Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5367. 1641 september 14. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir praestantissime et clarissime, Duplici me modo beasti et ostendendo mihi filiumGa naar voetnoot2 tanti patris imaginem vivam et per literasGa naar voetnoot3 plenas eius in me amoris, cuius pridem plurima certissimaque indicia habeo. Filium magni facio ac doleo, quod nec meae nec uxoris meae preces id valuere, ut, dum in hac urbe est, apud nos in domo satis laxa hospitium sumeret. | |
Salmasius,Ga naar voetnoot4 vir maior quam dici potest, nunc in Burgundia, patria sua, in familia herciscunda occupatur cum Zephyris et hirundine prima,Ga naar voetnoot5 ut puto, in Batavos rediturus. Vestra de Paganica theologiaGa naar voetnoot6 exspecto avide putemque id opus recte dedicari posse clero Anglicano, quomodo scilicet Cyprianus scribebat clero Romano, cum non adesset episcopus.Ga naar voetnoot7 Annalium etiam Batavicorum filii vestri videre aveo partem alteram,Ga naar voetnoot8 nam prima valde mihi placuit. Probo quod edita recognoscis et ἀνέκδοτα ad editionem paras. Det Deus vitam et valetudinem. Debeo vicissim praestant[i] Clar. vestrae rationem eius temporis, quod mihi de mandatis negotiis superest. Edita iam sunt Annotata mea ad Evangelia cum quatuor opusculis;Ga naar voetnoot9 additus et index plurimis vitiis scatens et multa contra meum sensum exprimens, quem, quia video non posse emendari, tolli ab omnibus exemplaribus volo idque Blaviis, qui ante lenti in hoc indice edendo paucos dies ad noscendam sententiam meam opperiri noluerunt, significavi et, ut fiat hoc, amicos anniti velim. De Iure belli ac pacisGa naar voetnoot10 quid fiat, nemo te novit melius. Habeo praeter[ea] annotata maiora et meliora ad LucanumGa naar voetnoot11 et quaedam poematum παραλειπόμενα,Ga naar voetnoot12 Annotata ad Vetus Testamentum,Ga naar voetnoot13 etiam ad illos libros, de quorum auctoritate disputatur. Habeo et Ἀνθοβολίαν philosophicam, historicam, philologicam ad Ius IustinianaeumGa naar voetnoot14 et nunc excuduntur, sed mihi tantum et iis, quos ea de re volo consulere, Annotata brevia ad Consultationem Cassandri,Ga naar voetnoot15 quam scripsit vir optimus ac doctissimus et ob id Calvini odio dignissimus rogatu duorum imperatorum. Videris puto librum editum in Anglia, deinde Genevae Irenaei Philadelphi nomine de motibus obortis in Anglia.Ga naar voetnoot16 Is liber D. archiepiscopi, quem Deus in hac cruce soletur, iugulum aperte petit. Sunt autem eius scriptores Molinaeus pater et filius;Ga naar voetnoot17 nam hic historias Anglica- | |
nas intexuit. Renatus Verdaius, cui dedicatus est liber, est Andreas Rivetus.Ga naar voetnoot18 Vide quam hoc sit θηριῶδες. Deus, vir eximie, praestantem Clar. tuam cum optima uxore et liberis sospitet acGa naar voetnoot19 prosperet. Praestanti Clar. tuae ad omnia obsequia paratissimus
| |
Lutetiae, XIV Septembris MDCXLI. |
|