar voetnoot10 potissimum archiepiscopi Cantuariensis, quippe intus et in cute - utcumque adhuc aliud simulet - papistae; hoc etiam abunde | |
comprobari ex opere Anglice adversus iesuitam,Ga naar voetnoot11 dum Menevensis - St. DavidisGa naar voetnoot12 - esset episcopus, perscripto et postulato regio superiori anno plusculis additis recuso. Obiectatur quod de ecclesiis reformatis, h.e. puritanis, sinistros habuerit sermones; imo - quam hoc vere dicatur, nescio - Calvinum vocarit nebulonem.Ga naar voetnoot13 Et haec propter gravis instituitur querimonia, quod istoc ausit contra magnum illum heroa terrae filius, cuius natales satis noti sint in Britannia. Quasi non ad maiores etiam dignitates evecti sint alii, qui non tam honeste nati ac ille noster! Sed neque de papismo, quod aiunt, in animum possum inducere, cum et coram et litteris non unis me fuerit adhortatus, ut Baronio responderem.Ga naar voetnoot14 Longe aliter etiam de eo praedicant apud me qui maxime illi familiares. Metuo igitur, ne papismum, ut vulgo fieri amat, vocent id omne, quod puritani respuant, utcumque vel semper vel primis saltem seculis obtinuerit in ecclesia christiana. Et sane absolvere illum ab hoc crimine possunt quae in synodo Cantuariensi et Eboracensi sub utriusque archiepiscopi praesidio adversus papistas uti et socinianos sunt decreta anno superiori.Ga naar voetnoot15 Visa tibi arbitror. Mihi quidem exemplar ab ipso D. archiepiscopo transmissum fuit. Et iis, quibus innotuit eius erga me affectus, vilioris me pretii idcirco putant. Non soleo tamen de eius erga me amore quidquam iactare. Novi enim nostrorum invidiam ac mores. Sed ex Anglia venientes hoc diffuderunt. Et in his amplissimus Dordrechtanorum consul, in Angliam nuper legatus, Guilhelmus Beverius, nisi is Cornelius potius,Ga naar voetnoot16 retulit non uni, quomodo, cum de variis regni rebus cum reverendissimo archiepiscopo esset collocutus et iam utriusque currus diversam insisteret viam, miserit famulum, qui paulum sisteret currum Beverianum; tum alterum alteri occurrisse; caeterum Beverium grande quiddam expectasse; archiepiscopum vero non aliud postulasse quam ut amicissimo suo Ger. Io. Vossio plurimam diceret salutem. Hoc qui audiere, πολιτικῶς factum negant. De salute quidem ex ore consulis ac legati accepi, sed de caetero reticuit. Leve tamen delictum et cui facile ignoscant qui sciunt, quam paucos in Batavia sit invenire, qui cum mediocri doctrina animum ad compo- | |
nendas ecclesiae lites adferant. Neque haec dico, quod ad rem tantam videar idoneus, sed quia ad excusationem eius multum valeat, quod me talem putarit. Tu quoque, illustrissime domine, multum sermone variorum vapulas, quasi istis in Anglia papissantibus faveas. Imo papaturientium istic gratia de Antichristo eam fovere sententiam diceris, quam diatriba tuaGa naar voetnoot17 complexus es. Scio te istac calumnia non terreri; tamen metuo, ne et alii deinceps adversus te exsurgant et virulentum calamum stringant. Iam credo videris et alterius Galli, sed in Gallia agentis nec de nomine tibi ignoti, antidiatribam.Ga naar voetnoot18 Aiunt et VoetiumGa naar voetnoot19 quaedam moliri. Sed πολεμικοῖς missis aliquid etiam dicamus de tuo in Evangelistas IV commentario.Ga naar voetnoot20 Is videtur intra tres hebdomadas posse absolvi. Ternis proximis excudent diatribas tuasGa naar voetnoot21 et indicem una cum erroribus commissis, quos interea temporis a te missum iri sperant. Opus nostrum de Idololatriae origine et rerum naturaGa naar voetnoot22 spisse procedit, non solum culpa typographi, qui totus in tuis desudat, sed etiam ob invaletudinem meam, quae non permittit, ut sim qui in meis esse soleo. Et sane si per typographum liceret, mallem ad mensem unum alterum differre editionem operis nostri, in cuius indicibus quatuor operosis pro totidem libris nunc occupantur operae typographicae. Utinam vero non morbus me etiam impediret, quominus saepius typographum excurrerem et, ut tua procedant, attenderem. Nunc toto mense, imo et altero, vix pedem extra domum pono. Et raro satis consulor ab correctoribus. Iam aliquandiu est, quod quaternionem ad me misere, in quo pag. 768, ubi vidi in αὐτογράφῳ, vel potius inde exscripto, ההח pro והת.Ga naar voetnoot23 Item μίσθος pro μισθός. In postrema etiam pagina in eodem exemplari fuit ‘Thedotio’ pro ‘Theodotio’, κ᾽ἄν pro κἄν, δέσμα ἀίδα pro ἀίδια. Haec similiter typotheta posuerat nec noster illeGa naar voetnoot24 correxerat. Vellem BreniusGa naar voetnoot25 solus par fuisset labori, quia talium intelligentior est emendatore altero. Equidem sustuli illa quae dixi, quia adhuc integrum erat corrigere. Sed vereor ne eius generis multa relinquantur, satis praesidii dum ponunt in eo quod transmissum [est] exemplar. Quasi in iis, qui absente authore excuduntur, non opus sit, ut typographi pretio nulli parcant in parando sibi homine ad emendandum idoneo non ea modo, quae typothetae peccant, sed etiam authoris amanuensi. Quod me meaque placere maximo Salmasio scribis,Ga naar voetnoot26 gaudeo. Nempe utriusque vestri et aliquot aliorum, qui cum doctrina virtutem et candorem, rem raram, coniunxere, solari me soleo adversus obtrectationes phoeniculi cum suo hyperaspisteGa naar voetnoot27 et aliorum, qui toti ab eo pendent et in eius gratiam, a quo laudari in scriptis exoptant, non cessant caedere te, Salmasium et hunc homullum, qui ita scribit. | |
Uxori heroinae, quam salvam rediisse in Gallias laetor,Ga naar voetnoot28 et liberis tuis, meo, uxoris et filiorum nomine salutem dicito. Tuo illustrissimo nomini devotissimusGa naar voetnoot29
| |
Amstelodami, 1641 postr. Id. Ian. |
|