Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5368. 1641 september 16. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Scripsimus ad BlaviumGa naar voetnoot2 de recudendo indice et erratisGa naar voetnoot3 iuxta tuum praescriptum, quod ille facturum se recepit. Ego vicissim dixi me, ubi omnia ex animi tui sententia correcta esse constiterit, non amplius intercessurum, quominus liber publice divendatur, qui iam in aliis regionibus prostat. Blavii culpa nulla est in concinnatione indicis, quem BremioGa naar voetnoot4 concredidit, ut et omnia sua Vossius,Ga naar voetnoot5 nisi quod ipse praesens multa addit, alia detrahit, omnia corrigit. Quae ex Ioinvillio de S.to LudovicoGa naar voetnoot6 denuo misisti, profecto digna sunt quae legantur et eum decent, qui sancti titulum meritus fuerit. AnthologiamGa naar voetnoot7 ubi remitti velis, quaeso, indica, nisi etiamnum mutes consilium. LucanumGa naar voetnoot8 habet Blavius, quem ego urgere non desinam. De poematis,Ga naar voetnoot9 quae etiamnum in mea sunt potestate, amplius cogitabo. Nova, quae ex Catalonia nuntiantur, parum prospera sunt et vereor, ne sint praesagia eorum, quae alibi hoc anno secutura sunt. Certe nihil hic magni a nostris gestum iri vergente ad pluvias autumno facile crediderim. Regina materGa naar voetnoot10 iterum in Zelandia appulit, inde Dordracum et tandem Coloniam petitura. Non male quidam eam cometae assimilabat, quod, quocunque venerit, discordias, factiones, arma, strages portendat aut faciat. Si quid in negotio communis ecclesiarum concordiae in Galliis promovetur, de eo ex te edoceri velim. Hic Ordines Foederati placitum atrox in papistas cuderunt,Ga naar voetnoot11 quod Arsenii,Ga naar voetnoot12 | |
ut praesidis, nomen prae se feret. Id ego Hollandiae rectoribus placere miror. Continet enim quaedam, quibus ius patriae imminui et plus nimio Foederatis tribui videtur. Caeterum nondum est publicatum. Iudicabis facile et hoc nomine tua alieno tempore proditura. Interea Deus Opt. Max. te, uxorem, filiam,Ga naar voetnoot13 filiosGa naar voetnoot14 diu nobis servet incolumes. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XVI Septembris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Sept. 1641. En in dorso: 16 Sept. 1641 W. de Groot. |
|